장음표시 사용
21쪽
observatur, sub quo Trib. Pot numerus a X. ad usque XVIII. in Caracallae sub Consul. III. IV.sub quo eadem 1 pik Por ab XI ad XX legitur, in aliisque nonnullisssimiliter, illud exinde est, quod quoties Imperatorum quispiam Consul extiterat, tot semper vicibus Consul, etiamsi actu non esset, cebatur; sicque in allato Septimii Severi exemplo, postquam Consul. ΙΙΙ. idem fuit, singulis sequentibus annis Consul. ΙΙΙ. semper est dictus, quamvis Consul non esset; dumque Tribunitiam Potestatem resumebat, Consul. III semper appellabatur Patet hinc,Tribunitiae Potestatis Vices magnum p bere lumen ad dignoscendos annos, quibus Imperatores rerum summa fuerint potiti atque ideo admodum optandum esse, quod eruditissimus Gillant, de Num m in Colon scriptum reliquit, ut Nummi omnes Tribunitiam Potesatem uniuscujusque Imperatoris exhiberent. Dignitatem hanc in Romano Imperio viguisse, ab Imperatoribus usurpari solitam usque ad Constantinum Magnum, in ipsoque primum desiisse tradit ipsius, de
Magistr. Vet. Pop. Ro. cap. 13. quem Auctores alii sequi
Ut vero non modo quidquid auctoritatis esset in Republica, sed quidquid etiam ornamentitantiam ac decoris Imperatores id sibi usurparent, ac titulis adderent , inter hosce etiam Patris Patriae nomen recensitum tam Nummariae, quam Lapidariae Inscriptiones abunde nos docent. Nomen hoc, florente adhuc libertate , M. Tullio Ciceroni datum estfrequenti sim Senatu, ut ipse de se inter alia jactanter taedicat Orat. in Pison eundemque primum hoc iitulo decoratum testis est Plin. t. His. lib. . cap. o. iis verbii Salve primus omnium Parens Patriae appellate Rerum postea summa in C. I.
22쪽
C. I. Caesarem translata, nomen quoque Patris Patriar psi ex adulatione metuque civium inditum legimus apud Sueton. cap. 7 6 cum alioquin Parricida potius , quani Pater Romanae libertatis ac patriae meruerit appellari. Ι- demin Augusto Imeeratorum secundo mox statim univers repentino maximoque consensu detulerunt: necnon exinde caeteris quoque Principibus de more datum. Tanti autem Cognomen hoc ab iisdem habitum est , ut venerationis tantundem caeteris titulis ipsos non praest1 tisse ex Historicis constet. Quocirca refert Sueton in ero. cap. 38. nomen ipsum ab eodem Principe recusatum fuisse propter aetatem a Vespasiano autem, in ejus vita cap. 12. nonnisi sero receptum Trajano tandem constantissime , quantum ipse potuit , recusatum suse tradit Plin. Paneg.cap. 21. Ut autem verbis illi P.P. quoties in Nummis saeculi Superioris occurrunt , Pater Patriae significari credatur, docent nos tum Historicorum verba,
tum aufforitas Inscriptionum in Lapidibus antiquis, in quibus integra eadem verba leguntur. In inserioris autem saeculi Numismatibus per easdem Literas, quae frequentissime quidem observantur, Perpetuitatis nomen, & Pietatis indicariAntiquariis placet, sic iisdem docentibus Inscriptionibus , prout quilibet ex se potest apud Rei Lapidariae Scriptores animadvertere. Quoties ergo post Imperatorium nomen Literae P. F. A. visuntur, convenit jam inter omnes fere, ut legendum sit Pius Felix Augustus . cum ver extant P. P. H. intelligatur Perpr-x A visus , quanquam , me judicio , c ius Perpetuus , Augustus reddi possit . Literae illae P. P. nonnunquam etiam Valeriani temporibus se se objiciunt non raro inde vero sub sequentibus Imperatoribus observantur : At nunquam frequentius
23쪽
Usurpari carpisse , quam sub Leone I satis constat
In aliquibus tandem, Caesarum praecipue, Numini Sadest&nomen Principis uventutis I nec in prioris saeculi tantum maji nimirum4 Lucii Augusti Nepotum Getae, Diadumeniani, Maximi, Philippi Iunioris, c.
