Dissertatio medica, inauguralis, de cynanche typho

발행: 1782년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE CYNANCHE TYPHO. et et

motu8 procedere, et non pro curationis diversitate variare, credendi i Non verisimile est. Porro, si auctoritas spectetur, nonne tot medici rejiciunt, quot recipiunt, judica tionest Quinetiam, si in natura inesset facultas certos motus, contra solitam horum extra corpus causam conciliandi aut moderandi, nonne haec aequabilis esse oportet, et valere in omni febrium genere, quae communis alioquin naturae participes sunt, atque in opportunitate ad has, etiam in secundissima valetudine, valere t Sed quis in opportuni late ad febres, quis in secunda valetudine, motus aut dies judicatorios, reperit ξ Tum . in quotidianis, in tertianis, in quartanis, aut in singulis his, ubi duplicantur, aut tri plicantur, aut dimidiantur, rursus hie tibi, perditis accessionibus quibusdam, jam quin tanae, sextanae, seplanae, fiunt, et sic deinde, donec ad decumanas perventum fuerit, quae motus aut inter se aut cum continuis

febribus consimilitudo est y Si in magno interitus et extinctionis vitae periculo, hos

motus

22쪽

mOtUS natura ad se conservandam suscitari. Objiciatur, cur, ad eandem periculi magni tudinem summovendam, illa iisdem semper copiis utitur t Non enim in variis continuarum febrium formis, aliis mestori-

bus. aliis saevioribus, pro ratione aliae iudi- si . . V III IIII LI 2 cationes existimatae sunt. Et intermittes

tes in calidis orbis plagis aut remittentes, saepe multo, quam continuae in frigidis regionibus, periculosiores sunt. Quae non iisdem iudicatoriis motibus repellup tui. Postremo, si quid in iudicationum

doctrina firmi foret, nonne ad aliquam C randi feliciorem rationem, ea, quae, I ectis his motibus tractatur, ducere jamdudum debuit i Quod utique an fecerit, jure dubito. Ex diebus igitur judicatoriis; pace magnorum Virorum qui hanc i doctrinam amplexi sunt, rationis similitudo nihil sane ponderis adfert, contra certam rem, qua nuruli hujusmodi motus cynanchem typhum comitari ostenduntur.

23쪽

Ulcus sine crustis albescentibus, ruberi nem faucium, quae primum adparuit, secutum, colli et gutturis modicus tumor, pituitae eX Ore copia profluens, spiritus non male olens, nullum cibi fastidium, oculorum nitor Permanens, bonum eventum Ostendunt, quantum ex loci laborantis signis judicare fas est. Queis contraria, Oculorum nitor perditus, umor extrinsecus, quas Oedematos us, magnus, spiritus male olens, faucium livor aut

nigrities, cibi fastidium, spirandi dissicultas,

aut labor, denunciant summum periculum Nullum de eventu ex febris signis a scripto ribus judicium factum nisi per signa febrilia. Ubi multum diversa a prioribus curationibus medendi ratio instituta fuerit, pluri' C mum

24쪽

αι DE CYNANCHE TYPHO.

miam huic loco lucem tandem adfundent. Aliud etiam judicium eX contagionis Vi, effectibus patente, aliud ex concurrentiumn OXarum magnitudine, Utrumque cum magno fructu, petitur. Ps De contagionis vi ex eorum nUmero, quOS corripuerit, ex morbi in unoquoque magnitudine judicandum. Itaque huic cum aliis contagionibus, corpora hominum infirmantibus, cujusm'di pestifera, aut pe- techialis est, commune est, Ut quo tempore primum invadit, nocentissima sit, et neque aetate neque sexui parcat, adultosque Pariter et pueros e medio tollat. Melior quoque aut pej9r eventus spes e rit, prout noXae Concurrentes, Paliciores aut plures, mitiorcs aut vehementiores, forte praecesserent. Hae sunt coeli calor, quandoque etiam, ut videtur, frigus, inedia, victus inidoneus, sordes, corporiS quie8, aut CXercitatio fatigans, et convalescens eX aliis morbis status, et alia consimiliter debilitantia. Postremot

25쪽

DE CYNANCHE TYPHO. as

Postremo, quicquid in communibris toti corpori. symptomatibus, boni secusve nota. 'laeti'rem a it tristiorem, in typho aut similibus adfect ibus febrilibus, eventum, id in cynanche typho.

CURATIO.

Ex causa cynanches typhi supra constituta, solum ei medendi consilium est, vim totius corporis augere. Ad quem finem, omnium auxiliorum tisus dirigendus, neque Ullum, cujus contrarium OPUS eXperientia demonstravit, recipiendum, quaecum que fuerit nonnullorum medicorum, nondum comperta morbi natura, curandi consuetudo.

26쪽

z6 DE CYNANCHE TYPHO.

