Historia Zaringo Badensis auctor Io. Daniel Schoepflinus historiographus Franciæ. Tomus primus .septimus 3

발행: 1765년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

131쪽

Albam

Domina rum P.

118 HIs To R. BADRNs Is LIB. V. sollicitus, Stutgardiam misit legatum; Ducis ea de re ut cognosceret animum. Hic verba illa generatim posita, Badensibus juribus fraudi non sutura ostendit, curaturum se addens, ut quam primum satisfiat V illiolino. cu) Marchio his promissis contentus, apud internuncios pacis jura sua ulterius non prosecutus est; plures post annos de Reichenbacensi Albensque Coenobiis novam in Consilio Aulico litem R. 1634. Cirtenbergico intendere coactus, quae durat hodieque. Haec de Reichenbaco & de Alba Dominorum quae, sunt Monasteria virorinu.

Alba Dominarum, ordinis S. Benedicti Partheno, a Be thoido Eburs einensi Comite A. II 48. conditum, multis quoque sub Wilhelmo litibus praebuit occasionem. Ebersteinii Comites, eOrumque succetares Badae Marchiones, ut Advocati & Domini.

ab antiquo in coenobium exercuerant jura, quae sanctimoniales, libertatem assectantes, nonnunquam impugnaverant; Caesarem Dominum solum agniturae. Emestiis Fridericus, Marchia superiore potitus, visitandi jus una cum Εbersteinensi Comite me cens, moniales & ipsam Abbatitam, corruptos ob mores, mam

132쪽

BERN HARDINA LINEA. II9

cipavit custodiae, & Augustanae Consessionis sacra in monasterium introduxiti Episcopus Spirensis, cuius Dioecesi Alba Dominarum fuerat subjecta, non Ecclesiasticam modo, sed & secularem suain jurisdictionem laesam esse contendens, virtute Constitutionis de pignorationibus cx Mandatum a Camera tinperiali obtinuit , ου quo Marchioni & Ebersteinensi Comiti injunmain , ut Abbatissa & Monialibus captivitate liberatis , privilegia & documenta, quae Gernspacum transtulerant, coenobio restituerenti Marchio & Ebersteinensis Comes, rejeistis, quas in Camera ipsi allegaverant exceptionibus, z revisorio judicio sibi prospiciendum putarunt, exhibitoque Deputatis, Spirae A. I o. agentibus, lubello docuerunt, nullam Spirensi secularem in coenobio jurisdinem competere, sed omne territorii jus ad Ebersicinenses & Ba- denses spectare. Ecclesiasticam vero Episcopi jurisdietioncm Ρ ce Religionis suspensam, adeoque reformandi & codrcendarum Montalium auctoritatem pones solos Ebersicinenses & Badenses, utpote ditionis dominos, esse. Denique Marchio iurisdictionem Camerae, quoad hanc litem declinavit, quod Pacis Religiosae interpretatio reservata Comitiis.

M constitutio haee pignorationis in comitiis A. 13ss. lata in Ordinati a C meri occurrit Part. U. titi si. & 23. O Mense M o 1398. αὶ Pettinet hue inprimis exceptio maleficii dc rei controvertiti

133쪽

stituit.

In eo statu res erat, Tillicimus A. I 6aa. patris sui hereditatem cum adiita t. Abbatiae Albae Fami inarum subjure cum cetoris Ebersteinensis Comitatus subjectis jusjurandum fidelitatis ei praestiterunt. a Monasterii reditus A. I 625. assignati suerunt fratri ejus Alberto. b Promulgato autem Ferditiandi II. Imp. edicto A. 1629. restituendae quoque hujus Ahbati se necessitas Mamchioni injuncta. Diversae regulae Moniales Coenobio introducendi potestatem ci concesserat Pontifex. Sed Camerae & Episcopi Spirensis auctoritate perinotus, una cum Comitatus Ebersteinensis usurpatoribus pristinae regulae Moniales A. I 63 i. in monast rium reduxit, Advocatis & territorii juribus, quae ante occupationem habuerat, sibi diserte servatis. o Et tamen litem no-

134쪽

vam Nilhelmo A. I 638. intentarunt Moniales. Camerae tum u-dex erat Phil. Christoph. Spirensis Episcopus, qui & TrevirenssElector. Camera contra Marchionem tria expedivit Mandata ;quibus ei injunctum, ut via facti omissa, juris ordinem servaret. ιζ. In eandem sententiam Ferdinandus UL Caesar ex Comitiis Rati bonensibus A. I 6 r. ad Marchionem rescripsit. o Hic jura sua sortiter vindicans, ab Episcopo devotus est diris. Episcopus Galliae regis opem se imploraturum professus est f) Continuos hos inter motus composita tandem suit Cestphalica pax; virtute cujus, ex anni restitutorii legibus, Wilhelmo & Ebersteinensibus Coenobium debuisset restita Restitutio, in Conventu Deputat rum imperii A. 165α decreta, caruit successu. ω

