장음표시 사용
351쪽
3 2O - Basilii Vrationem magni lapidis dissuadere non possum, si velim metalla cum lucro convertere )utile esse ad ullum lapidem: quamvis enim in principio forma corporea, atque enS COTpΟ-rale , visibile, & tangibile assumatur, tamen ex illo formali corpore, elici debet spirituabis, & caelestis quaedam Entitas, dicam,an apparentia,aliut enim, quo id appellem, nomen non Occurrit, quae entitas antea per astra isti corpori infusa, & per elementa perfecta & concocta fuit; haec autem spiritualis entitas iterum per ignem minorem, Sc regimen , ac directionem microcosmi iterum ad tangibilem, fixam, solidam &inconsumptibilem materiam reduce da est.
Sed quid ago, aut quid loquor p quasi extra me ratio
352쪽
Triumphus AntimoniL 3 a Inemque ' omnem positus, in libero campo habenas ori meo laxo : si namque mihi vel ratio constaret, vel judicium, non
tantos oris panderem hiatus, Os . ma-
Satisne sanus es Basili, qui ita prostituas lapidis arcanum, hactenus tam diligenter ab omnibus Philosophis absconditum ' certe nisi
te agitaret, nescio quae mentis intemperies, claustrum ori tuo apponeres, nec tam claro
aperires, quid sit purum ab impuro separare, quid fixum volatile reddere,& rursus illud figere: quomodo inserius, fiat superius,& idem rursus mergatur in profundam abyssum, unde evolaverat. Tot tam brevibus verbis pandere mysteria, quemadmodum hic facis,si non insania est, certe ingens quaedam erga posteros est benevolentia. Hoc profecto est : hac affectio. ne arsisse videtur Valentinus, & non potuisse superare inclinationem illam benefaciendi quam plurimis, per impositam Philosophis omnibus obligationcm celandi arcanum illud naturae mysterium, quod ab ejus Authore, id est, natura naturante intellectuali revelatione communicatur tantum filiis artis dignis dcelectis. Excidit secretum secretorum Basilio tu lector attende, invenisti margarit in , non
353쪽
3 aa Ea filii Valentini manuique , ne scribendo per
geret, imperarem. Tincta. Omne& tincturae metallo-- ο ρ rum ea ratione praeparari de
rum in bent, ut praecipuo quodam re-rantur Osga metalla amore' &propensionem, desideriumque habeant sese cum illis uniendi, eaque in meliorem statum reis ducendi. Vis emblema, seu eXemplum p ecce tibi in hominibus. Si qui duo mutuo amore inflammentur , nec mora invenitur, nec requies, donec uniamtur, desiderioque suo faciant satis : post hanc unionem quiescunt, & multiplicantur secundum Dei beneplacitum, Scbenedictionis promissionem . Homo vivit multis & periculosis morbis obnoxiuS , quorum nonnulli vires naturae ita debilitant, &consumunt, ut homo nullis remediis possit perfecte ad sanitatem, pristi- SquC
354쪽
Triumphus Antimonii. 323nasque vires revocari. At amor Tar'--
morbus est, quocum nullus alio- 'rum morborum comparari potest, qui non sanatur, nisi productione sibi similis, quod utraque natura desiderat, quod desiderium non sedatur, nisi eX-pleta voluntate accensae cupidinis. Quot hodieque testeS reperiuntur hujus, quae amori inest, violentiae p nec enim juniores tantum accendit , sed etiam provectae aetatis homines quosdam ita exagitat, ut prae ard re ejus prorsus insanire videantur. Morbi naturales complexioni hominis plerumque attemperantur , adeoque in alios ferocius incurrunt, mitius in alios : amor vero nullo discrimine pauperis, aut divitis , juvenis, aut senis,omnes corripit, correptos ita excaecat, ut omnia
sus deque habeant, & nullum O 6 vel
355쪽
vel videant , vel timeant Iapsum . Morborum aliorum symptomatibus singulis si1ngula infestantur membra, reliquis
valentibus: amor quos inficit, totos pervadit, corpuS, totamque corporis substantiam , se main & essentiam omnem p netrat , nec quicquam inoffensum relinquit; in corde enim locum capiens, ibi focum accendit , cujus ardor per venas, arterias , omniaque corporis
membra diffunditur: & ut verbo dicam, ubi amor semel radices egit, homo ita ab omni sensu, ratione, intellectuque abducitur , ut omnium oblivi
