장음표시 사용
11쪽
autem cerebri indicium ex eo deducunt, quod do inceat Hippocrates, ab illa sanguinis missione, prosum dum semirum obrepere. Quod si ita est, multo profecto calamitosior est hemiplegicorum cerebri intemperies, quam Scytharum : quod ex eo facile convincitur quod in hemiplegicis functiones omneS pene concidant, aut magna ex parte labefactentur , ut non semel monuimus. At vero Scythae,
caeteras omnes functiones, tum naturaim, tum vita
les , tum etiam animales poterant obire; ac propterea, cum, caeteris partibus bene valentibus, nanc unam concidere deprehenderent, causam in Deorum iram referebant. Et notat Herodotus, hunc illis morbum a Venere immissum ; quod Uraniae Veneris templum, in Ascalone Palestinae urbe situm, depeculati
essent. Quin etiam Scythae, cum se eviratos deprehenderent, ad muliebria munia divertebant; hemiplegici vero ad plantarum munia divertunt :nam, instar trunci, lectulo, aut cathedrae semper
assiguntur. Caeterum necessarius est cerebri influxus non tantum ad seminis elaborationem, sed etiam ad ejusidem validam , & convenientem immissionem. Decernunt enim, communi consensu, Medici seminis immissionem esse actionem partim naturalem, partim animalem; sicut enim in urinae emissione utraque functio manifeste deprehenditur : nam primo renes, naturali instinctu, serum a sanguine segregant, segregatum in vesicam demandant, in vesica detentum facultatem expultricem stimulant, qua
stimulata, laxatur mustulus qui vesicae orificium claudit, ac, si opus sit fortiori ejaculatione, mustuli vesicae assidentes ipsam comprimunt, & illius eductionem promovent: ita, in emissione seminis, primo vasa ipsa elaborando semini destinata, naturali instinctu , materiami ex universa sanguinis mas43.
12쪽
prolectant & elaborant, elaboratam, suis in loculis, tanquam in penu recondunt , ea autem longiorem moram his in locis trahens, vel suo pondere gravat naturam, vel sua acrimonia expultricem facultatem vellicat ; unde natura ad illius exclusionem se accingens , multo spiritu flatulento, colem distendit,
eoque distento , tum naturali impetu , tum musculorum ministerio, materiam illam extra corpuS eXtu bat. Ergo, cum animales functiones a cerebro dependeant, Ut pote quae nervorum & musculorum miniis sterio peraguntur i, sane, male affecto cerebro, necesse est hujusmodi functiones concidere , quamVis illae, quae solo naturae instinctu perficiuntur, rem neant, cujusmodi est colis inflatio. Ex quo facile intelligere est qui fiat ut hemiplegici, per morbi
initia, importuno illo coeundi appetitui vellicen-xur cum tamen vires omnes pene labascant: causa enim hujusce eventus, in flatu lentum illum spiritum referenda, qui, in cavernosos illos meatus, se insinuans, concitatione n illam promovet; excitatur autem flatulentus ille spiritus tum a continuo decinbitu in renes, tum a calidioribus linimentis quae spinali medullae admoventur, ut frigida illa intemperieS emendetur i, ergo illa colis inflatio, cum sit naturae opus, neqUe musculorum Ope perficiatur ,
potest quidem in hemiplegicis remanere : verum valida illa & conveniens immisso in uterum, quae fit ministerio musculorum, in hemiplegicis concidit : neque existimo visum esse usquam ullum, consummata hemiplegia laborantem, qui potuerit liberos suscipere. Et sane frequenter aliquos observavi hoc morbo correptos, qui, per initia, ad Venerem mmime proclives erant i, verum, si quando rem tentassent , laesi sentiebant quam noxius sit huic astectui Venereorum usus: unde cautiores facti, illum cane prius & angue detestabantur. Procedente a
13쪽
tem morbo, pruriginem quandam sentiebant, sed ut ea ex flatulento tantum spiritu coracitabatur , ita in flatum factu solvebatur. Crediderim hoc ipsum Titio accidisse ; nam cum, in primo morbi insultu, superesset adhuc aliquis naturae vigor, &sub his cineribus aliqua virilitatis scintilla delitesceret, cogitavit misellus de secundis nuptiis, tentavitque ex Titia prolem suscipere, verum maximo damno id tentavit, nam, exhausta spirituum copia , ct labefactato naturali calore, secundus ille in Qltus morbi rediit priore multo calamitosior t, ita ut admodum credibile sit, ab eo tempore, scintillam illam virilitatis in favillam abiisse, ac, si quando rem
tentare voluit, eficeto elumbis arietavit impete. JAM vero, ut ad secundam conclusionis nostrae rationem accedamus, id repeto, quod supra monui, EXtra omnem controversiam esse virilitatem in
Titio fuisse extinctam, in postremo illo insultu qui
decimo die eum e vivis sustulit l, neque existimo quemquam id negaturum, quantumvis studio contradicendi teneatur: nam si estoetam illam aetatem , morbi malignitatem & longitudinem, symptomata , quae in hoc postremo insultu contigerunt ,
vel mediocriter pereendeat, ridiculum profectis Iudicabit dicere mis tum , inter has angustias, de suscipiendis liberis potuisse cogitare. Ut igitur partus Titio acceptus referatur, non debet neri computatio dierum gestationis, ab obitu Titii, sed sal- rem a decem illis diebus. Quo posito, dico summam illam, ex decem illis diebus, cum decem mensibus civilibus completis, & sex diebus undecimi mensis , excedere, quadraginta diebus, summum gestationis terminum qui a Medicis assignatur. Scio equidem quam variae sint & discrepantes Medicorum sententiae circa summum gestationis tempus,
14쪽
udeo ut, in procelloso maris aestu, non magis videas littora littoribus contraria, fluctibus undas, quam hic, placita placitis, & rationes rationibus oppostas. Et sane maximum est hoc ignorantiae nostrae argumentum nos hac in re caligare, cujus cogntitio iam a tot saeculis tentata est , cum tamen &frequenter sensibus occurrat, & potenter se in ipsos insinuet, & avide ab his excipiatur. Quod si in haesensuum luce ita caligam , quantum caecutiemUS
in his quae in sensuum recessu posita suntl Caeterum sicut nautae, saeviente tempestate, cynosuram inspiciunta, ita ego, in hoc contentiose & veluti procelloso disputationum aestu, Hippocratem, tanquam cynosuram, inspiciendum duxi: huius enim auctoritas , apud iurisconsultos & sapientes omneS, plu
rimum valuit; hunc omnis aetaS, tanquam numen
aliquod ε coelo delapsum, venerata est: hujus placita, pro oraculis, habita sunt: illi hoc elogium a veteribus tributum est, nec falli potuisse , nec fa Iere voluisse. Ergo, ex Divini illlius viri oraculis, conabor eruere quid in proposita difficultate sentiendum sit. Atque, cum ipsemet palam & aperte testetur foetum non posse, ultra septimum circuitum quadragenarium , in utero remanere, ac, ne ullus esset
dubitationi locus, docet septem illos circuitus ess-cere ducentos & octoginta dies, sane non opus esset valde magna solertia, ad faciendam istam supputationem i, nisi ille ipse author doceret septem
illos circuitus undecimum mensem apprehendere. Quo ex loco, non levis oritur difficultas: cum enim septem illi circuitus quadragenarii conficiant novem duntaxat menses civiles integros, & sex dies circiter decimi mensis; qui feri potest ut, cum in illis desiderentur plusquam viginti dies ad complementum decimi mensis, nihilominus podint unde
15쪽
cimum apprehendere Ex hac dissicultate , uti exostimo, nata sunt dissidia inter Medicos, cum alii summum gestationis tempus decimo mense includant , alii ad undecimum extendant, & utrique , Hippocratem in suam sententiam trahant. Ad huius difficultatis explicationem, duo veniunt inquirenda. Primo quos menses intellexerit Hippocrates , secundo
quomodo illi computandi sint. His enim perspeetis, facile intelligemus qui fieri possit ut septem illi circuitus quadragenarii undecimum mensem possint apprehendere , totamque dissicultatem , potius in loquendi modo positam, quam in re ips1
deprehendemus : neque enim Hippocrati venit unquam in mentem longiorem terminum utero gerentibus assignare, quam septem illorum circui- tuum quadraSenariorum. Ergo mensis alius est Solaris, alius Lunaris. Solaris mensis est spatium illud , quo Sol unum signum, sive duodecimam Zodiaci partem perlustrat ; constat autem hic mensis triginta diebus, Maliquot horis. Mensis Lunaris a Luna denominatur i, est autem variis respectibus multiplex: alius enim est mensiis peragratorius, spatium scilicet illus quo Luna Zodiacum percurrit 3, estque dierum viginti septem & Octo horarum. Alius apparitionis ε, tempus illud , scilicet, quo Luna nobis apparet, estque dierum viginti sex & duodecim horarum circiter. Alius denique coniunctionis t, quo Luna , ab una Solis conjunctione, ad aliam conjunctionem redit; & continet dies viginti novem cum dimidio. His ita positis, quaerunt Medici quis horum mensium, in Hippocratica computatione, sit assumen,
dus , existimant nonnulli, etiam ex recentioribus& melioris notae Medicis, Solares menses esse intel-vgendos , quod demonstrant ex eo quod sol maxi
16쪽