Enimvero Schwaratacentis atque Schulterani Abbatum cum illis

transigit

imereossione Wilhelmus novo Diplomate die I 6. Iun. A. I 6 S 5. post Pa

plint. dy Extant iso alin. pag. 4Q3. R. to Ibid. pag. 4 6. 3 Ibid. pag. 64. & 3 I. D Seriptum at Q. p. 3. Adde Mκxxx M ina metationis Tom. I. p. s79. 767. m. II. pag. 74. Ita. Εberi einenses jam A. 16sI. in possessionem dimidiae suae reductos esse asseruerunt pacis exeeutores ; Acta Executionis Tom. II. pag. 874. famim esse sperantes, quod fieri debebat, revera tamen neque tum neque postea ad nostram usque aetatem est perfectum.

135쪽

dato accedente Wolhensteinii & Crons idae Comitum confersese, pristina jura confirmavit monialibus, easque cum omni diti ne in suam & sociorum tutelam de novo recepit. Casmirus C mes Ebersteinensis , cui ex Pacis Nestphalicae legibus Monast rii pars dimidia debebatur , partim aetate, partim contentionis bus cum KOlckensteinii & Crons idae Comitibus suit impeditus , quo minus novae huic conventioni consensum praeberet. Eadem conventione servata sunt Badensibus regalia, a majoribus possessa; de quibus in posterum ne lites orirentur, sequenta transactum est modo: I. Causae Criminales , ubi ex Conmtutione Carolina casenisicis requiritur opera, ad Marchionem & Ε ineinenses Comites pertineanti Reliqua delissii Abbatissae eiusque Monialibus vindieandi jus esto. a. Ab inferioribus Abbatissio judiciis ad judicium Portae Coenobii h & inde , more olim recepto , ad Badenses & Ebe Minenses praesectos judiciumque Aulicum Marchionis fiat provocatio. in

3. Ad annuum provinciae censum, 0 ut & ad omnia Imperii onera, contribuant Moniales; subditorum Coenobii censum

136쪽

exigant Albenses praesem, qui Marchicis ac Eberste ensibus eum

transmittant.

q. Ius conductus per Coenobii ditiones, absque molestia Coenobii eiusque subditorum Marchio sociique exerceant. 5. Iisdem, urgente necessitate, competat jus sequelae atque delectus ad defensionem provinciae. 6. Ius venandi seras majores in Albensibus silvis Marchi es, at seras minores capiendi ius Abbatissae asseritur. 7. Praesectos suos Abbatissa constituat; qui Badentibus & . Condominis , munus adituri fidem adst1 ingant, conventionem hanc literasque protectionis se sanis e servaturos. Praesedius, a Condominis vocatus, consensu Abbatissae, in Comitiis provincialibus, ubi Coenobii ejusque subditorum causa vertithu', compareat atque in praesentia Abbatissae & Conventus Coenobii, ut &legatorum, a Condominis mistariam, administrationis suae rationes exhibeat. 8. Gabella vini 0 di dia ex parte adscribitur Condominis ἔ altera pars una cum salmonum decimis m ad Coenobium spee eti riis. III. Q a

137쪽

9. Religio Romana in Monasterio & in onini ejus dition. perpetuis temporibus illibata persistat. Omnis in Religiono mutatio Abbatissio & Conventui ipsisque Condominis eortimque heredibus & successoribus interdicitur. n Pacta conventa, tam sollicite conscripta, sinem litibus imposuisse crederes. Sed nec ita sinis turbarum, qu- seculi hujus initio vehementius couunotae sunt, uti suo loco videbimus.

f. XXVI.

comit Quinquennio post A. 166o. merste ensis Comes Calusteiii. fid mirus, gentis suae postremus, decessit. Orta hine Wilhelmo n Dinsiti stro cum Lothario, Spirena Antistite, disputandi materia, quae ut clarius intelligat , ad secula superiora r2gredimur. Iam A. I 389. dimidia Comitatus Ebersteinii pars sub R dolpho VII. Marchione emtionis titulo ad Badenses perveniti o Christophorus Marchio communionem Comitatus pacemque perpetuam Castrensem A. I 5 o s. cum Bernhardo Εbersteinensi iviavit; p qua alienatio terranan prohibita & reluendi jus utrique assertum. Philippus Eberste ius sino mascula s

