Historia Zaringo Badensis auctor Io. Daniel Schoepflinus historiographus Franciæ. Tomus primus .septimus 3

발행: 1765년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

281쪽

a64 H I s T O R. B A D E N S I s L I Π. V. Belgas Foederatos scribens, Ludovico Badensi attribuit, quod pronailsis suis non responderit eventus. Iactaverat enim Hochstadiensi similem se ad Sirchium repollaturum victoriam; ad Mosellam ut experiretur Villarsus , quod ad Danubium Τullardus expertus est. At villarsii castra omnes duces quum inexpugnabilia judicassent, Mariboroughius , qui Villarsum praevenire neglex rat, diluendae culp:o suae Ludovicum cunctationis incusavit; s cunditatio ditenda, quod a Rheno superiore ad Mosellam qu tuordecilii dierum iter varia Ob impedimenta impenditi

I.ndrivi et Ludovicus, sinito thermarum usu, sub sinem Julii quum

consilia.

se contulisset Moguntiam, Almelous , Ordinum Foederati Belgii, 'nomine, Welsiusque Comes, Caesaris legatus, eum adiei mi, ut do bello ad Rhenum, majori ardore instaurando, cum eo deliber rent. Nec animi sui sensa legatis Ludovicus occuluit: a sesaro se negligi, a foederatis contemni; insulsos passim, & apud Batavos praesertim, de se haberi sermones. 0 Rebus ad bellum g

rendum

282쪽

BERN HARDINA LINEA.

rendum necesseriis se destitui: nec aliud jam sibi superesse rem dium, quam ut bellico imperatoris se abdicet munere. Legati, multis in medium allatis rationibus, Ludovicum permo erunt, ut causae communi se non defuturum promitteret. Addidit, talem ,

jam rerum statum esse ad Rhenum, ut Galli aut eliciendi sint ad Proelium, aut Hagen nsi ex vallo pellensi

. nequendis consiliis his Ludovicus properavit ad Bhm Gesta

. ejus in

num, ubi eo absente copiis praesuerat Thungius. Munitis hic Alsaua. prope Lauterburgum se continuit castris, quae pontis Rhenani ope Stolliovi ense defendebant vallum, horibusque claudebanti Villarsius cum Marsinio a Mosella redux , Τhungium loco pellere decreviti Hoc frustra cum tentasset, Rhenum transivit ad Keh-lam, die quinto Sextilis. Secutus eos Thungius, ad Stolhoviense vallum castra metatus est. Badensis ad exercitum redo, Vil- Tom. III. Li

284쪽

omnium rerum penuria laborantis , statum exponit; non enim nisi sex mille armatis constabati Subiungit, ad vicinos Principes Circulosque frustra se mississe nuntios, urgentes aurilia. Unde eo se necessitatis adductum, ut, relicta Alsatia, redeat trans Rhenum. p Ludovicus ergo ad hostis adventantis famam, Motera & Bi hvilla relictis , Drusenhemium indeque trans Rhenum Stolhovam recessit. Ρaulo post Galli Hagenoam & Drusen- hemium oppida, apparatu bellico omni instructa, cum insula Marchionatus, quam vocant, in potestatem redegerunti Badem sis, propter paucitatem suorum , reliquo aestatis tempore Stolli viano se vallo continuiti Thungius quidem die I 3. Septi ad Ρh lippiburgum Rhenum transivit, sed, nulla re gesta, mense Novem

bri in Germaniam rediiti q)

De cunctatione Statuum Imperii in Comitiis Germanicis iniqui a graviter conquesti sunt Batavi; saucium Ludovici animum delini- mones. re studentes. r Et tamen Mari roughius, ex Anglia Hagam