sed 4n aliquibus inferioris aevi monumeritis , ut Gallieni, ipsiusque Constantini Magni filiorum. Hoc quoque nomen non novum sub Imperatoribus, sed in Republica antiquum; eo enim Vocari solebat, qui pueris Troja lusum ludentibus praeerat. Erat autem maximae dignitatis , cum Trojam non luderent, nisi nobiles pueri, quorum quidem distinctionem fieri in Majores &Minores consuevisse apud Romanarum Rerum Scriptores videre est a quibus etiam discimus, ludi hujus institutum ad Trojanos reserendum, ideoque Trojae vocabulum eidem inditum, cum nempe Enea duce primum in Italiam illi veherunt ,
super quo luculentissimurn Virgilii locum, Eneid. lib. I. opere pretium est egere Ludebant vero pueri illi
non in curribus a quadrigis, ut male quidam existimarunt , sed in equis:Quocirca Principes Iuventutis per Statuas Equestres repraesentari sere solebant, ut ex Numismatibus Neronis trusi, Tit1 Domitiani, item Getae satis patet. Interdum tamen etiam per figuram peditem inter duo signa militaria exprimebantur, ut apparet in Nummis Maximi, Filippi Iunioris, aliorumque, qua' si essent ipsi signiferi Iuventutis. Summae autem dignitatis loco munus Princip1 Iuventutis etiam sub Imperatoribus habitum, conjectari ex eo potest, qu5d conserri solebat ipsorum filiis, nepotibusve, aut aliis ex imperatoria familia; adeo ut qui nomine hoc insignirentur, hi noli secus ac Caesaris titulo donati, post imperatorem pro γmo loco, ac successionis ad Imperium spe omnino gaude- et rent i
24쪽
rent; quod primus ipse Augustus instituit, creatis Iuventutis Principibus Cajo Lucio nepotibus suis ex Iulia filia Marco Agrippae in uxorem data. Insuper Tiberium ipsum Trojanis Circensibus praesuisse auctor est in ipsius
vitia Sueton cap. 6. Caeterum nonnisi adolescentibus no
men illud datum ex iisdem Numismatibus conjectari potest, cum nec ulli Imperatoinm, nec ulli provectorum aetate Caesarum inditum in ipsis appareat. Praeter titulos illos, de quibus breviter hucusque disseruimus, occurruntin nomina Consulis, Proconsulis, Censoris, si quae sunt alia De istis, utpote quae minus explicationis poscere videantur , nil ultra addere visum est Qui plura cupit super singulis, consulat, inter caeteros Auctores, eruditissimi superius laudati Danhemii, de Praefantia o usu Numismatum Dissertationem octavam , in qua ex professo de iisdem actum laetanter in
De varia pro artis temporibus Imperatores eligendi ration
P Luribus modis ad principatum Imperatores olim
pervenisse ex Historicis comperimus quos singulos ut claritis Ddiligentius explicemus, non alienum erit Romani Imperii duplicem periodum mente concipere, veterem scilicet a C.J Caesare ad CarolumM. Protensam, cnovam, quae ab eodem Carolo ad nostra tempora usque perveniat. In Veteri Imperatores factos fuisse legimus, vel ex haereditate, vel ex electione.Ex hqreditate rursum dupliciter Vel propria scilicet, velim- propria Propriam haereditatem intelligimus eam, quae transibat in propinquos, praecipue silloso nepotes. Hac
25쪽
sane Imperium obtinuisse videntur Augustus, Tiberius ,
Cajus, Titus Domitianus, CommoduS Caracalla, Ale Xander, Gallienus, Florianus, Constantinus M. ejusdena tres filii, Gratianus, Arcadius monorius, Theodosius Iunior, Iustinus Minor, Constantinus NoVus, Heracleonas, Constantinus Pogonatus, Iustinus III constantinus Copronymus, Leo IV. Constantinus VI. Impropriam illam haereditatem appellamus, quae non ex amnitate, sedcx Imperatorum placito succestaribus contingebat. Hac provecti sunt Hadrianus, Antoninus Pius, M. Aurelius, Claudius Gothicus, Constantius Clorus, Maximianus Armentarius, Iulianus, Valentinianus ΙΙΙ Zeno Isauri cus, Iustinianus, Tiberius Constantinus, Mauritius . Ex electione vero quadrupliciter nimirum, et Imperatoris, Vel Senatus, vel Militum, vel Senatus simul milibrum Electione Imperatoris creati sunt Trajanus , L. Verus, Carinus, Maximianus Senior, Severus, Maximi nus Daga. Licinius, Theodosius, Marcianus , Majoria nus , Antemius, Olybrius, Nepos, Anastasius. Electione Senatus Balbinus & Pupienus,Hostilianus, Quintillus, Tacitus, Constans Iunior Electione Militum Imperium plurimi adepti sunt,& hi quidem dupliciter; vel per Praetorianos, utClaudius, Nero Nerva, DidiusIulianus, qui bus addi possunt Otho, Pertinax, Leo, Augustulus; Vel per Exercitums Legiones, ut alba, Vitellius Vespa silanus, Severus, Macrinus , Elagabalus, Maximinus Gordiani Africani duo , Philippus Decius Gallias, JEmilianus, Valerianus, Aurelianus, Probus, Carus, Diocle-lianus, Iovianus, Valentinianus, Glycerius , Phocas
