Historia Zaringo Badensis auctor Io. Daniel Schoepflinus historiographus Franciæ. Tomus primus .septimus 3

발행: 1765년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

171쪽

tus solii Polonici

158 HIs TOR. BADENS Is LIB. V. Joannes Casi mirus Poloniae Rex, Suecicto Regum Lineae apud Polonos postremus, liberis carens, ab uxore sua, Maria Luisa Gonetaga , Caroli Mantuae Ducis filia , inductus est, ut Ludovici Il. Condaei, eX BOrbonio, Franciae Regum sanguine silium, Henricum Iulium, octodecim annorum Principem, Vivo sibi successbrem, ab Ordinibus designandum, sollicite eXpeteret. Roginae animo id consilii insederat, ut Princeps, destinatus succetar, filiam Annae, sororis suae, Eduardo, Palatino Principi

nuptae, duceret uXorem. ploravit Senatorum animos Casmi

rus. In Conventibus minoribus, qui Comitia praecedunt, & in ipsis Comitiis res sortiter agitata & ambitiose commendata. In- expectata propositio ordinum mentes turbavit. Tum vero pro Hermanno Badeni vel eius ex 'ratre nepote, Ludovico puero sexenni, eligendo, pugnarunt permulti. Inter alia urgebant, Regis successoris conditiones, F ab ipso Casmiro in Comitiis Varsaviae die 6. Julii propositas, in Hermanno & Ludovico, Marchionibns concurrere. Eos a Caecilia Suecica, Johannis Regis Sueciae sorore, Sigismundi, Ρoloniae Regis, duorum praecedentium Regum patris, amita recto ordine descendere. Adeo-

172쪽

BERN HARDINA LINEA.

que post abdicationem Christinae & lenunciationem Casmiri Regis in Sueciae regnum, pace olivensi sinam, legitimos esse regni Suecici heredes. Hoc autem ut Poloniae regno jungatur, non Reipublicae tantum, sed & Catholicae multum interesse relugionis. Badensibus potentes Germaniae Principes necessitudine jundios, non sacile denegaturos subsidia militum, ubi illud flagrutaverint publicae rationes; utrumque Marcitionem esse coelibem, adeoque Ludovicam Mariam, Reginae ex sorore Anna 0 n ptem, quam amaverat Regina, in matrimonium Hermanno Badenti, vel Ludovico, ubi adoleverit, posse collocari. Addid runt, Austriacam Domum electioni Badensis, quem ipse Pontifex, pluresque Germaniae ac Italiae Principes ordinibus Poloniae commendaverant , non re contrariam. Denique Marciuoninibus non deesse sorores, vel consanguineas, quae stabiliendae inter caput & membra concordiae Magnatibus Poloniae nubant. o Poloni ei solii spes induxit Hermannum, ut Dclesiasticum statum

cum militari commutareti Verum enimvero res, tam contrariis

agitata sententiis, caruit successis. Septennio post Rex regni peris

io Anna haee Caroli Mantuani meis filia, nupserat Eduardo comiti Palatino, fratri Caroli Ludoviei Electoria. Q Politicum hoe scriptum extat inter Acta Polonisa , is A pendis Diarii Emrσαν Part. VIII. pag. ari. Adi quoque Purguncam Rem man . Lib. IX. S. to.

173쪽

eo miles.

16o HIs To R. BADRNs Is LIB. V. sus abdicavit se regno, unde Interregnum & electionis libertas, quam petebant Poloni

Hermannus, induens sagum, A. 1663. Burgundici Ci culi copias in Hungariam contra Turcas deduxit, de quo bello jam actum. Biennio post grave periculum a Gallis imminuit Belgio. Marchio Castello- Rodericus, qui Caracenae, in Lusitaniam evocato, in Belgii Hispanici praefectura successerat, copias auxialiares quum petiisset a Caesare, octo veteranorum millia in Belgium deducenda tradebantur Hermanno. Sed Ludovicus XIV. Galliae Rex per Grammonuillium legatum Vindobonae apud Ca sarem intercessit, foederisque Rhenani Principes permoVit, ussubsidiariis Caesaris militibus transitum denegarent. Impetrata tamen tria peditum millia, quibus Hermanni industria bis millo adjecti sunt; quos copiarum praesem, sub calonum, famulorum satellitum specie secum duxerunt, qui omnes innoxio itinere

appulerunt in Belgio. e

At A. 1667. res in eo cum esset, bellum Gallo-Hispania cum ut in sammas erumperet, Moguntinus & Coloniensis Et ctores, legationibus lites componere studuerunt; ita quidem, ut urbibus aliquot Belgii Hispanici Electorum vel Principum cust

174쪽

BERN HARDINA LINEA. I 6 I

diae permissis, roduceretur concordia. In hoc negotio suam quO-que operam impendit Herinannns, sed irrito labore. f) Bellum in flammas erupit. Galli lacta in Hispanicum Belgium irrupti ne, multas urbes brevi in potestatem redegerunt.

Castello- Rodericias, viribus impar, eXterna ubique cum Actaeum circumspiceret auxilia, ad Fridericum Rilhelmum, Brandebur-burg. gicum Electorem, misit Hormannum, qui eum cum Hispanis pertraheret in foedus. Ostendit Marchio, actum esse de Belgio, nisi aliorum Principum opibus subleventur Hispani. Hos pacs Pyrenaea securos, infestis Galloriim armis ante petitos , quam de sociis sibi prospicere potuerint. In Hispanico consilio reperiri magnates , qui Belgicas provincias onerosas magis, quam prosicuas, Gallo relinquendas existimarent; sed praevaluisse Domus Austri cae & communem omnium utilitatem, quae provincias has a dominatione Gallorum immunes esse velit. Cliviam hac rations Tectori tutam praestari. Commune periculum communibus viribus propulsandum. Caesarem, egregia quaeque pollicitum, majori rem ardore gesturum , ubi Hectorem in consilii partes venisse

175쪽

Electoris

16a cognoverit. Cum Anglis, Gallis, Belgis diligenter de foedere agi. Anglos tria militum millia submisisse ac Hispanorum cauta plurimum studere. Belgaes, quibus prae ceteris immineat periculum, missuros pecuniam, quod miles terrestris sortitudinis sit eX-pers. Luneburgicum quoque a laedere haud esse alienum. Et ehor cum eo XV. millium consciat exercitum, assumptisque Hispanorum quinque millibus, per Limburgensem ditionem, Metim Versus eXercitum ducat, vel cum Caesare has copias jungat. Η, spanos pro ratione auxilii pecuniam Electori daturos.

g. V. Lector habito suorum consilio, Badensi respondit, de irruptione Gallorum Belgiique periculo se pridem sollicitum cum

Belgis, Suecis , & nonnullis Germaniae Principibus conserere consilia; cum Caesare quoque, Belgis ac Luneburgicis de conse vandis Hispanorum provinciis se sine mora acturum. Esse sibi egregias copias, quas brevi augere possit, modo ab Hispanis suppeditetur pecunia. Sed de subsidiorum ratione & de praemio post hellum sibi prius cavendum, quam tantae rem molis aggrediatur. Badensis de pecunia nullam subesse dissicultatem ostendit, sed honorem commodumque Electori post bellum praemii loco suturum. Petiit tamen ab Electore Badensis, ut declararet apem te, num in foedus cum Caesare atque Hispano descendere velit.

176쪽

BRRN HARDINA LINEA.

Annuit Elector, modo super subsidiis conveniat & securitas sibi adversus Suecos praestetur.

Accepto hoc responso rediit Bruxellas Badensis & brevi Freflu,

ejus cum

post literis significavit Electori, devinctos ei summopere Hispa- Gialis. nos, qui auxilium, quod ab Imperio expectant, magnanimitati atque exemplo ejus debituri sinti EOs operam daturos, ut quain primum cum ipso transigant, talesque ineant rationes , quibus communis Hispaniae & Electoris utilitas promoveatur. Haesit tamen negotium, pecuniae inopia quod laborarent Hispani Blaspi eius, qui res Electoris apud Belgas curabat, morae peris sus, suggerente Badensi, Mectiliniam mense Ocitobri se contulit, ut cum ipso Castello- Roderico sermones misceret. Hic in conditiones , a Badensi Marchione propositas, cum Blaspieio convenit, ut nempe XV. militum millia submittat Elector, eaque Hispanica comparentur alanturque pecunia. Praemium, finito bello, Electori promittitur. Sed & Succos in belli societatem trahendos Hispanus promisit. Pactum hoc, quod absque speciali mandato iniverat Blaspicius, improbavit Elector, qui consiliorum Hispanicorum lentorum perosus, illo ipso tempore cum Galliae Rege foedus contraxit, quo in praesenti bello nullius partes se um-plexurum & in concilianda tantum inter Gallos & Hispanos paeo Tom. III. X a

177쪽

sellum Gallo Belgi

ira I Is To R. BADENSI A LIB. V. operam collocaturum spoponditi Lisola in Aula Hispanica tum Caesaris legatus, ingenue salsus est, graviter ab Austriacis Hispaniisque peccatum, quod generosa promissa, Badensi Marchioni ab Electore facta, ninlexerint, causamque neglectus dissensui inter Hispanicam & Caesaream Aulas adscripsit. g Verum enimvero quam Fridericus Wilhelmus, Brand burgicus Eledior, deseruerat causam, eam Meci, Angli di Batavi omni studio defendendam censuerunt Foedus illud prognatum est tripleX, cujus partus Pax Aquisgranensis, quae Gallos inter atque Hispanos quietem A. I 668. restituit.

g. VII.