mam habeat vim, tum ad formationem, tum ad perfectionem, & exclusionem foetus: nam, Ut inquit Aristoteles, sol & homo generant hominem: ergo illius cursus, toto gestationis tempore, est observa dus: addunt hoc ipsum volui se Hippocratem , siquidem, in lib. de Ochimestri partu , juxta aliquo rum versionem, sic habet: oportet autem vel maxime considerare , quod novilunium , quod dies unus existit , exactiissime erigesima mensis pars es r duo autem dies , ferme quindecima mensis pars sunt. Sane , si dies unus sit exactissime trigesima mensis pars, totus mensis erit dierum triginta, qui dierum numerus non potest competere ulli ex mensibus lunaribus. Nihilominus certum est & indubitatum Hippocratem audiendum esse de mensibus lunaribus , iisque qui conjunctionis nuncUpantur ;siquidem ut solis, sic & lunae, in haec inferiora influxus , tum potissimum in foetus efformatione, venit observandus: ut enim cerebrum, spiritus a corde acceptos, in universum corpus transmittit, ita luna, quos a sole suscepit radios, in haec inferiora demandat , sicque omnium mutationum & generationum causa censetur i, &, ut notat Aristoteles, luna, radiis illis solaribus velut impraegnata , parvus fluidam sol nuncupari potest. Sed & superstitiosa illa antia quitas lunam, tanquam partuum praesidem, compei lavit. Rite maturos aperire partus Lenis Ilithbia , tuere matreS ISive tu Lucina probas vocari s Seu genitalis. Ergo cum duorum illorum sederum concursus, ad productionem & maturationem foetus, sit necessarius: utriusque cursus, toto gestationis tempore,
erit observandus. Mensis autem ille Lunaris, quem
17쪽
coniunctionis appellant, varias illorum syderum con. iunctiones complectitur. Ergo, hic in Hippocratica
undecim' mensium comPutatione, Venit assumendus. Sed Hippocrates ipse, tam clare & aperte suam
mentem aperuit, ut superfluum omnino videatur
rationibus id velle demonstrare siquidem, in libro de septimestri partu dum demonstrat septimestres
partus fieri ex centum octoginta diebus, dum qui que menses intermedios enumerat, ait illos constare
Centuim quadraginta septem diebus cum dimidio; &, ut omnem dubitandi locum eripiat, subdit duos menses constare sexaginta diebus, uno minus: constabit ergo quilibet mensis, viginti novem diebus cum dimidio : qui dierum numerus mensi conjunctionis assignatur. Galenus quoque, in fragmento de septimestri partu , hunc ipsum Hippocratis locum explicans, ita habet. Nam mensem nominari spatium quod, ab uno lunae coitu cum sole, usque ad alterum intercidit, nemo est qui nesciat; quod tempus viginti est& novem dierum cum dimidio. Igitur ad citatum Hippocratis locum : Noviluispium, quod dies unus existit, exactusime trigesima mentis pars est. Dico versionem illam deprava qtam esse : male enim illi vertunt adverbium illud επυτατα exactiissime, cum potius vertendum sit, proinxime , ut Vertunt Calvus, & Lalamantius: sic igitur legendus est ille locus Hippocratis: Novilunium quod dies unus existit , proxime trigesima mensis pars est: & sane ita legendum esse demonstrat id quod sequitur , etiam juxta Cornarii versionem: Duo autem dies ferme quinta- decima mensis pars sunt; eodem enim modo duo dies sunt quindecima mensis pars, quo unus trigesima. Erqo si duo dies non sunt exacte , sed tantum ferme quindecima
mensis pars, ita nec unus dies erit exacte, sed tan-
.um Proxime , trigesima mensis pats. Atque hic
18쪽
Hippocratis locus, ita restitutus, mire sententiam nostram approbat de assumendis mensibus lun tibus. Superest ergo ut videamus quomodo facienda sit ista computatio, ut ducenti & octoginta dies undecimum mensem lunarem possint apprehendore. Dico igitur, in hac supputatione , menses intermedios , completos & ab lutos, computari debere , assignando unicuique mensi viginti novem dies cum dimidio: at vero primum & ultimum incompletos, pro completis, numerari. De intermediis quidem, quod completi numerandi sint, nulla est dissicultas: de postremo quoque mense, quod in completus , pro completo, numeretur, satiS patet ex ipse loquendi modo quo utitur Hippocrates, dUmait nonnullas undecimum mensem apprehendere e nihil enim aliud vult dicere, quam ad undecimi mensis principium pervenire. Sed & Iurisconsulti Lut jam adnotavimus, apprehensionem illam undecimi mensis , ad duos duntaxat dies, extendunt. Ergo tota dissicultas est de primo mense, an scilicet, sicut principium undecimi mensis pro undecimo mense numeratur; ita finis primi mensis, pro primo mense veniat, computanduS.