26쪽
nus alterum addi potest eorum, qui neque a Senatu que a Militibus acclamati, imperium ex se ipsis audacter arripuerunt. Inter hosce Iulium Caesarem, Maximum, Severum, Justinum liceat numerare. In nova quoque periodo, Vel ex haereditate, vel ex eiectione delatum Imperium satis constat. Ex haereditate
statim illud obtinuit Ludovicus Pius, inde Lotharius,ac. praeterea Otho II. III ac plurimi alii, quos recensere singulos non est opus . Electio vero potest his sub ratione triplici considerari talia scilicet a Pontillae Romano procedens, alia a Principibus omnibus Imperialibus,alia tandem a septem tantum Electoribus Electione solius Pontificis creatos Imperatores non semel scimus. Ita Carolus M. Francorum Rex, adlatrantibus incassum iis, qui eidem imperium armorum jure acquisitum attribuunt ita
Carolus Calvus, LudoVicus Balbus, c. item vid0Spo- Ieti Dux Berengarius L Otho M. Berengarius ΙΙ juxta quosdam, i qui sunt lii Electione Principum omnium Imperialium, qui ferme erant Germaniae Proceres, non sine tamen Italicorum quoque Principum suffragiis propter Italiae Regnum, quod electi acquirebant, Imperatores caeteri ad usque Septemviratus institutionem electi sunt. Adnotandum verb, Principes ab iisdem electos non Imperatores quidem stricte loquendo creatos, sed
Germaniae Reges Quia Vero mos invaluerat, ut sere Germaniae Reges aureo etiam Imperii diademate coronarentur, hinc fiebat ut RexGermaniae creatus,Imperator quoque factus diceretur Inde est quod apud plurimos ex veteribusHistoricis,3 Germanis quidem plerisque Regum nomine Imperatores semper appellentur, annique ipsorum sub duplici ratione assignentur nimirum Regni, ini-xio facto ab anno electionis, Imperit,ab accepta per Ro-
27쪽
manum Pontificem Imperii corona. Plures item X Imperatoribus an Sed reverentiam praestantes, se se nunquam Imperatoreilibere pronunciaverunt, nisi post acceptam solemni ritu coronam, apud Albertum Argentinensem LudOVicum V excommunicatum fuisse legimus, quod se se liberius pro Imperatore gereret ante Pontificiam coronationem Electione septem Electorum caeteri inde usque adhuc ad Imperium evecti sunt Acerrima lis est autem inter Scriptores de tempore, quo septestarius hic numerus fuerit institutus. Aliqui , inter quos Patavinius, Lib. de Comit Imper cap. 6. AVentinus, Annal. Bojor libr. . hoc post Friderici I. circiter tempora fastum contendunt, Gregorio X. Pontificatum tenente. Alii cum communiori sententia, quam tuenturSchardius, lib. de origine septem Elect cap. 3. Bellarminus,
de translat. Imper Rom. lib. 3. cap. 3. tradunt, Gregorium V. Ponti ficem, imperante Othone ΙΙΙ. statuisse, ut
Imperator deinceps a septem Electoribus renunciaretur Alii inter quos eruditus quidam recentior Mediolanensis, cum quo libentissime sentimus, sanctionem hanc de Imperatore eligendo Gregorio V. latam quidem arbitrantur,vim autem suam non exercuisse statim amrmant; ideoque post Othonem III. Imperatores adhuc in Ge manis quidem Comitiis, sed a pluribus electos e Germaniae Proceribus donec tandem sensim, tum Pontificum, tum potentiorum Principum auctoritate Electorum numerus fuerit diminutus, ad Septemviratum juxta Gregorii V. mentem reductus.Quidqu1d sit autem super hoc, reneatur, ab Anno saltem 273. quo creatus est Rodolphus Habs purgensis, consentire omnes, mperatorem a septem tantiimElectoribus renunciari coepisse;qui mos ab
28쪽
septem prioribus alii duo additi sunt, ita ut novem modo
numerentur; nimirum Archiepiscopi Moguntinus, Trevirensis, coloniensis, qui ElectoresEcclesiastici dicuntur; Rex Bohemiae, Dux BaVaria Momes Palatinus Rheni, Dux Sassoniae, Marchio Brandeburgicus. Dux Brunsvicensis, qui saeculares. Potest autem haec electio dupliciter considerari vel ut libera , vel ut coacta Liberam dicimus quotiescunque , Imperatoribu successore sibi non designato morientibus, liberum sit Electorum suffragiis in quem voluerint intendere Coa- Elam verb, aut saltem non ita liberam, quando Imperator adhuc vivens successurum sibi designet tunc enim Electores in defuncti gratiam, Imperatorem, quem nominaverit ipse, renuciant. Ita olim factum exHistoricis passim comperimus; isodo quoque in Imperatoribus Austri cis licet observare.Haec sunt, quae de Variaisperatoremeligendi ratione colligere, ac proferre sub brevitate potu, mus. Quod si alia quaepiam explicanda ratio superesse videatur, aut ad jam allegatas reduci poterit , aut ea non erit, quae speciatim debeat recenseri.
ROMANAM REM a C. I. Caesare ad usque M.
Aurelium unicus habuit Imperator.Eo primum temporis duos una Princeps Roma vidit, cum
idem sibi Hadriani jussu L. Verum in collegam assumpsisset. Nulla tunc tamen divisio rerum est habiti; sed ambo simul unanimiter praefuere, ac si non duo fuissent , sed unus tantiam Continub res rediit ad unum usque ad Caracallam&Getam Septimii filios, ambo Imperatores di floS
29쪽
ctos, & quidem diviso per matrem Iuliam imperio, ut ille Occidentalibus provinciis, hic autem Orientalibus potiretur.Post hosce rerum haec imperiique divisio servata non fuit; quamvis non semel bini fuerint Imperatores, ut Pupienus Balbinus, Philippus, Decius, Volusianus cum siliis,imperium tamen ipsi pro indivissi tenuere . Diocletiano autem ad rerum fastigium evecto Anno 28 . visum est interesse Reipublicae lalterum creare, qui Romanam ditionem longe lateque diffusam, 'ambarorum insultibus plurimis diversisque in locis obnoxiam moderaretur Elegit ipse sibi igitur in collegam Maximianum Herculium , quem Occidenti praefecit, cum sibi Oriens reservasset. Ab istis inde electi sunt gemini titulo Caesaris, nimirum Constantius, maximianus; qui sibi rursum Maximinum, Severum, in hujusque locum Licinium adjunxerunt. Ita Romanum Imperium per Annos circiter o plures agnovit dominos, donec to. tum uni Constantino M. cessit A. 3 et . Ab hoc celebris illa definita est Imperii in Occidentale ac orientale divisio, selectumque ac restauratumByzantium, ut sedes esset Orientalium Imperatorum , sicuti Roma Occidentalium . Haec deinceps distinctio viguit ita ut , uno aut altero tantum exceptis, qui soli regnarunt, bini semper suerint usque ad Augustulum Imperatores oc autem in ordinem redacto Anno 76. Orientalis Imperii solummodo nomen perseveraVit, Occidentalis vero abolitum est , instituto a Gothis primiim inde a Longobardis in Italia Regno, Versaque non semel Roma, cumque eadem Imperii Romani in Occidente ditionibus,, dignitate prorsus excisis. Duravit interstitium Occidentalis Imperii Annos
3 al usque nempe ad Carolum Magnum, qui a Pontifice
30쪽
Imperialem coronam accepit, Occidentis salutatus est Imperator . Habuit tunc denuo Romanum Imperium Principes geminos iam licet nonnulli ex Imperatorum albo Orientales post Carolum Magnum Xpungere cinnentur, injuria tamen frustra contendunt, cum iidem,mmperatoris nomen , ornamenta, Morientalis inperii sedem semper obtinuerint Occidentale Imperium in Carolo renatum viget adhuc Orientale vero jam corruit 2 68 circiter abhinc annis, imperante Constantino XI. Palaeologo Capta enim a Mahomethe ΙΙ. Turcarum
Rege A. 1 3 3. Constantinopoli Christianorum res ibidem funditus eversae sunt; tum ipsa sua sede Imperium qu que in jura cecidit Barbarorum. SolentHistorici,pro suo quilibet placito, VariasImperii Romani divisioneso periodos effingere, quarum quae libet non magni momenti est, ideoque ipsas omnes hic recensendas minime existimavimus. Ne tamen iespuere singulas videamur , illud unum adnotandum duximuS, quatuor secerni posse a Carolo .ad nos usque periodos. Prima sit Francorum, ab eodem Carolo usque ad Conradum I per Annos 119. Secunda Saxonum, ab Henricod. adHenricum ΙΙ per Annos Io 3. Tertia Francorum, Sa-XOnum, aliarumque nationum gentium, a Conrado II.
ad Sigismundum, per Annos Ι . Quarta Austriacorum solorum, ab Alberto ΙΙ ad Carolum L regnantem, per Annos 282. usque adhuc, dAnnum scilicet 17 21. quo rursum haec scribimus.