285쪽

Comitum appellens, non occulte iniquos de eo sparsit sermones, s) qui apud permultos sane fidem invenerunt. Non defuere, qui alieni ab Austriaca Donio animi Ludovicum accusarent, quod Bavari & Coloniensis proscriptionem, contra juris ordinem sa- ham, iniprobasset. t Ludovicus, missis ad vicinos Imperii ta culos & ad Batavos litoris, omnem suspicionem a se amoVere laboravit, Veramque infelicis expeditionis causam in rei militaris Germaniae desectibus posuit; u quod etiam in literis, ad vicinos Electores & Ducem Cirtenbergae datis, repetiit Palatinus Ele

c.ush, Νeque vero soli ordines Imperii, sed & ipse Imperator, ionia. suo desuerunt ossicio. Hungariae bello hic praesertim intentus, copias .ias abduxerat Rheno; nonnisi duas ibi relinquens collo tes ; Regimens ex foedere sedecim mille armatos cum ibi alere debuisset. Invidiam facti tamen a se ut averteret, Rhenensem exercitum, omni apparatu bellico asiluentem, ostentavit foeder

286쪽

tis. At Ludovicus sub sinem hujus anni Ianum ex Praesectis militaribus ad Batavos misit, qui de vero rerum statu eos doceret, omnemque sinistrorum eventuum caussam illis bona fide expon reti γ Tarditate & negligentia Germaniae ordinum per biennium 17os. & I7λ. Mars quievit ad Rhenum. Suffecerat Caesari, Ludoviciano ibi vallo aniam esse tutam a Gallis.

Tam dubii, tam iniqui sermones; tam multiplices rerum temporumque vicissitudines animum Ludovici & corpus assecerant. Reficiendis viribus Schlangenbadenses thermas iterum invisiti At redux , condito testamento, quo conjugi, liberis, Marchiaeque prospexit, die q. Jan. A. 17o7. aetatis anno LII. Ra- stadii in Palatio suo decessit; in Ecclesia Collegiata Badensi majorum suoriun cryptae illatus. Heros sane dignus vita longiore, vita postremos per annos feliciore; imo vita longissima. Amplificator gloriae Domus Badensis; verus rerum Germanicarum stator ad Rhenum; ringente invidia. Inexpugnabile illud vallum eius, quod a Philippopoli ad Steshovam, a Stolhova ad Bilhlam

ι, LAM nun TY mmoires ram. IV. pag.-99. Add. Literae Ludovici ad ordinea Belgii, supra allegatae, in Theatra Europaeo Tom. XVII. Part. 3.

287쪽

Virtutes ejus mili.

rares.

et o HISTOR. BADENAIs L ID. V.& ad 'penetralia usque Sylvae Martianae Germaniam contra Gallos defendit, Didovici opus est; quod ab initio belli usque ad mortem eius impenetrabile, eo viX mortuo superatum a Gallis. Ianuario mense Ludovicus decedit; vallum M O melile perrumpitur ; ipso vivo per tot annos invictum, & per illos quoque annos invictum, quibus dux caruit exercitu. Documentum, quod omnes Ludovicianae gloriae obtrectatores prosteriait 6r aemulos. Illustris ille Domus Lotharingicae heros, Carolus IV. Leopoldi imp. assinis, an non gloriam, apud Danubium pariam, ad Rhenum quoque imminuit. Marthoroughius audaci sua ad Danubium Bav ricum vi storia tam elatus, ad Hungaricum progredi debuisset D nubium , ibique campos & nuvios, Ludovici Badensis victoriis fi-

gnatos, computare.

Praecipua eius qui narraturus est gesta, inveniet Hero m, qui viginti sex bellicas expeditiones, viginti quinque urbium &castrorum obsidiones suscepit; qui tredecies aperto Marte consi-xit; victor sere semper, nonnunquam sequo Marte, nunquam victus discessit: In castrametatione Pyrrhus alter & Caesar, in quo magni exercituum duces, quod imitentur, inveniunt; inveniunt, quod discant. Postremis .belli Germanici annis si visus est cunctari, id ordinum, non Ludovici tribuendum est morsu. Cunctatorem sane non ὐxperti sunt Turcae. In Hoch stadiense prα

288쪽

hum si dissicilius, quam dilo ejus Collegae, Consensit, Condonan dum id Germanico Principi, propius qui introsperit periculum, cui exponebatur Germania, quam exteri, quos gloriae cupido magis, quam Germaniae incenderat amor. Ceterum prudentia &moderatio, clementia & humanitas, intemerata fides, promisi, rum sanctimonia, non lacatae fuerant Ludovici virtutes. Expers vindictae , arrogantiae hostis, otii ac voluptatis contemtor, bello paceque magnanimuS.