Quadriennio post turbata haec quies, quum Ludovicus XIV. Belgis foederatis bellum inferret. Studia Europae trahebam tur in partes. Misso in Sueciam legato Caesar de laedere tractavit cum Rege. Nimis lente autem cum procederet res, Gallia denique modum invenit, quo in foedus suum Suecos perduceret. Annua eis promissa sunt subsidia, in bello hoc si manerent tranquilli; Caesaro vel imperio bellum moVentibus, socia Gallis arma conjungerent. Foederis hujus culpam in Lobcovicium Principem, primarium Aulae Caesareae administrum, conjecit Badensis; pro-

178쪽

BERN HARDINA LINEA.

ditorem appellans; quod in Gallos propensior, salsis rationibus Caesarem a Suecis averterit. DCaesar, icto cum Electore Brondeburgico foedere, copias Batavis submittit. Sed pertractis in societatem quoque Hispanis, A. I 673. sortius bellum instaurati Prodiit hinc XXX. millium exercitus, qui Montecucullo duce militavit ad Rhenum. He manno rei tormentariae cura commissa est 0 Montocucullus rara, ubi convenerant copiae, versus Rhenum prosectus, Tu-rennium, Franconia pulsum, in Palatinatum rejecit, atque deinceps una cum Principe Arausionensi, obsidionem aggrossiis est Bonnae; qua capta exercitum in hiberna deduxit. Montecu-culio Vindobonam profecto, Bournoncillius & Hermanuus Mariachio, exercitus Caesareani curam agentes, hyemem Bonnae transegerunt. 0

In Comitiis Ratisbonensibus denique A. I 67 . mense Maio digna bellum adversus Gallos decretum. Ele r Brandeburgicus, qui

179쪽

anno praecedente pacem VOsseniensem clam Gallis iniverat, nunc laederatis accessit. Turennius ante adventum ejus f ummam rei

tentaturus, trajecto Alsatiar Insertoriis sumino Brusca, foederatis ad Enshemium haerentibus, apud Holghemium, duabus ab Argentorato leucis consedit. Hos inter vicos die et . Aug. pugna aest pugna. Sub Bournonuillio Hermannus noster & Baruthinus Marchio dextrum cornu, in quo Caesareae, blonasterienses&Ba-ruthinae legiones erant, duxerunt; Lotharin ast & Hollatiae Duces cum Lotharingicis & lamburgensibus copiis tenuerunt sinistrum. Nox pugnantes diremit; utraque parte sibi adscribente

victoriam. m Elector cum viginti Brandeburgicorum millibus post pragium se foederatis conjunxiti Sed diffidia Ducum &pmdentia Turennii foederatorum intervertit consilia; qui aliis minoribus proeliis, quibus Herna annus quoque intersuit, n ad Mulithusium , Turckliemiumque a Turennio eXagitati, nulla re memorabili gusta, fine anni trans Rhenum regressi sunt; in licis expeditionis invidia in Boiu nonvillium reiecta. o

Dissilirco by Corale

180쪽

BERN NARDINA LINEA.

Montecucullus anno sequenti eXercitum Germanicum du- Εxpedi

xit. Ille bellum in Alsatiam quoque translaturus, copias suas ad Oberkiresiam in Orienavia collegit; sed Belgicae tardius advenerunt. Ad excipiendas eas Montecucullus cum exercitu, die et . Maii Spiram versus contendit, relicto ad defensionem Bri oviae, Hermanno nostro Marchione, qui assumtis Circuli Suevici copiis, Gallorum ad Brisacum motus observavit. p Turennius ut Co sareanos praeverteret, coacto celeriter exercitu, ad Achenti mium castra locavit, accitisque Brisaco navibus, uno infra Rhi naviam milliari, Vmbruno Duce pontem construxit, belli the reum ex Alsatia ut in Orienaviam transferret. Hermamus quidem cum Caesareanis & Suevicis copiis e Brisgovia ad Rhenum progressus est; Gallos prohibiturus ab opere. q) Sed tanto cum ardore rem aggressus est Turennius, ut dissicultatibus superatis, sexto die Junii Rhenum trajiciens, ad Nil stadium I intringam inter& Schulteram amnes, castra metaretur. Ossenburgum tamen, cui validum praesidium imposuerat Marcilio , missus a Turennio Vmbrunus frustra tentaviti r

SEARCH

MENU NAVIGATION