장음표시 사용
11쪽
remus summopere impulit supra laudatus altabe-chius, cujus judicio morem gessisses laudis Mossicii rem omnino censuimus. Non negamus quidem potuis se a nobis uberiorem Numismatum seriem afferri, si ex libris quoque , Iacobo trada praesertim , ac Val-lemonii , aliisque ipsa desumere libuisset . Sed cum certa nobis sententia steterit , cum primo Libellum hunc Anno 17o publici juris fieri curavimus, Imagines , quoad eri posset, non aliunde quam ex ipsis Numismatibus desumere, Mad vivum exprimere, pauciores ideo tunc , sed omnimodae fidei apponere maluimus, quam plures dubia tamen solicitudine congregare. Impraesentiarum vero major utique ex editis ab eo tempore ad hunc usque diem praeclarorum Anti quariorum operibus Numismatum copia, secura uitidem manu, peti ac transcribi potuisset nostris tamen, prout primum scalptae fuerant, tabellis uti decrevimus, eruditum simulque humanum Lectorem ad praedictorum operum tabulas, veluti ad uberiores sontes, remittentes Series ab Occidentalibus incipit, quibus Orientales suo loco subjiciuntur ita, ut tam occidentis quam Orientis Chronologia simul proferantur , sibi invicem respondeant semper . Imperatoribu singulis eorundem Collegas, Caesares, Uxores, Liberosque subjunximus in nonnullis etiamAmnes quosdam,quorum licet Numismata non habeamus, non inutilem tamen futuram historiam credidimus . Tyranni tand*n sequuntur, qui regnantibus iisdem, Imperium, aut mniversum , aut in aliqua provincia tantum arripuerunt, aut illud arripere conati sunt. Singula haec qua potuimus brevitate peregimus , ab eadem nunquam discedentes , nisi tum , aut prae rerum multitudine
12쪽
aut prae ipsarum confusiones, Scriptorumque dimidio indulgendum orationi parumper fuit , ut certi aliquid
pronunciaretur. Quoniam vero nostrum hocce opusculum non parum olim studiosis juvenibus placuisse obser Vatum, iis praecipue, quos Numismatum adminiculo Augustam Historiam consequi delectat, alteram idcirco hanc editionem ita moliri voluimus, ut non modo castigatior, sed aliquanto auctior etiam prodiret . Primo nempe nonnulla addidimus Tyrannorum augustarum nomina, antiquioribus temporibus debita, quae in priori desiderabantur, necnono Caesarum, quo homine Iri, peratorum sere liberos intelligimus Augustorum vero Historiam ad Carolum usque regnantem perduximus Sectindo ex non paucis Dissertationibus , qua recentilis a Viris doctis ad Historiae veritatem per Nummos illustrandam scripta extant, depromere quaedam placuit , quae ad rem nostram non inepta visa sunt Tertib jucundum ion inutile existimavimus de ipsis Imperatorum caeterorumque Numismatibus aliquid in calce operis dicere, ut generatim saltem noverint tyrones, quae ex iis
dem apud Antiquarios magno pretio , quae maXim ,
quaeque e contrario modico censeantur. Super quo nequis ex libidine haec nos credat effudisse, Lectorem monitum Volumus, quaecunque a nobis afferuntur, ea a C.
J Caesari temporibus ad Gallienum, ad mentem sermelo. Millantii Antio viorum sane praestantissimi enunciari; quae vero a Gallieno ipso ad Heraclium, illa ad eorum sere normam expressa, qua celeberrimus P. 2 scimus Bandurius, Imperialium Numismatum a Decio ad Palaeologos praeclaro opere admonuit Post Heraclium
porrh, cum Numismatum numerus ac decor deficiant C Hl Um , de eorundem raritate aut frequentia silentium erit,
13쪽
erit , resertim quod in eorum temporum monumentis hac ipsa de causa Cimelia pleraque consistere observen- tur, cum speciosi vix aliquid, quo eruditorum curiositas excitetur, ad manus Veniat. Discant tamen nihilo nainus, monentibus nobis, rectae indolis juvenes, Num. maris facultati operam dantem, nullum Numismatum genus facere; sed eorum seriem quoad ipsis, quotquotNumismatibus datur,quamvis minus aflabre ex tenuporum posteriorum infelicitate scalpta illa sint, perdu cere non recusent quemadmodum Viri in hac arte principes Ducangius o Bandurius simpra relatus mirabiliter praestiterunt. Et haec ad nostri operis institutionem exhibendam dicta suffciant.
IMPERATORIS nomine appellatos olim eos, qui
exercitibus bellisque summa cum potestate a Senatu habita praeessent, nemo est in Historia Romana mediocriter versatus qui non agnoverit . Adnotandum tamen est, nomine hoc duces illos etiam dici consuevis se, qui egregiam victoriam de hostibus retulissent, cujus rei luculenta extant exempla pH C. I. Caesar:m Comm. Bel. Civ. lib. a. alterum, ubi de Cajo Curione dicitur, quod rebus feliciter contra Pompejano gestis, universieκercitus conclamatione Imperator appellatur
Alterum vero lib. . ubi refertur pariter de Pompejo quod, Caesaris acie profligata, eo pratio Imperator es appellatus. Verum& ex plurimis aliis Historiarum locis hoc ipsum patet confirmaturque ex Nummis ipsis , inquibus quoties legitur Imp. iterum, Imp. L IJ III. c.
14쪽
iaon Imperii annos, sed bellorum, Victoriarurnque numerum significari communior eruditorum hominum opinio est. Neque in hoc assentiri possumus CL Valle- montio, qui Elem. His. lib. . cap. 20. adnotat, post Caracallam Imperatoris nomen in Nummis parum negotii facessere, tina ad summam principatus potestatem tantum designandam usurpari videatur . Siquidem in pluribus posteriori a temporum Numismatibus nomen ipsum sane nonnisi bella victoriasque, ex numeris eidem nomini affixis, indicare certo certius affirmandum cum ut alios brevitatis studio praetereamus , in ipsius Valentiniani ΙΙΙ. quodana Nummo Impor. XXXXII. legatur, qui numerus itidem in Theodosii altero, ante ibium licet observare. Quidquid sit autem, certum est, inde factum, ut, cum qui soris i exercitu militarium rerum imperio potirentur, domi quoque incives , versa republica , dominatum assumpserint , Imperatores fuerint appellati morum primus C. I. Caesar
fuit , qui post victitam Pompejum Urbem ingressus Dictator perpetuus jam appellatus, primus omnium
solus Romanam ditionem administravit . Quicunque inde post ipsum rerum omnium summam tenuere quocunque modo ad eandem pervenerint, Imperatores Vocati sunt, translato ab armis ad togam quoque Vocabulo , factoque uno summae potestatis domi ibrisque nomine, quod ritis dignitatis tanti im fuerat nailitariS. Caesaris nomen ab eodem C. Iulio ad Imperatores Omnes posteriores emanavit. Unde vero illud ipse destina pserit non est facile quod statuatur, clim de eadem Voce Variae tradantur ab auctoribus notationes . Ommissis tamen quaestionibus iis, Quibus pro hujus vocis etymo in
15쪽
ter se Critici digladiantur , pro certo sit , C. Iulium non a casu aliquo , vel effectu sumpsisse Caesaris nomen, sed utpote familis sus proprium,namin antea plures Iuliis Caesares fuerant appellati , illud ipsum obtinuisse. Placito inde vulgi sertasse potius, risu quodam, quam
aut consilio quopiam aut ratione , ad caeteros Principes Caesaris nomen delatum est, quod usque in hunc diem perseverat quod erat agnomen familiae , transiit invocabulum dignitatis. Quandoque nomen hoc strictius etiam usurpatur loc-que dupliciter. Primo ad significandos Imperatoris amnes; quare scimus, illud dedisse Augustum Cajo MLucio nepotibus, ut illos de Caesaris domo esse constaret; qui mos per totam sere cognationem illam invaluit, usque scilicet ad Neronem Secundo ad denotandos plerumque in Imperio successuros saepe etenim ab Imperatoribus eligebatur, qui sibi ipsis succederet tuncque ille
hoc nomine donatus jus quoddam successionis acquirebat. Fiebat hoc autem multis ex causis Vel ex cognatione, ut imperium scilicet in familia duraret .sic Octavianus Tiberium privignum Caesarem secit, Tiberius ipse Drusum filium, Macrinus Diadumentanum, Philippus senior uniorem , Malii alios. Vel ex benevolentia, honore; sic Galba Pisonem, Nerva Trajanum,&c. Vel ex simultate sic Septimius Severus Albinum. Vel ex necessitate tuendae Reipublicae, sic Diocletianus , ωMaximianus Constantium 4 Armentarium .isti deinque Maximinum, SeVerum, moxque Licinium, Gratianus Theodosium &c. Hi omnes nomen Caesaris Viventibus Imperatoribus obtinuerunt, quibus mortui plures ex ipsis Imperatores, Augusti facti sunt. Contigit Vero nonnunquam, ut iidem Caesares elesti , Imperato
16쪽
res mox quoque ab iisdem It taperatoribus dicti sint, in collegas assumpti , quod passim ex se quisque poterit
Augusti nomen, quo Imperatores gaudent, Octaviano debetur. Primus ipse illud assumpsit unaci Planci sententia, testibus Velle, Paterculo, lib. 2. cap. 91. Suetonio in ipsius vita cap. 7. Clim , inquit , quibὐ- dum censentibus Romulum Socari oportere, quasi obpsum conditorem Urbis praevaluit et ut Augustus portus
v0Caretur, non tantum n o sed etiam ampliori cognomines, quὸd loca quoque religiosa, ct in quibus augurato quidconsecraturi, augusta dicantur ab auctu , mel ab avium gestu gustaver Ubi obiter adnotamus legendum soritisse gustatuve ut est apud Fesum Placuit igitur nomen, quod dignitatis magnitudinem indicaret . quare deinceps ab omnibus assumptum est ut scilicet Imperatori justa Flor verba lib. . cap. ultim. ipso nomine,
o titulo consecraretur Etiam Uxores Imperatorum Augustas appellatas fuissse docent nos Auctores Nummi, quibus major habenda sides nonnunquam est meque ipsas tantum, sed Sorores, aliasque Foeminas Imperatoribus amnes. Sua dent hoc Nummi Marcianae Trajani Sororis , Matidiae Neptis ejusdem, Saemiadis Elagab di, Mammaeae Ale Xan dri Severi atrum, Iuliae Maes utriusque Aviae, in quibus Augustae istae omnes appellantur. Fiebat hoc autem decreto plerunque Senatus , cui rerum Domini Impera-iores umbratile iis quod data permittere assectabant. Factum ita legimus ab Antonino, qui, teste in ejusdem Vita Capitolino Faustinam morem Augustam appellari a Senatu permist. Idem ab aliis saetum apud omnes Histo
17쪽
mi . Tribunitiae Potestatis, Patris Patriae aliis, quae
Q ndoquidem praeter Imperatoris, Caesaris,
Augusti nomina, quae singulis sere in Nummis leguntur, de quibus jam antecedenti capite egimus, alia etiam nonnulla in plurimis occurrunt, de ipsis ideo non incongruum duximus paucula in studiosorum gratiam ex Antiquitatis sontibus practibare Pr,mdigitur in pluribus, superioris aevi praesertim, obse vatur Pontificis Maximi nomen, quod innuunt verba illa Pont.Maxim.4 brevius plerunque initiales tantum ibterae P. M. Erat Pontifex Maximus apud Romanos lacrorum Ministrorum seu Sacerdotum princeps, cui ea potestas concessa, ut Leges scriptas interpretaretur, atque
universum sacrorum ordinem, & caeremoniai, caetera
que omnia ad eadem spes tantia pro libito uberet, ac moderaretur, auctoritate illa prorsus, quam praecipue videre est apud Sueton in Aug. cap. 3 Ex quo satis Onstat quanta dignitatis ejus vis esset, ex iis, quae Im perator ille, Pontifex Maximus factus, jure muneris innos vavit Pontificatus hujusce institutio Numae Regitur, teste Livio lib. I. ipsius autem magnitudo toto Reipublicae tempore admodum viguit crearique solebant Pontifices hi ex iis fere viris, qui dignitatibus praecipuis& honore Sellae Curulis perfuncti essent , ut ex eodem Livio. lib. 23 colligitur quamvis inde processu tempo
18쪽
ris, quae est rerum omnium vicissitudo, etiam ex Ρlebeio Ordine quidamsuerint renunciati,quemadmodum eidem ordini csteras etia dignitates maximas concessas legimus. Dignitatis hujus magnitudo ex eo iterum constat, quodC. J.Caesar, honorum ille summaeque dominationis appetentior,PontificatumMaximum petiit non sine profusissima
largitione, ut docet in ejus vita Sueton cap. 13. AugustuSinde, Imperatorum alter, eundem, mortuo Lentulo, suscepit, prout tradit Sueton loco supra P. Augusti autem exemplum secuti Principes reliqui, Pontificatum Maximum avidissime sibi assumpserunt, sive idem per adulationem ipsis a Romanis additum est, ut ex Numismatibus aliisque veteribus monumentis patet. Illud quidem Verum , morem hunc Pontificatus Maximi titulum creteris addendi in superioris aevi monumenti frequentius occurrere, in inferioris autem, quo plus ab anterioribus temporibus receditur, rarius observari, in Gratiano Imper serme desineres dignitatem illam siquidem ab hoc Principe recusatam auctor est Zosimus lib. . climetenim ipsi Pontificalis amictus de more allatus suisset,aNersatus est id, quodpetebant, ratus non e Fefas illiusmodi habitu Chrisianum uti Liquet ergo, non tala tum nomine tenus dignitate hac Imperatores potitos sedo ejusdem insignibus usos,o ejusdem munera paritera pluribus peracti ut colligendum videtur ex Historicis, quos resert eruditissimus Danhemius, Differt. 8 Perpetuum autem Pontificatum Maximum assumebant Imperatores; idcirco nulla ejusdem in Nummis, Lapidibus aliisve monumentis observatur renOVatio, pro 'ut alioquin inconsulatibus,m Tribunitia Potestate occurrit, quarum dignitatum varius inscribitur numerui Pro variis vicibus, quibus easdem ipsi Principes assum-
19쪽
pserunt. Ex iis igitur, quae de Gratiano Zosmus refert
credibile est, Imperatorem illum non ornamenta modo, seda nomen titulumque ejus honoris respuisti qua moderatione successoribus suis ipse praesuxerit, ut non ultra eodem voluerint uti Secundo Tribunitiae Potestatis nomen obserVatur, in
prioris aevi praecipue Nummis, indicaturque Literis iiς Tr. Pol vel Tr. . vel T. P. Potestas Tribunitia antiquissimus fuit Urbis Romae magistratus, non muliis post Reges exactos annis institutus, quando factaplebis inMoim te Sacrum secessione adversus Senatum, eidem plebi conciliandae concordiae gratiaribuni concessisunt,ulsatis constat ex Limio lib. I. 6. alibi Halicarnas. Lib. 6. Mihi que ex Auctoribus. Erant Tribuni igitur defensores juris ac libertatis Romani Populi, contra Patritiorum summorunque Magistratuum vim auctoritatem contraque Ipsa Senatus decreta, quibus sorte ejusdem Populi immunitas laedi videretur. Notiora sunt autem ex Historiis Tribunitia audioritatis exempla , quam ut hic reserrimereantur Constatque inter caetera, ex Sueton. in TibEr.
praesertim, cap. 24.jure Tribunitiae Pote satis etiam Senatum cogi consuevisse. Hanc itaque Dignitatem pariter Imperatores sibi arrogare statim affectabant; sive ut plus inde venerationis apud Populum sibi compararent, sive ut omnias singula dignitatum potestatumque genera in
se unos transferrent, aliis autem tantae auctoritatis ne species quidem, aut spes ulla superesset. Non omnino tamen sub Imperatoribus ereptam privatis viris Tribunitiam Dignitatem adnotandum, cum legamus apud Sueton.
in Domin cap. 8. auctorem ipsum fuisse Tribunis Hebis AEdilemsordidum repetundarum accusandi , c. Hoc
rarum tamen suisse credendum: Et sicut plurimos Consu
20쪽
latus, sic Tribunitias Dignitates sere senaper ab Imperatoribus actas arguere licet, cum earundem tam frequens memoria in Numismatibus occurrat, sive ut rectius dicamus, Tribunos quidem nomine tenus privatos viros fuisse, sed Tribunitiam auctoritatem omnem apud Imperatores extitisse Legimus ideo Augustum, referen-re Suetonio cap. 27. collegam quidem sibi Tribunitiaepotestatis in singula lustra cooptasse, sed perpetuam recepisse a Tiberium, eodem teste cap. 9 in quinquennium ipsam accepisse; iap. 16 in aliud quinquennium iterum prorogasse Tanti autem sub ipsis inperatoribus dignitas haec fieri meruit, ut iidem sibi socios adjungere soliti essent illos, quos in successores sibi destinabant, ac proinde Caesares nominabant: Unde illud Plin. Paneg.
cap. 8 de Trajano simulfllius semul Caesar, mox Imperator, re consors Tribunitiae Potesatis, o c. quem morem sub Romanis Principibus viguisse confirmant loci plures apud Tacitum, Suetonium, Dionem, aliosque. Quamvis autem rerum omnium Domini Imperatores esse haberi vellent, ideoque perpetuo Tribunitiae
Potestatis jure uti ejus tamen susceptionem, quemadmodum&Consulatuum, quoties acciperent, renoVare solebant, quotannis quidem , non Kalendis utique Ianuariis, quo die Consulatum auspicari mos erat, sed alia quapiam die, pro Imperatorum libito, ut puto.Ηin f qubd eodem anno duplex Tribunitiae Potestatis nume rus pissime observetur in eundem enim recurrebat, ut patet, teteris exitus, novae Potestatis initium: Quare sub eodem Consulatuo Trib. Pot. I. II diceb tur, Quod si nonnunquam sub eodem pariter Consulatu lustres quam duo Tribunitiae Potestatis numeri occurrant ,