Ad quod respondeo, ex mente Hippocratis, finem primi mensis, pro primo mense, computari: nam, claris & apertis verbis, hoc ipsum docet in libro de octimestri partu: Caterum, inquit, decimesres O undecimestres paraus, ex septem quaisagenariis, eodem modo fiunt , velut, ex dimidio anno Jeptime-sres. Ergo eodem modo computandi sunt Undecim menses, ex septem quadragenariis consi reget tes, quo septem menses ex dimidio anni: cum enim dimidium anni sit tantum sex mensium, atque dita icile est intelligere quomodo, ex sex mensibus, sep
19쪽
ximestres consurgant, atque, ex septena quadrage nariis, undecimestres : igitur Hippocrates, libr. do septimestri partu, ostendit quomodo facienda sit ist Computatio. Septimestres , inquit, nascuntur diem hus centum O octoginta duobus ac dimidio , d insuper accedente diei particula ' senim primi men, sis dies quindecim supputaveris , deinde quinque mensum dies centum quadraginta septem ac dimidium , c in sexaginta enim diebus, uno minus,
quam proximo, duo menses perficiuntur P his sic se habentibus , ad septimum mensem supersunt dies plusquam viginti. Vides ergo quam clare & aperte
doceat Hippocrates, in hac computatione, solos menses intermedios, completos & absolutos ninmerandos esse : primum vero & ultimum incompletos pro completis haberi: Et vero hic numerandi modus, in quo menses aut dies incompleti pro completis habentur, Medicis usitatissimus est rnam, in computandis diebus febris tertianae aut qua ranae , dies incompleti pro completis habentur. Esto, exempli gratia, corripiatur Socrates febre intermittente die lunae, hora quinta pomeridiana, a primus ille insultus continuet per quatuor aUt quin que horas , remaneatque febris expers tota die Martis : die vero Mercurii, circa meridiem, secundus insultus febris redeat ; sane febris haec tertiana nuncupabitur, & tamen, ab hora quinta pomeri diana diei lunari ad meridianam horam diei merucurii, non sunt duo dies integri: solus enim dies intermedius completus est; finis autem diei lunae, pro prima die, sicut & initium tertiae diei, pro Iertia Computatur, Sed & Theologi hoc ipso computandi modo utuntur, ut demonstrent quomo do Christus Dominus, tertiae die, a mortuis resurreaptit: nam, a pretiosissima illius morte, ad glorio, Rumam ejusdem resurrectionem i est tantum v I
20쪽
dies completus & absolutus , finis autem primae diei, pro prima die; & principium tertiae, pro tertia , computatur. Ergo similiter , in computatione undecim illorum mensium, soli menses intermedii completi & absoluti numerandi sunt, primus vero& ultimus incompleti, pro completis, numerantur. His igitur ita positis, facile erit intelligere quomodo septem illi circuitus quadragenarii possint undecimum mensem apprehendere I supponendo primo , pro Hippocrate, plurimas mulieres concipere post menstrua purgamenta , ubi ab his exolutae fuerint; habet enim hoc tempus multas ad concipiendum opportunitates: nam exinanita uteri vasa, immissum semen , avidius sugunt & prolectant, attractumque firmius retinent: commoventur aUtem menstruae illae purgationes diversis temporibus ;nonnullis enim in novilunio, nonnullis circa plenilunium concitantur. Luna vetus veteres, juvenes nova luna repurgat.
Oportet igitur, inquit Hippocrates, mulieri tempus dare mensis, in quo ipsa purgatio continget, O hoc tempus quibus brevissimumst, tres sunt dies. Ergo quae muliereS circa plenilunium purgantur, tertia die a plenilunio concipiunt ; tertius autem dies a plenilunio est decimus septimus cum dimidio ἔ ergo , ad complementum mensis lunaris, supersunt circiter duodecim dies, qui pro primo mense computantur. Quod si duodecim illis diebus addas novem menses lunares completos , assignando cuilibet mensi viginti novem dies cum dimidio, fient ducenti septuaginta septem cum dimidio: igitur, ad complementum septimi circuitus quadragenarii, supersunt duo dies cum dimidio ; qui dicuntur , undecimum mensem apprehendere, quod voluit