Quo Exteri i medici in hoc morbo usirsunt, erat putredinem aut acrem et Elo γ' tam materiam, tam in partis, ut iis visunu est, quam totius corporis, Vassis Hicero. Quae curandi ratio ex false prorsus causae opinione nata est. In vivo corpore, sanguis nunquam putrescit, aut ullo modo ita corrumpitur ut morbosum statum faciat, et causae munere fungatur. Ergo auxilia falsa sunt Omnia, quaecunque putredinem vel educere, vel ullo modo ad eam superandam, et sic causam tollendam, pertinere credita

sunt: Sanguinis detractio, sive liberior, si-Ve parcior, sive ex communi cumulo, sive ex Vasis partis, sive recta e parte laborante, sive inde ad alium locum dissitum, revel lendi aut derivandi spe, adeo non ad medendum pertinet, ut noxam atque etiam mortem inferat Concisio igitur, sive partis

Ρ. Michel de Heredia, P. Io I. Sagambat de peste sau cium assect.

27쪽

DE CYNANCHE TYPHO. 1

tem hirudinum usust; neque sanguini, detracti species, sive quantum laxus est circa principia, sive crustam praebentis, ut post biduum aut triduum moranda li. Ac ne una quidem initio ex magnis vasis detractio permittenda.' Alvi quoque purgatio nocet, semperque exitio est, aut esse mi natur Nitrosa, refrigerantia, i etiam noxa sunt neque vomitUS non maius. Qui, si initio, dum nausea et natu ratis vomitus Permanet, a graVi Viro Pro' desse dictus est, ejus auctoritas contra Certam rem minime valere debet. Nihil enim ea conturbatione debilitantius esse, imbecillitas. actionum corporis et animi inter vomendum, ruens quasi ad mortem, natura

morborum in quibus praecipuum sympto'

28쪽

u8 DE CYNANCHE TYPHO.

ma Vomitus est, in manifesta infirmitate consistens, ejusdem stimulantissimo quoque auxilio sola felix curatio, ipse denique ad versiis morbos phlogisticos secundissimum auxilium, ostendunt. Quod igitur in his adeo prodest, id in contrariis, nempe infirmitatis adfectibus, non obesse non potest. Neque

Vesicatoria, quamquam ab eodem ingenioso viro commendata ad hujus aut similium morborum, in infirmitate positorum, curationem accommodatiora videntur. Possunt quidem, quanto minus humoris auferunt, tanto minus obesse ; sed quantum auferunt et hic auferre dicuntur, tantum infirmando et morbi causam augendo, noceant necesse est. Neque deest, etiam in eorum numero

qui in hujus aliorumque in imbecillitate

positorum morborum curatione erraVerunt,

qui nostram de vesicatoriis sententiam probaverit, eaque in cynanche typho apertisse si me damnaverit t. Sudorem etiam, ob easdem

Fothergil. P. 236. - Heredia, multi, inquit, etiam vesicatoria consulunt spatulis applicata. Quod auxilium parum prodesse semper vidi; Heredia, p. IOS.

29쪽

DE CYNANCHE TYPHO. 29

asdem causas, damnandum judicarem, 61 ad eum medicos decurrisse vidissem. Quod utique, cum non factum est, restat, ut demum reddam rationem rejiciendi auXilia et curationem quae adhibita tam diu sunt. Rejicienda igitur sunt, quia contrariis proisus huic morbis, scilicet, phlogis licis, potentissima sunt auxilia. Sic in rheumatismo acuto qui dicitur, in cynan che tonsillari, quoties vehementior solito est, in erysipelate cum graviore capitis adfectu, in phrenitide vere phlogistica ; nam saepe consimilis et symptomatum concursus alius est, atque in peripneumonia, sanguinis detractio, purgatio supra et infra, item sudor, quid ad salutem valeant, nemo ignorare potest. Quem usum ideo praestant, quia sanguinis, humoris in canalem alimentariam excernendi, et perspiratorii cujusque in suis vasis, abundantia, distendendo, et sic gravissimum stimulum longe late corporis objiciendo, potentissimae ad morbos creandos noxae sunt. Qua abundantia rationibus relatis sublata, vis syste-

30쪽

so, DE CYNANCHE TYPHO.

malis, pro ratione nimia, turbas graves concitans, essicaciter imminuitur, et saluti optime consulitur. In cynanche vero tympho, et consimilibus formis febrilibus, neque sanguis, neque humores isti, extra et

intra excernendi, abundant, contra deficiant, necesse est. Sive enim aetas, sive corporis habitus, sive noXae aliae quae ad morbum pariendum concurrunt, spectentur, nihil reperias, quod ad Vasa quaevis replenda, et nimium vigorem dandum, pertinere, et non contrarium prorsus efficere, judices. Eane

abundantia in pueris, in puellis, in imbecillis, undeunde habitibus, et sub coelis ardentibus, ubi summi corporis vasa in perpetuo quasi sui madoris balneo detinentur, inesse judicanda est y Minime sane. Et,p0stquam coepit jam morbus, et in cursit est,

nonne nausea, nonne subinde Vomitus, nonne cita toties alvus, Vasa ubique eXcernentia relaxata, et exhausta, etiamque sanguifera, demonstrant i Postremo, si curationis effectus respiciatur, ea imprimis damnosa, atque etiam exitialis evincitur, qua aut sanguinis aut alii humoris detractione, aut alio

SEARCH

MENU NAVIGATION