Domesticas ejus virtutes s spectes, matrimonium concors, sobole foecundum , opibus felix & dives; opulentius quod esse debuerat, nisi in erciscenda hereditate Lauenburgica advers rios expertus esset, nimis potentes. Hi enim ex omnibus allodialibus Lauenburgiciis bonis & terris , quae sane permultae, praeter dimidiam linuonburgico - hemicae successionis portionem, uxori ejus nihil reliquerunt. Caesarea connivebat Aula; quae & in nono Electoratu erigendo & in Lauinburgica successione adjudicanda Hai moveranae Domui nimis lavere visa est, in detrimentum Ludo.

vici Badentis; qui post tot victorias, pro Caesare reportatas Turcis, meliorem expectaverat sortem; & eo magis expectare debuerat, quod Hungariae & Germaniae invigilando saluti, ipso domassicas res suas neglexit, imo sere pessiindediti Christian

Domestis

289쪽

ara H I s T o R. B A D E N S I s L I n. V. rum hostes dum ille ad Danubium debellat, Bada & Marchia ab hostibus Germaniae ad Rhenum rediguntur ad cineres. Τantus Heros caruit vitae scriptore.

Francisca Sibylla Augusta, Ludovici Guillelmi uxor, ex antiquo Ascaniorum, Saxoniae Ducum, sanguine die a I. Januar. A. I 67 s. patre Iulio Francisco, Lineae Ascanio-Lauenburgioso postiemo, prognata; Raudirigit in Bohemia die a7. Martii A. I 69o. facta est Ludovici GnjuX. Anno praecedente ci689. decesserat pater; cuius herediatatem, dissicultatibus obnoxiam . multi Proceres ambiverunt. Francisca Badensis nostra & soror eius natu major , Anna Maria Francisca, quae Philippo Guillelmo, Duci Neoburgico, dein Joanni GaItoni, Hetruriae Principi, nupserat, omnem patris h reditatem petierunt; Lauenburgicum Ducatum non laudum, sed allodium esse dicentes; quod per Eilicham, saliam Magni, ex Billinganis Saxoniae Ducibus postremi, ad Ottonem Bassenstadii mitem, Bernhardi, Saxoniae Ducis, avum perveniti Laue burgicus tractus dein, Bemhardo ereptus, post longa bella, cum Danis & Brunsvicensibus gesta, Friderici IL Imp. consensu , in Albertum, Bemhardi stium, anno Iaar. jure perpetuo transivit.

290쪽

BERNII ARDINA LINEA. 273

Terras has, a Ducibus Lauonburgi, absque Imperato-88den rum praescitu, oppigneratas venditiusque suisse, constat exemplis. tiones. udales Sigismundi, Caroli V. & insequentium Imperatorum Literas, vel ab ipsis Imperatoribus revocatas, vel EX errore, Vel ob spem in Elin toratu Saxoniae aliquando succedendi a Ducibus acceptas, eam vim non habere, filiae Principes conte sint, ut altodia in seudum commutent, sine agnatorum consensu. Addunt, etiamsi habitum scudalem aliquandiu induisset Lauenburgi Ducatus. allodiali ad Ascanios quum pervenerit jure, eX natura laudi, quod vocant, oblati, post masculos Oxtinctos, seminis successionem deberi. Evidens porro esse demonstrant, seudalibus illis tabulis Lauenburgicas omnes non comprehendi ditiones. Non comprehensas autem pristinam allodii servare naturam , adeoque ad seminas transire heredes. Σ) De Hataliae Terra, quae prinpe ostia Albis est, speciatim ostenditur, quod Lauenburgici Duc tus partem illa nunquam constituerit; ut verum & separatum ali dium a Lauenbui gicis Ducibus constanter possessa.

SEARCH

MENU NAVIGATION