scatur, nihil pensi habeat; Dei,
legisque Dei immemor, promissiones ejus, juXta ac minas vilipendat, inferni tormenta, Vitae aeternae praemia ludibrio habeat, s loquor de amore inordi-
356쪽
ordinato & illicito ) cui, qui
eo semel occupatus est, ita adhaeret mordicus , ut nihil illum abducat, nihil avellat; officium, Vocationem, & conditionem suam obliviscitur; omnem admonitionem irridet; parentum, superiorum , aliorumque, qui bene ei volunt, consilia spemnit; verbo ut dicam, amore sic
caecatur, ut non videat miseriam suam, sic exsurdescit, ut non audiat eos, qui fidis monitionibus damnum, & exitium ab eo conantur avertere: nihil in homine sanum,uel integrum relinquit amor: impedit somnum, ne nocte magis, quam die quiescat, eripit appetitum, ut neque cibum, neque potum sumere libeat, propter assidua cordis animique tormenta: privat omni providentia, hinc res suas, vocationem ossiciumque
negligit, nec laboris, nec stu-
357쪽
dii, orationisque recordatur , . omnia abjicit , solum corpus amatum deperit, hoc studium ejus, haec occupatio vanissima. Si vero vel non succedit amatoribus ex voto , vel non tam
citb & prospere, quam desiderant, quot hinc melancholice, dolores, moerores, quibus ita macerantur, & evanescunt, ut vix haereant ossibus , imo tandem vitam ipsam amittant,
set exemplis i isti enim tales , quod vel cogitatu horrendum, pro nihilo habent omnia cum corporis & vitae, tum animae& falutis aeternae pericula &detrimenta.
Sed de his satis, hominem enim religiosum non decet iis cogitationibus diutius inhaerere , aut isti flammae locum in corde concedere, 8c hactenus, absit verbo jactantia, ego me ab
358쪽
Triumphus Antimonii. 327 ab ea incolumen toto vitae meae curriculo conservavi, & Deum Precor, atque invoco , dignetur mihi praestare gratiam, ut sponsa mea spirituali , quae sancta est Ecclesia Catholica Contentus, ei fidem , quam juravi , sanctam praestem & inviolatam.
Neque haec alio fine allegavi quam ut eXprimam amorem , quo omneS tincturae ferri debent erga metalla , si unquam ab iis in veram amicitiam sint admittendae, & amore , qui ad ima penetret, sint
Jam ad praeparationem lapidis gradum faciamus , dissi
ramuSque usum ejus in finem. Lapis hic naturae penetratiVae M ignitae igne ipso coquitur, M ad maturitatem perducitur, non secus ac cetera omnia, quae in hoc orbe reperiuntur quae
359쪽
quae tamen, ut diversae naturae sunt, ita modis diversis id consequuntur, sicut diversos etiam ignes rerum natura suppeditat. uvium. Priinus ignis caelestis est, a Deo accensus in cordibus nostris , quo ferimur inflammato quodam amore, & certa fiducia in Deum verum Creatorem
nostrum, in sanctissimam & incomprehensibilemTrinitatem,& in misericordiam gratiamque Servatoris . nostri Jesu Christi , quae fiducia accensa
amore nunquam nos fallet , nunquam in necessitatibus deseret , sed certo certius liberabit. animas nostras ab exitio sempiterno. Alter ignis elementaris , sole productus est, . & eo tendit , ut omnia ad maturitatem perducat in macrocosmo.
Tertius ignis est corporalis, quo omnes cibi de medicinae
360쪽
. Triumphus Antimonii. 3as coquuntur , & praeparantur, sine quo homines nec corporis sanitatem, nec vitae sustentationem obtinere positat. De quarto igne mentio fit in sacris paginis , qui scilicet ante supremum Dei judicium hunc mundum visibilem consumpturuSest : quis autem ille, & qualis futurus sit ignis , id, siquidem sapimus , supremae illi Majestati judicandum relinquemuS, Quinti autem ignis in iisdem , quibus Dei verbum continetur, paginis mentio facta est, ignis, puta aeterni, quo in illo nunquam finiendo, nunquam solvendo carcere infernali diaboli , & socii eorum homines pravi , ignibus istis aeternis addicti, vexabuntur, punientur,& misere cruciabuntur aeternum ; a quo igne nos servet, precor, omnipotens & misericors Dominus, Ego autem