Historia Zaringo Badensis auctor Io. Daniel Schoepflinus historiographus Franciæ. Tomus primus .septimus 3

발행: 1765년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

161쪽

148 His To R. BADENs Is LIB. V. tem, A. I 659. suscepit. e erum extincto in Halaiensi oblidi ne Carolo Gustavo, olivensis Pax A. 166o. hoc bellum sinivit.

Transylvania miseris tum agitata civilibus turbiS, qu rum auctor Rag Zius, inquieti animi Princeps, qui Polonico bello Turcarum in se concitaverat odium. Barra us, Turcarum opibus adjutus, Ragocetium evertit, sed post breve Imperium ipso a Jano Keminio, Rag .anae factionis capite, principatu & vitae privatus uIL Caesar partes Kominii contra Turcas suscepit, quod periculum esset, ne Varadino & Claudiopoli, Hungariae propugnaculis amissis , tota pedetentim Τransylvania in Τurcarum potestatem transireti Missus igitur a Caesare A. I 66 I. in Transylv niam exercitus. Leopoldus Wilhelmus noster una cum Sta-renbergio Comite Campi Marcschallus Locumtenens a Caesare nominatus est, ut sub Montecucullo, Caesareanorum Duce, copiis pedem ibus praeesset. ιο ViX ad Levam oppidum processerat exercitus, cum missi a Keminio nuncii iter ut acceleraret rogarenti Hunc enim omni Transylvania pulsum in Hungariam concessisse Tibi seum. Halyum Budensem praesectum cum ingenti exercitu

162쪽

ejus vestigiis inhaerere. Actum de sua&de Τransylvanorum salu ' a te, nisi quantOeyus succurrerent Caesareanorum auxilia. Montecu- Τculitis tum magnis itineribus cum equitatu praegressus, reliquum lexercitum Leopoldi noliri curae permisit; quo ad Zaremarinum lHungariae sub sinem Augusti assumto, Transylvaniam una cum liceminio ingressus os . Halyus , novum Keminio aemulum cum opposuisset Abassium , vitandi proelii causa Vasarhelinum in intimam Transylvaniam abiit. Caesareani partim inopia commea- ituum, partim morbis afflicti, nulla re admodum memorabili gesta, in Hungariam redierunt. 0 Anno sequente segniter administratum est bellum, quod de Pace I emeswariae ageretur cum Turcis, sed A. I 663. abr ptis illis tractatibus , majori ardore efferbuit bellum.

f. III.

Turcae prospero rerum suarum cum uterentur succep Leopolia su , Leopoldus Imperator Ordinum Imperii auxilia, coactis ekoriit

. . Imperii.

Rallabonae Comitiis, imploravit. Res in annum sequentem protracta. Tum vero deerctus Caesari mense Martio exercitus,

eui supremus belli Dux Leopoldus noster praesectus est AL

163쪽

rso Hrs TOR. BADENSIS LIB. V. . signatum ei Is . forenorum in singulos menses stipendium. Caesar Diplomate Lintii die et . Marti dato, exercituum Imperi lium Ducibus, omnibusque Imperio & Austria e Domui subjectis, injunxit, ut exercitus Imperii, in Hungaria militaturi, Le pol dum agnoscerent Ducem. Hic Georgium Fridericum, Kal deccii Comitem, ordinum decreto accepit Legatum. Equitatus Utrico Wirtenbergae Duci commissus; sed peditatus & rei tormentariae cura Francisco Fuggero Comiti delata. Johannes Adolphus, Hollatiae Dux, & Gustavus Adolphus Duriacensis Ma clito, Friderici VI. frater, supremi Vigiliarum Magistri constitutilanti Ipse Fridericus VI. una cum Episcopo Monasteriensi directorium Senatus bellici gessiti h) Leopoldus Wilhelmus de conscribendis celeriter copiis, de maturando exercitus in Hungariam itinere, de belli feliciter ineundi ac prosequendi ratione consilia atque animi sui sensa ordinibus in Comitiis Rallabonae, mens Martio, A. 16 . proposuit; quae maximam partum approbavis

merum exponit R 1 c A U I. T. alleo Pag. 64.

164쪽

Paulo po' idem ad Comitia perscripsit desectus, quos inlustratione exercitus Imperii in sngulorum Circulorum copiis invenit , quibus ut afferret remedium , aes se contraxisse ali

sinem Iunii Multra, cum Montecucullo, supremo Caesareanorum b d Duee, prope Racherspurgum copias conjunxit; quo & reliquae foederatorum copiae properarunt. Turcae, Muhra reli sta, con- , tenderunt ad Rabam ; cujus transitus aliquoties a foederatis prohibitus. Denique ad Fanum S. Gotthardi cum insigni agmine transierunt; eo ipso loco, ubi Leopoldus Marchio cum legionibus Imperii tum habuerat castia. Milites eius, recens conscripti& rudes in armis, fame & itineribus consecti, primo statim impetu dissipati a Turcis , qui ad numerum quindecim millium armatoriim audes, vallo & fossa se munire coeperunt. In hoc rerum discrimine Foederatorum duces, habito consilio, cum omnibus copiis aggredi Turcas statuerunt, antequam universus eorum trajiceret exercitus. Montecucullus sinistrum; linius cum Gallis dextrum Turcarum aggressi sunt cornu. Leopoldus Badensis eos a fronte adoritur; caeduntur Turcae; proelio superstites flumen absorbeti Plena ut esset Chrimanorum victoria, & illa duo Τurcarum agmina, quae superius ac inserius

O) Lonoo Rν. ι o aluc pag. in . .