138쪽

BERN HARDINA LINEA. 12s

bole A. 1589. obiit. Tum vero Philippus & Iohannes Iacobus, Ebertat enses agunti, exclusis Philippi filiabus, cq bona occuparunt. Hae litem ad Cameram detulerunt, quae A. I 6ata pro illis decisa. Revisionem actorum, quam vocant, petiit Iohannis Philippi , qui patri Philippo successerat , patruus tutor. Cm mera Spirensis , lata die 5. Decembr. A. I 62 I. sententia, revisoni huic, quoad bona Eberstrinensia avita, suspensivum, quem vocant, adiudicavit essectum, dictumque tutorem ad revisionis juramentum admisit. At postquam Iohannes Philippus , Christiani Brunsvicensis, Administratoris Halbein diensis, quem Ferdinandus Imperator hostem dixerat, exe eitum secutus. Moeno suvio prope Hoechstam, submersus, periisset, Ferdinandus Caesar, adversariorum precibus motus, revisione posthabita, omnia Iohannis Philippi, in perduolli nis reatu mortui. bona adversariis addixiti Executorem ejus rei Leopoldum Uilhelmum , Archi ducem , Argentinensem Episc pum' nominaviti Hic Caesaris mandato obtemperans , Isaacum Volmarum suo nomine ablegavit, qui medios inter belli strepitus, d. 3o. Marti A. I 62 . in oppido Episcopali Russam, & die et . Oct. ejusdem anni Gernsbaci amplam conciliavit transactionem. I

o Ex tribiis Philippi filiabus Johanna nupsit comiti Zollerens, Sibylla comiticio seldio , Naria christophoro Franciseo, Wolchensteinio comiti;

qui uxoris nomine causam eonu gnatos strenue egit, victorque evasti

139쪽

hannes Iacobus Eberlieinius Comitatus Feuda servavit; reliqua bona majorum, sive altodia gentis transierunt ad filias. r Ita locorum Forbach, Berme bach, Gauspach, Langenbrand, Au, Weissenbach , Huichonthal, hiilperesau , oberEuroth, Lauten-bacti, Hoerden , Ottenau , Melbach , Freyolethelm, Mucken- sturm , & Michelbach dimidia pars , contra familiae Eberste, neulis leges, ad foeminas pei Venit.

Li. d. ., Casimiro autem, Ebersteinioruni omnium postremo, sine prole, ut dixi, desuncto, lauda Comitatus ad se rediisse D ,' '' mini contenderunt directi. Unde dimidia quoque Gemsbaci &vicorum Scheuren ac Stauisen in pars ad Episcopum Spirem sem pervenit; qui per legatos A. 166 I. a locorum istorum incolis pro parte illa exegit homagium. Occupavit etiam Episcopus vicum Neuenbiug, contradicente tamen vidua gravida &silia, quam enixa est die ao. M i A. I 66 I. Albertina S phia Esther , quas A. 1679. Friderico Augusto, Duci Ne stadio - Cirtenbergico nuptui collocata, jura sua in vicum istum saepissime repetiiti Sed legati, praeter haec loca septem

ν Transactio Russaeensis A. x6a inita extat in Diatriba tit. Facti speetes eo . tra Spiransam Melesiam a Bada-Badensibus impressa A. 1763. pag. 3.

140쪽

quoque vicos, Seelbaesa, IIilpemau, Lautenbach, Reichentlial, Keisenbacti, Langmbrandi &Gauspach, ad Episcopum, ut D minum directum, pertinere contenderunt. Vici hi ex numero illorum XVI. sunt, qui in transactione Ri istacensi A. I 6am pro al-lodialibus agniti. Hos nunc, tanquam lauda Spirensis Ecclesiae, ultimi vasalli morte, quoad partem dimidiam, sibi vindicavit Episcopus. At Wilhelmo nostro & allodiorum Ebertainensium possetaribus in contraria euntibus, ad praestationem hOmagii non

admissi sunt legast

Predecim annis post mortem Casi miri 16 3. Philippi

filiarum heredes, Cronsset dii & Colchensteinii Comites, altodialem Comitatus Ebersteinensis partem, transactione Misacensi ipsis adjudicatam, Episcopo Spirensi vendiderunt. Cilhelmus Marchio, vi Pacis Castrensis, Badenses inter & Ebersteinios antiquitus initae, reluendi jus sibi competere; Episcopus definitum relestionis tempus a Badensibus neglectum esse, eontendit. A. I 676. die X. Martii facta conventio, ut altodiatis pars, a Spirensi nuper acquisita Episcopo, Badensibus, emtionis pretium redditivis, relinqueretur. Septem autem illi vici, de quibus co troversum, pro Spirensibus habeantur seudis, donec allodiales uos esse probarint Badenses. Ius conductus parti sit utrique commune. Tributa Imperii ab utriusque colligantur praesecto. Spi- Diqiliam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION