Dissertatio medica, inauguralis, de cynanche typho

발행: 1782년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE CYNANCUE TYPHO.

ianguinis , detrainionem et alvi purga io-anem liberrime rejicit, non Vomitum quo que damnavit, et vesicatoria etiam prodesse ψpinatus est, id fecit, quia vomitum alio ac

antiphlogistico opere agere credebat, i Ct Vie sicatoria prodesse existimabat, quia minu8. - liquiis antiphlogisticis rebus nocent, cum b9. inis is Vibii remediis co Uncta. Idemi ivir e gregius acetum, et alia acida e Plantis confecta, quia causam morbi putredinem arbitratus est, adhibuit t. Quin, siti sibi quo-εidam modo parum constans, sanguinis Ginis sionem quandoque recipit l, ea omnia facta sunt, quod vir ingeniosus praejudiciis communis curandi rationis superandis impar ; Verum quidem vidit, ut cum calidam et stimulantem administrationem commen D davit,

32쪽

aa DE CYNANCHE TYPPIO.

davit sed quasi per altam caliginem, Ut cum aliquis silvis errans noctu, aut videt, aut vidisse putat, per nubila lunam. Non dum ille aut quisquam praeterea deprehelaederat morbos esse, in tali causa, qualem hu- us posuimus, positos, et longe maximam idiopathicorum partem ad eo8 pertinere. Inde factum, ut in his curationis, phlogisti

cis propriae, magna Pars retent' sit, utrorumque naturae di Versitate nondum explodi rata. Haec PraefatUβ, Ut ad nostrum medendi consilium, et auxilia ei convenientia,

redeam.

Cum morbus forte paulo lenior est, ut in hac saepe regione, postquam noXae leniores praecesserant; vinum, aut potio fac- charina diluta, satis plerumque erit ad morbi vim frangendam. Post quod, ad juscula bovinum, pullinum, aut vetulinum decurrendum, quibus potio diluta, sed parcius quam ab initio, Usque alternanda, donec ejus usus supervacuus fuerit, janaqUO

33쪽

DE CYNANCHE TYPHO. 33

iam ille convalescens naturalibus cibis et

motionis stimulis sustentari potuerit. Quid

Valeant contrayerva, cardiaca, aromatica

calefacientia, operae pretium est inquirere. Minime validi sunt in totum corpus stimuli eoque hunc morbum in totius affection positum 4 , minus quoque sublevant. Cumque in ventriculum magis, quam reliquum habitum, suum opus, Ut Videtur, derigant, ob has causas tam delectus eorum habendus. quam parcius cum validioribus vini potionisque caetera validae stimulis conjungendi, aut alternandi. Haec dicta ad eos spectant, qui aromaticae naturae sunt l. Nihil acidi, sive merum, sive cum his aut aliis conjunctum, convenit. Putredo enima corpore humano Vivo, praesertim a sanguine, abhorrit li. Cumque frigus et acida et Vinum, contra putredinem facere, unde

Fothergil. P. at ' Id. p. 223. ad et 26. Vid. etiam historiam hic supra traditam. t Id. p. 23 I. li Vid. Μilman, cujus putredinis refutationem egre- lgius noster Cullenus Probat.

34쪽

34 DE CYNANCHE TYPHO.

de sibi antis epticorum vocabulum nactλsunt, ab egregio viro judicata sunt, ea opinio jure repudiata videtur, et a nemine fere non, qui rem attentius consideravit, dubitatur.

Frigus in calidis temporibus, aut sub coelis calidis agit, nimium calorem, Unde robur indirecte frangitur, et is status, qui pro putredine vulgo habitus est, inducitur, ad id quod robori convenit, deducendo. Vinum, cum plenius datur, stimulo praeditum esse, OmneS norunt. Sed ita parce datum, ut diu vulgo solitum est, non multum boni praestat. Agit autem ita, ut sub relata conditione frigus, robur restituendo, et sic reddendo ineptum corpus ad statum, qui putredo dicitui, efficiendum. Ad quod ubique piaestandum multo sane liberius et diutius, quam liacte nus factu in est, ingerendum ; et saepe, ubi sic administratum, parum proficit, ad validiorem multo potionem, aut etiam ad altiores

stimulos, confugiendum. PIoc ubi fit, quia

causa, imbecillitas, tollitur, ita quicquid putredo

35쪽

DE CYNANCHE TYPHO. 3s

tredo dicitur, id omne prohibetur et tollitur. Verum, ut supra dictum est, in mitiore hujus, et consimilium morborum, statu, raro ad validissima ea remedia decurrendi erid

Acida vero omnia minime intus sumenda; propterea quod, debilitatum jam ante corpus amplius infirmando, ad pessima augenda et eXasperanda symptomata pertinent Quin et nisi adultis ne ad gargariZandum quidem permittenda sunt, quia puerili ae late gargariZmos per faUces non demissuros nunquam certum esse potest. I Iaud paulo commodior omni aetate gargarisinus est potio spirituosa valida ', cortice Peruviano conjuncta, Ut in ejus tinctura, quae, inventriculum demissa, cum reliquis auxiliis zoncurrit, et ad fauces meliorem stimulum admovet. Lavari acidis corpora febricitantium, ad putredinem, scilicet, imminUendam, nuper coeperunt. Qui usus, Ut in causa ejus, quae adfertur, inanis est, neque ad Putredinem, quae nulla est, solvendam

36쪽

36 DE CYNANCHE TYPHO.

dam pertinet; ita quoties, lavato mundoque corpore, OpuS Videbitur, quia gratissimus mundities stimulus est, ita, praesertim sub magno coeli calore, permittendus. In frigidiore loco aut tempore, vultus et collum lavari convenit frigida, et adjuncto ad validius detergendum acido, praeterea in majori

morbi vi, caput et adultorum barbas rad dere. Haec una ratio est in aegrotantium corpora purum aerem immittendi. Sed prae

teream.

In calidis regionibus aut locis, stragilia, sive lanea, sive linea veste, indusioque, quam saepissime mutatis, apertis subinde fenestris, cubiculo deterso, atque acidi S alit gratis odoribus consperso, aeris puritati, et simul aegrotantis vigori, optime consulitiar. Isque in amplo etiam et perstato cubiculo reponendus. Ibi vero, ubi calor et ex eo impuritas minus urget, Ut in plerisque anni apud nos mensibus sit, harum rerum cura minus solicitudini esse, et validiori bus fidere auxiliis medens, debet. Cum

37쪽

DE CYNANCHE TYPHO. 37

Cum morbus vehementior est, atque e tiam eXtremum periculum, denunciat, vinum merax ae validum prius, dein potio saccharina leviter diluta, ingerenda, sime temporis dispendio, minus copiose primum, demin magis. Cum his optata alternanda, et blandi alentes humores, ut juscula supra relata, subinde intermiscendi, et quantum, pt sumi sine incommodo possint,

PIorum stimulantium auxiliorum tantum dandum, quantum aetatis et virium ratio videatur latura, Quod, hac facili nota, scire licet, si graviora instantiaque symptomata magis usque liberiore remediorum usu levabuntur, dein pro tempore tollentur. Si vomitus, si alvi dejectiones, quae colliquentis sunt naturae, compescentur, si pulmsus ex exilibus, imbecillis, et creberrimis, Pleniores, validiores, et minus frequentes evadent; si denique tantorum bonorum somnu8, qui saepe diu ante nullus fuerit aut antissignanus erit, aut extremum ducit ag-

Usque

38쪽

38 DE CYNANCI IE TYPHO.

Usque ad hunc eventum, potio meraX re

lata singulis cyathis post tres vel quatuor horas danda, mediis hujus temporis spatiis, perpaucae laudani guttae in aetate puerili

interponendae.

Postquam somnus incidit, si1ve citius sive serius, id deorum in febribus donum, minime intercipiendum, sed antequam vigilia CXPectanda, renoventur doses. Quod, si post somnum primum symptomata non satis gata videbuntur, singulae doses augendae, eoque magis, quod saepius nunc vigilia, redeunte somno, interpellabitur, et stimulo jam magis perferendo ipsius usus essiciet. Somni quaeque vices longiores et recreatiores erunt, et post quas levamen usque augebitur. In puberibus aut adultis, qui rarius hoc morbo implicantur, nisi perquam imbecilli, omnia prorsus ac in justo typho administranda. Moschus eadem esse natura quaopium videtur; eoque sicubi hoc ventriculo

Parum

39쪽

parum convenit, quod aliquando accidit, illud ei suffici potest. H ti

i Camphorae, quantum innotuit, eodem spediat virtus. Cujus tamen opus, quoniam anceps et periculosum experimentis hactenus adparuit, ideo pluribus prius constituendum, quam certus aditus ad usum ejus

esse potest. Cortex Peruvianus leniori morbo optime obviam it. Qui integer, non decocti, noni luti formis, quae imbecillae sunt, assumer dus est. Peridoneus, denique, qui rapide et potenter in totum corpus dissipetur, aether est. Cujus, ut quibusdam, sine consilio et fortuitus, curationibu8 adparet, summa virtus ad excitandum celerrime et potentissime corpus a minimis ad satis largas doses nupertractata. Plura tamen experimenta, Clara tione8 plures, et ampliorum usum, quibUs certiUS cognoscatur, aptiusque medendi consilio accommodetur, postulat.

40쪽

o. DE CYNANCHE TYPHO.

Cum copia, et novitas nuper oblata, de hoc morbo latius scribendo potestatem fecerit, multa Varia et non prius audita profer- .re ausus sum, sperans si non laus, venia vero concessa, juveni mihi, suo alumno, a graviss-mis viris hujus praeclarae scholae Profestaribus, pro illorum noto candore, et ardore scientiae verae alendae et tuendae, quo nullis cedunt, has primitias offerenti. Quicunque vero de me bene meriti sunt, ad veri lucem, quod omnibus antepono, manu qUasi ducendo, et per erroris labyrinthum veluti filum praebendo, iis pro sui cuique beneficii mensura, gratiaS ago.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION