장음표시 사용
61쪽
atque linea illa, quae additamenta dicta coniungens occipitii os ab axillari distinguit. Haec ab alijs anatomicis dic
De mammiliari capitis processu gemi
no loquentes anatomici,in hac communem veniunt sententiam. Quod factus sit non solum pro inserendis musculis quibusdam,qui caput mouetine etiam, ut sua ampla cauitate, qua insculptus est organis, auditorijs inseruiat. Quod ultimum non undequaque a me probatur, cum in puerulis auditus organum sicuti reliqua sensuum instrumeta integerri naum sit, quod probant prima,secunda, tertia cauitas, incus, malleolus, sa-pes ossicula minima, quae partes omnes integerrimae sunt, neque per transuersum pilum in puero unius diei distant ab ijsdem in sene decrepito Cum itaque integrum ierfectu sit organum, atque mammiliaris processus tunc temporis serme nullus sit,nec cauernas habuat, nsi dicendu est, quod concamerais illae auitates, quae postea succedunt, obauditorium organum stat factae: quoniam necessario antequam dictae cauernae
62쪽
insculpantur, ipsum organum ira per se elius fuisse fatemur, quod tamen minime fateri debemus Latiare seque ture' undem usum has habere, quem reliquae cauitates possident,quae in basilari osse, atque malis post ortum sensim sculpuntur, cum eadem ratione atque eodem tepore serme fiant. De hoc autem usu ali bi dicam. Prope mammiliares processus, scio quod obseruaris geminas, velut acus
Oseas,quas anatomici ferme omnes pro cessus vocant, atque πληκτρα a calaa
ris effigie,vel γρα paulo ascriptorio calamo, vel uλρο o a columnae si gura,& rectitudine appellant. Quamuis non desint inepti, qui vλ' istise scriptorio stylo similes interpretentur. Has acus βελονο δει etiam dictas, non esse processus ut supra quoque notaui assero, sed appendiculas. Nam in nuper natis pueris osseae non sunt, sed cartilagines, dum que augescunt corpora, ipsae etiam crescunt, osseaeque fiunt, atque ad quartam serme annorum septimanam usque per diuturnam laxationem, ut accidit
in appendicibus tenerrimorum ossium
63쪽
nunquam in veris procesibus accidero reperies. in ossibus temporum plurima sunt antrari cauit ates, inter quas tres sunt praecipue, magni momenti facta a natura,vt auditus ipsius organa, neruum anatomicorum expansum , purioremque innatum, aut complantatum ab istis
Vocatum aerem contineant. Hae ab aliis
quot anatomicis satis imperfecte,ab aliquot vero sals,descriptae sunt. Igitur quales sint,audi:&iti collocata in se o gana contineant.Incipiam primo ab exterioribus, atque ab illo praecipue meatu, qui, I ἀκονιη s dicitur. Hic mea
tus loquor de parte ossea denudata apertostio, atque cartilagineo auriculae canali dum formaturri natura osseus annulus est,distinctus a reliquis subiectis partibus ossis temporum , qui ut ego obseruaui, in caluari; puerorum serme usque ad septimum mensem percocturam seiungi potest. Quoniam cartilagine ut multae aliae appendices) reliquo ossi incrustatus est. Huius rei causam suisse opinor, mebranula tympani, lin inti.
64쪽
φ. intimo meatu, primaq; cauitate reperitur. Nam ut illa informatione mollius aliquod haberet principiit unde exemur natura hoc interstitium cartilagi-ncum inter os reliqμumri meatum, vel annulum dictum apposuit, cui sublimiretur membrana Exteditur autem ipsa, non per transuersum, sed obliqud, veluti,s scriptorium calamum ea parte, qua derasum attemperatum dicitur, tensa membrana obstruamus: haec enim nopertransuersum, sed oblique calamum claudet. Idem fit a membrana in hoc naturali meatu, qui postea obliterata crusta unitur reliquo olliri crescit,canalisque osse effigiem integram exprimit. Causa autem istius obliquae positionis
membranae est uti opinor)primo,ut me brana magis recta respicere cauitatem primam, quae ipso meatu elatior est,deinde, ne illius aer, aut aqua, aut quicquam aliud, quod meatum ingrediatur recta hanc membranam petat, ipsamque laedat. Ictus enim obliquus minus laedit, quam qui recta sertur Ab hac itaq; me-branula, quae myringa auris vocatur a barbaris fals credentibus,ipsam a tenui
65쪽
icerebri meninge oriri incipit prima cauitas, maior maliis duabus, quae tympanum semperam vocabitur, ob eam, quam habet cum militari tympano similitudinem Locus istius praecipue est inter radices mamillaris processus, sedem illam, cui caput maxillae inseritur ad articulum. Atque principium processus illius, qui petrosus Vocatur, magisque in interna caluaria conspicuus est, insculptum in intimis praecordiis hoc tympanum continet. In tympano tria sunt obseruanda Primum,ossiculatria. Secundum, senestrae geminae.Tertium,canalis quidam, veluti aqus ductus: quibus tanquam πάρ tri quarto in loco addi posset corpus quod da, quod veluti nerueum filum videtur Tria autem ea ossicula sunt admodum parua,in inter se duobus articulis compacta, in quibus incrustatio cartilaginosa eadem dest,quae in reliquis articulorum generibus reperitur. Haec antiquis anatomicis si eorum scriptis idem praestamus ignota fuere,primusque, qui in lucein produxerit,fuit Iacobus Carpensis, primus quoq .cul omni dubio anatomicet
66쪽
artis, quam Vesalius postea perfecit, restaurator. Nam incisagog anatomica, in commentarijs in Mundini anatomen luculentam duorum ossiculorum mentionem fecit, quorum historiam postea diuinus es alius expoliuit, atquc alterum quod prius est malleolum, alterum vero incudem similitudine appellauit, simulque optime descripui. Tertium si nolumus debita aude quenquam defraudare)inuenit,ac promulgauit primus Ioannes Philipphus ab Ingrassa Siculus Philosophus, ac medicus doctissimus,dum Neapolitano in Gymn sto publice anatomen doceret, atque tiam theoricam practicam ut aiunt medicinam profiteretur. Nam vir ille, ut patet ex ipsius scriptis seditis, ita in omnibus artis nostrae partibus exercitatus est, ut consummatissimus medicus cum sit, merito etiam haberi,& dici possit. Qua autem ratione tertium hoc os
siculum postea diuulgatum sit,audi. Anno Domini millesimo i quingentesimo quadragesimo Octauo, quo ego primum Pissis pro fixςric pi, cum neque es Eo, qui mul; ante , neque a Columbo
67쪽
cilie tuo, qui anno proxime superiori anatomen Pisis tractauerat, nulla fuisset facta mentio istius ossis, dum eam ego celebrarem, ad me venit quidam auditor meus iuuenis doctissimus, qui si recth memini doctoratus ornamentis iam insignis erat, In grassiaeque affinitate coniunctus nomen nunc memoria haud retineo hic lue me monuit Ioannem
Philippum tertium ossiculum in tympano inuenisse, quod stapedis nomine obsiguram appellarii. Ego hac re commotus, adhibito maiori studio ossiculum laetus inuent,statimque publice protuli,
Omnibus admirantibus. Atque prsterea Bartholom eo Madio sanctissimae me moriae medico doctissimo acceleberrimo, per epistolam communicaui, scripsi etiam de hac re quibusdam amicis, qui Romae erant, de qua, ut rescripsere, CO-
lumbo, qui paulo ante anatomenti aetarat, nihil audiuerant, neq; ab ullo alio,
cum in Italia tunc teporis, no excepto, Ioanne Baptista Cannano medicori an atomico celeberrimo, nullus alius praeter dictos reperirent, qui docte anatomen publicam docere potuisset. Haec
68쪽
vera est diuulgati inuenti historia atquamuis aliquado meum hoc dixerim, alij que illud idem de se assi marint Deus tamen gloriosus scit, In grassi fuisse inuentum. Atque cum a pedis, aut stases nostrorum patrum effigiem gesto merito stapedis nomine ab eodem suisse donatum. Nam superioriam tempo'rum sta edes erant veluti triangulares orbes, line alio distincto foramine, per quod postea in nostris additum lorum traduceretur situs istorum ossiculorum est talis Malleolus, qui prior est, cau'dam vel pediculum insertum membra ias interna in facie habet,caput vero su sum tollitur versus anteriora. Huic capiti insidet incus, vel dens secundum ossiculum ea sui parte, quae latior est, leni quadam cauitate tuberculum dictum excipit . Cumque incus gemina crura possideat, altero quod breuius, crassiusq; elatius est, haeret parieti ipsitus tympani,ea in parte, qua quaeductus labiturialtero vero oblongiori, gracili-q; ac decliui co iungitur cu stapedis apicu: qui quide stapes sua basi alteram, qui ςst superio tympani senestram claudit.
69쪽
Extrema vero horum ossium, quibus in articulum coagmentantur, cartilagine,ut dixi, illita sunt, ac mollibus quibusdam membranulis ligamenti vice colligantur. mobiliaque sunt. Nam agitata, vel concussa myringa malleolus mouetur, incus,&stapes, aut apertodin acu quadam uno ex his ossiculis agitato, reliqua duo simul etiam consentiunt. Si locus hic mihi concederet, ut possem sententiam meam de sono diffuse clare explicare, quis sit usus istorum ossium, xsortasse verus proponere: sed nimis longi esset &ab instituto alienu, ideo alibi hoc scriptu reperies. Secudum, quod in hoc tympano obseruare debes, geminae sunt senestrs Altera elatior& quasi in media concameratione tympani collocata, quam apedis basi solaudii: Figura istius otialis ponitus est, quae aperta desinit in secudam
cauitatem, quam labyrinthum nominabo. Altera vero humilior est, rotunda que&ad posteriora cauitatis declinans, quae per os penetrans in geminum canalem aut viam finditur, quarti viaruvna
in dictum labyrinthum,altera in tertiam
70쪽
cauitatem cochlearem, ve cochleam a me dici am tendit, haec secunda fenestra nullo osse clauditur, cum tamen prior
sta pedis basi semper clausa maneat. Tertium, quod ego obseruatione dignum existimo, canalis quidam osseus est, qui recto huius cauitatis quasi subteditur, exitque extra caluariam post radicem claritas inter illam, a mamillarem processum. Principium autem ipsius est intra caluariam. Nam si recte inspicias, videbis quintum par neruorum,a reliquis anatomicis ita vocatum , extendi ad medium sermὶ processum ossis temporum , quem internum atque petro
sum appellamus, illuc tensum hoc par ingreditur in canalem quendam insculptum, in quo latens in duas sinditur partes alteram quidem magnam, alteram vero paruam iracilem valdἡ durioremque Haec posterior perforato os occulto quodam canali, versus anteriora capitis serpit: deinde reflexa, tympanum i ingressa,proprio hoc canali os .seo deorsum & posteriora versus ad innae ipsius auriculae radice erupit, disia seminatur,ut suo loco dicam.Via igitur