165쪽

ssumen transverant, ad internecionem deleta sunt. Cruenta haec San-Gothardiana pugna Calendis Augusti continuis octo horis pugnata est. Septendecim Turcarum millia periisse dicuntur. Signa & tormenta bellica magno numero in foederatorum pol statem venerunt. Praecipues nobilitatis viri utrinque desiderari

sunt non pauci. 0g. V. o. ia Leopoldus noster febre maligna correptus, biduo post

proelium Fursten Idam secessit. unde literis ad Comitia scriptis, omnium, quae evenerunt, ordines reddidit certiores. in Probaverant ei virtutem suam Georgius Fridericus, Comes Caldec-cius, Iohannes Adolphus, Dux Hollatiae, Gustavus Adolphus Bada-Duriacensis, sub quo tres equi occisi sunt. Leopoldo adversa valetudine laborante, mercitum Imperii duxit Waldeccius Comes, quum ViX quinque armatorum millia ad bellum superessent. n) Eluctatus autem e morbo, Fursten-

solda

166쪽

BERNII ARDINA LINEA.

seida se contulit Vindobonam, ubi de restituenda apud Hungaros rebellica Imperii cum Friderico VI. Marchione Duriacensi & Bem-hardo Monasteriensi Episcopo communicavit constia. Waldeccio tamen mandaverat Le oldus, ubi nova imminuerit pugna, ut sines mora ei mitteret nuntium, quo ipse ad exercitum se ocius conferreti co) Verum inter luco compositae sunt i 66 . cum Τurcis vicennales induciae. p Rectores & Duces exercitus

IIungarici ab Imperii Statibus diu et r. Oistobris dimissi senti q)Leopoldo Uilhelmo redditae impensae. θ g. VI.

Ille tum Vindobona in Hungariam abiit, ut discedentibus foederatorum ducibus valedicereti Ex Hungaria Vindob nam redux , Ratisbonam se contulit, ut deposito summi Ducis munere, de rebus, in magistratu suo gestis, Ordines doceret. Logio eius ex Hungaria in MXenburgicas terras prosecta est, Hispanica ut mereret stipendia. o

Reliqua gesta.

167쪽

& liberii

Post haec Leopoldus in Aula Vindobonensi quadriennium transegiti Tarasdinensem praefecturam t) A. 3660. post Traut-mani dormi Comitis mortem ei Caesar commisti Novum hoc munus ut auspicaretur, eodem anno, relicta Vindobona, in Hungariam abiit. Satellitii praefectura, u quam hucusqne gesserat, Wallensteinio Comiti, Francisco Augustino collocata. x

Obiit Warasdinii, ipsis Calendis Martiis, A. 167 I. Prima ejus uxor fuerat Sibylla Catharina, Comitissa de Millesimo & Carreto, O Comitis Ceterninii do Chudenica, a

vidua, cum qua matrimonium A. I 639. inivit Leopoldus. Haec Castrum & Dynastiam Lobosigii tu Circulo 'achensi Bohemiae, liberum Ceterniniae Gentis allodium, quod a priori marito acce-

168쪽

BERN MARDINA LINEA. Issperat, per pacta dotalia Domui Badensi reliquit, a quae eam hodieque obtinet ut alledium Badense. Sterile tamen fuit cori gium. Desuncta A. 1664. Sibylla, post biennium secundas nuptias Leopoldus inivit cum Maria Francisca, b) Egonis Comitis Furiten inici filia, Noli angi Wilhelmi, Comitis Palatini Ne

burgici, vidua, EX ea sequentes prodierunt liberi, qui sine prole omnes defuncti suntii. Gemelli Principes die ao. Jan. A. 1667. nati, quorum alter mox e vivis excessit. Alter, cui Imperatorem & Imper tricem patrinum & matrinam Leopoldus pater elegerat, c Leopoldi Wilhelmi nomen accepiti Hic linguae vitio laborans & sero mutus, in Bohemicis Loboscii terris vixit& die 1 I. Aprilis A. 17I6. decessitia. Carolus Fridericus Ferdinandus natus Α. I 668. obiit I4. S

ptembr. A. I 68O. 3. Catharina Francisca, A. Henrica &s. Anna, decesserunt insantes. Tom. III. V a

169쪽

9 illielmus avus, suis ex LeopoldO V ilhelmo nepotibus, Eorunique matri, Franciscae Mariae , Furstendergicae , Malbergensent Dynastiam & Eberstetnen sein Comitatum pro certa pecuniae sum-Ina A. i 675. relinquere voluerat, sed, intercedente Duriacensi Do-mo, a proposito Uilhelmus discessit.

CAPUT

170쪽

BERN HARDINA LINEA.

CAPUT IX.

NIL MEL ΜI FILIUS. g. I. ilhelmus pater toga sola ; Hermannus sitim Hermanis rum quintus, toga &sago illustris, in utroque ethsi' statu cum dignitato & gravitate nec mediocri tua. cum fortui akersatus est. Natus die Iet. OEL

1628. gomellus Uilhelmi Christophori frater. Sacris destinatus, Coloniensis & Paderbomensis Ecclesiarum Canonicus, literis C lonia Ubiorum scriptis, Gamansium, Collegii Jesuitici, a Wilhelmo Marchione patre eius instituti, sodalem, hortatus est, ut doorigine Domus Badensis Diatribam conscriberet. Conscripsit eam Gamarisius, atque Hormanno nostro, protectori suo, dedicavit a

a) Vide Introitum Tomi I. hujus Historiae Badensis.

SEARCH

MENU NAVIGATION