Gabrielis Falloppii medici Mvtinensis Obseruationes anatomicæ :bad Petrvm Mannam, medicum Cremonensem / [Gabriele Falloppio]

발행: 1562년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

omnes quoque assirmant. At postea it. exponunt,ut nihil expositio cum re ipsa conueniat. Quare dimissis ipsorum sententiis,uti res se habe explicemus. Interna ventriculi tunica tota ne uos est,&per ipsam ducuntur vasa atque in ipsa etiam terminantur. Omne senus fibrarum habet rectum,obliqvu.

-- ista intextum , neque

sine distractione apparens, veluti in reliquis nerueis membranis,ad hoc, ut optime continere humida corpora,ne tanquam per colum fluant, utque etiam extendi ad om es positiones possit Verum in intima supersicie quadam donatur,veluti crusta: quae neruea non videtur, sed carnea potius: habetq; meatus civeluti libras non per rectum, vel obliquum, aut transuersum ductas, sed quasi a centro ad circumferentiam, veluti in panno illo sericino, vel bombicino patere potest, que velut ii vocamus. Na in hoc duo cognoscimus, primum scilicet tellam ipsam variis filis rectis, transuerinsis, dc obliquis optimὶ textam.Secundu autem,partem illam villosam , quae fit menta habe ac fibras a cetro ad super-

282쪽

s ciem ductas. Si igitur ex noc panno fieret canalis,atque texta tella exterior es set superficies, huius procul dubio partis fibrae omnium generum essent,villosae vero partis internae, neque rectae,neque obliquae aut transuersae sed a cetro ad circumferentiam ductae viderentur. Ita quoque in hac, quam dixi crustam, meatus vel breuissim fibrae seruntur, centro ad circumferentiam, vel ab intinia superficie qua respicit cauitatem ad superficiem exteriorem, qua conasciturcii vena neruosa a me dicta . Tali copositio vel substantia gemina interioris tunicae vetriculi manifeste apparet in brutis animalibus,vinia boue, d cane,atq; in hominibus etiam manifestissime, si aliquatis per per elixatione ventriculucoquamus.Na in crudo nimis difficilis est ista separatio, in semicocto aute, crusta haec dicta tota optime separari a ner- aea tunica potest, veluti si distinctu e se inuolucru Sciasq; hoc ita se habere,

certamque hanc esse dictae tunicae compositionem .inio tria me quaeras,cur Natura incrustari internum ventriculum

hac villosa tunica,quamuis hoc minimὸ

prssenti

283쪽

e praesenti instituto requiratur: de usu

enim partium non tracto tamen ut tibi fatis laciam respondeo quod ad eundem usum instituta est, cui lauic similis in tota lingua inseruit. Nam in uae

superficies simili crusta vestita est, quae quasi villis constat. Primo, ut asperior cminus lubrica, qualis est neruosa superficies facilius arrepta cibaria, ac liquores contineat, per os ipsum obuoluat: demde, ut humores facilius imbibit permeatus dictae crustae recta erantur ad veram linguae superficiem . Hec enim velut spongia est, quae foramina omnia

vertus substantiam linguae conuersal)abet,qusue succo gustabili turgens recta statim illum transmittit ad iratim ac lenem eiusdem linguae superficie. Postre molnseruit crusta laaec, veluti si stupave gossipium ob tutelam impositum esciet, ne in longa locutione, aut perpetua comestura, ladem callosa aut durior fiat linguae superficies, in qua summa requiritur mollitudo, si statim saporis ὀnsus excitari debet, ob vitam hominis seruariam, ne noxii succi ipse minime conscio m ctriculum serantur. Ita quoq; in R a ven-

284쪽

ventriculo adest,ne a plurimo ingesto

cibo, potuque,ac diutius inibi contento callosior tandem densior fieret neruea illa tunica,atque ne inde capillameta Venarum,quae pro sugendo chylo ita necessaria sunt,obcaecarentur. Nam dubium non est,quin dum chylus conficitur in ventriculo,sensim etiam a venis eiusdem, quae porta hepatis sunt, aliqua ex parte fugaturi aliter uissimae resectiones, quae vino odorato, iusculisque,atque eiusmodi alijs alimentis sunt,minime constarent, si nihil sugeret venae ipsius ventriculi.Itaque si dictae venae sugunt, neque immediate cibaria tangere debent,ne .temporis successu calloso res facta obcaecentur, merito tunica ista

spongiosa veluti ac villosa apposita est, quae prior sua ratione chylum e humorem suctum recta subministret venis ipsis sugentibus Tertio etiam,dum haec tunica neruea ventriculo se ipsum cotrahente cibum colligit, minim requirit lubricam superficiem,ne cibus facile labat,ideo crusta huiusmodi apposita est, ad moderata quanda retentione.Ista aut circa interna ventriculi tunica satis sint.

285쪽

Γxterior eiusdem tunica tota carnosa est,pluribus sibi is, iisque carneis con-1tans. Nam tota ab ore superiori ad pylo-ron usque,vestitur transuersis, ita inui cena contextis, ut ex illis solis tunica facta videatur: quae fibrae statim detracta tertia, quae a peritonaeo nascitur tunicarapparet&carnosae, sub quib' aliud en' continetur,quae obliquae sunt, carnosae quoque ac satis rasi ae, quae ortae a regione circa os elatius:atque ab illa dorsi ipsius ventriculi parte,quae sinistra est, in- deseruntur:aliquot quidem ex ipsis recta versus py loron per dorsum et iisdem

ventriculi dextrum reliquae vero, quae plures sunt, oblique ad fundum versus eundem pytorondescendunt Athae fibrae,quae obliquae a me appellantur,non

multae admodum sunt,sed paucae, satisque plenae ac carnosae,neque cum trans

uersis permiscentur, sed sub illis iacent. Preterea circa os superius ventriculi sub origine dictarum obliquarum aliae camnosses brae suboriunt circulares penitus

atq; eiusdem generis, cuius sunt ilisque in oesophago transuersae appellantur. Haedictu, ventriculi ambientes strin-

s Sunt,

286쪽

i entes, si moderate illud faciunt, cibum amplexantur: sin autem valide stringant ipsum , exprimunt ita etiam obliquae mediocriter contractae, per obliquum eundem cibum amplectuntur. Sin vero robuste agunt, per obliquuexpellunt. Illa aulcm cst vera exterioris tunicae ventriculi constructio , ve rusque fibrarum usus.Nam, ut tibi mentem meam atque animi sensum aperiam, scias, quod exceptis arterijs, ii vitali potius, quam voluntario se motu agitat, nulla alia particula mouet se ipsam, motu voluntario, qui non habeat fibras carnosas, nisi sit motus couulsionis, aut palpitationis, vel alterius generis, quod prς ternaturam sit. Nam in particula, quae se ipsam mouet, quatuor haec obseruanaus.Primum nempe motum, quo mouet seipsam secundum,facultatem intimam, qua illud agit. Tertium, cum sa- cultas haec non insita sit partibus se ipsas mouentibus, sed a cerebro tanquasonte defluat, a nobis obseruandus est iste facultatis defluxus. Quartu est apta,

287쪽

propensa partis natura, ad hanc concipiendam facultatem, qua se ipsam mouere possit. Haec quatuor sunt obseruanda, ut dixi, in omni particula se ipsam mouente, quae haud consistere possunt,

nisi particula ipsa fibris p rs dita sit, at

que illis penitus carneis. Nam, ut iso tu incipiam, in hoc requiritur fibrosa natura ipsius corporis moti quoniana quicquid mouet seipsum ut experientia docet motu contractionis, aut extensionis illud facit. Exemplo adsint musculi, qui aut se ipsi, contrahunt, aut extendunt. Cum autem in unaquaque particula motus hic certus sit, de determi natus ad aliquam positionem, ideo necessarium fuit, ut tota substantia subiecti corporis disposita esset, directa

ad talem positionem, ne iam corpus contrahitur, aut extenditur, incerto motu agitetur.Talis autem dispositio substantiae nihil aliud est, mea sententia, quam coordinatio minimarum particularum ad ipsam positionem dicta. Cu aut minima alicuius corporis ad aliquam positione coordinentur,duo necessario cossequuntur:alieru,Udetur meatus ordi-

288쪽

tiati ad illam positionem,alterum verb, quod fibras habeat illud corpus. Nam si brae nil aliud sunt, quam minima illius

substantia aliqua serie, Mordine compacta Si igitur moueri debet corpus per contractionem, aut dilationem ad aliquam certam positionem, pariter necessarium est, ut ad eandem positionem fibrosum sit. Rursus si observemus facultatem, mihi videtur requiri, quod sit per uniuersum corpus mouendum distributa: cita contineatur in proprio subiecto. Proprium autem voluntariae facultatis motricis subiectum, dicitur

spiritus: spiritus autem hic dum latitat in ipso corpore mobili, necessario requirit meatus, in quibus sedeat. At quemadmodum corpus requirebatur suis minimis particulis dispositum ad motum certae positionis it etiam necessario requiritur, ut spiritus, in quibus concepta est facultas, contentiis dispositi sint ad

eandem positionem motus. Quoniamsi inordinate locati essent, inordinatὰ etiam cindispost ipsa facultas undequaque agitaret corpus, ipsumque in

disposite agitatum inordinate seipsum

moueret.

289쪽

- ... .

261 moueret Ne igitur hoc sat, spiritus hi ordinatam locationem requirunt. Hoc ita constituto patet, pro ipsis spiritibus ordinatos requiri meatus, at ordinatimeatus in aliquo corpore necessario es sciunt fibras Fibrosum ergo ratione ipsius facultatis mouentis requiritur, quod sit illud corpus, quod seipsum mouere debet Tertio, ratione transmissionis.Nam excepto ipso corde nullum aliud corpus se mouet,per insitam facultatem, sed aliunde recipit. Clim autem facultas ista aliunde fluat, ter totum corpus mouedum, statim&copiosa fluat, necessarium est, ut meatus adsint dispositi, qui per dictum corpus percurrant, quiue spiritus contineant, ut poste in illis spiritibus ita coordinatis facultas spiritualis, veluti illuminatio quidam cirradiatio a parte post partem, momentaneo quasi in instanti fiat,

fluere videatur. Nam si ad unicam tantum corporis partem perueniret, non ad totum per huiuscemodi meatus: tunc pars illa dicta seipsam moueret tantum: reliquum vero corpus moueatur talum, non autem seipsum moueret. Quamob-

290쪽

266 rem ego colligam ob hoc, ut sacultas

ad uniuersas corporis mouendi partes statim defluere possit, nece sario requiri, quod illud quam maxime abrosum sit. Quartum quod dicebam esse obse 'landu, cuiusq; causa requirebatur fibrosa substantia, atque eadem carne ad

hunc motum est neces arta propensio atque apta natura corporis subiecti ad hanc concipienda facultatem, quae qui dem propenso carne dependet. Quoniam ego video,corpora quaedam sibi o-sa, quae habent adiunctos neruulos, a quibus facultatem habent communicatam. tamen se ipsa no mouent. Alia autem se ipsa mouet,cu tamen negari minime possit, priora illa habere transmisesam facultate. Nam cu eade vis transfluxa per neruos faciat, Mad sensum tactus&admotum, neque ipsa facultas variet specie, quamuis effectus specie disserentes dat, sequetur, quod cum dicta corpora vim sentiendi habeant, habeat quoque motus facultatem tamen non mouentur, quod exemplis plurimis patere porcii Et primum panniculi carnosi,cuius aliquot partes mouentur,&sentiunt:

SEARCH

MENU NAVIGATION