장음표시 사용
2쪽
DE NOTORIETATE IN ANTIQUA ECCLESIA
IN DECLARANDA FIDE, Etiam ante Synodorum, vel Ecclesiae Consensum
Eruti ex Polemi orta Concilii Chalcedonens is scripta ab eodem Auctore. CONSECRATI
Cum Indice Rerum loeupletis o.
Ex Typographia Reverendae Camerae Apostolicae. Superiorum Permissu .
4쪽
Uo isti , quos excudo, Tractatus fructus quodammodo sunt decerpti ex Arbore Tibi , Pater Sanctissime, Consecrata , ex Polemica scilicet Concilii Chalcedonensis Historia , quam.,
favente Divino Numine , consequetur pugnans Narratio caeterarum Orienta- a 2 lium
5쪽
lium Synodorum iisdem prope Divinis
auspiciis decoranda . In me receperam,
aliud vertentς boc anno ejiisdem Historiae Volumen Sandos ad pedes deserr sed
vetitus ab aliis ingrue libus curis hoc saltem opusculum repraesento, quod Pontificiae Triumphum Auctoritatis exhibet in eadem Sacrosancta , & Orientalium Omnium numerosissima, Synodo Chalce donensi. Earum nulla, quae in Occidente conflatae sunt, plura mihi,& validiora Vcritatum , quas propugno, Argumenta suppeditaret. Ex iis, quae in medium prosero, patebit, stolide malignam esse Schismaticorum, bd Haereticorum Calumniam afffirmantium , in ultimis Graecorum Conciliis aliquid fuisse indultum Apostolicae Se-di , eo quod, cum in ruinam vergeret Grae- Corum Imperium, fulciri cuperet Latinorum praesidio ; in Occidentalibus autem, Synodis facili negotio potuiste Romanos Antistites plus sibi, quam illis Vetustum AE Uum concesserit, arrogare . Nihil ab-
6쪽
surdius unquam effutivit Impietas, quia in posteriorum nulla Romanae Cathedrae Dignitas magis eluxit, quam in Chalcedonensi, quae florente multo magis,quam Latinum , Graecorum Imperio, & a Patribussere omnibus Graecis celebrata est. AbQ-luta Vir Maximus alterius Historia Concilii, a quo nuper aucta Sanctitas, & Religio fulgorem intendit Cathedrae Petri, eamdem magis illustrari dixit a PrincipO
tunc in ea considente , cujus praeconiis eximio sitio coronidem Operi imposuit. Id ipsuvia tentare non audeo post meam exaratam Idistoriam, antequam palmaria haec ex illa inferam Corollaria, quia inopem me facit ipsamet copia. Quemadmodum igitur in obsequentissima Narrationis Po-Ιemicae Nuncupatione ea tantum attigi ex caelestibus Donis in Te congestis, Beatissime Pater, quae suscepto tunc a me labori penitus conserta erant, & quodammodo ipsi Argumento scriptionis innata: itae inunc amantissimum Graecorum Antisti
7쪽
tum cultum erga Regale Tuum Sacerdotium expendens, illas tantum prope Divinas Dotes delibo, quae,votis omnibus a me quaesitam ,Graecorum spondent isticit tem . Nihil ad illos in obsequium Vaticani suaviter rapiendos emcacius est . quam manifesta Sanctimonia Successerum Petri, & eorumdem Paternus in ipsos Amor. Vtrumque hoc illicium nunc str-tiuntur, dum Fama vulgat Virtutis Heroicae Prodigia totius admirationem Orbis excitantia . Delapsum e Caelo aliqui putaverunt mirabilem illum Sacerdotem, cui nulla fuisse dicitur Genealogia . De
quo unquam hoc licuit illustrius suspicari, quam de illo, qui conjunctos sanguineis
Principes nulla penitus sacrae particula gazae respergens Inopes tantum munificentissimus Pater adoptavit in filios: atqu hos frequenti alloquio , ac perpetua Tutela dignatur Z Ab Apostolorum olim Coryphsis humana omnia exutis, Petro,Paulo , Ioanne, Andrea, exculti Graeci quam
8쪽
proni erunt ad Venerationem Pontificis Maximi cuius Munus non ex illibatae tantum securitate Doctrinae, sed ex Imitatione quoque Apostolicae Sanctitatis jure appellatum vident Apostolatum in Chalcedonensi Concilio p Tot, ac tam praeclarata sunt, quae pro asserenda AEquitate, emendandis Tribunalibus , publici rationibus AErarii vindicandis, uni Virtuti, ac Sapientiae , relinquendo aperto aditu ad Honores , prohibenda in posterum nimia erga suos indulgentia decrevisti, ut singula ex innumeris Hemicis gestis, atque decretis, comparare possent singulisSacrorum Principibus, adeoque omnia plurimis,Nominis Immortalitatem . Minime necessaria est insignis quaedam, ac prope Divina Virtus in Antistite Summo ad omnes ejus ad cultum alliciendos, cum Petri Dignitas, ut Magnus inquit Leo etiam in indigno Haerede non deficiat.Sed si ve magna Faelicitas maxime dilectis Cacto Principibus indulsea tur:si ve maximos,u t ait Plato,sui Amo,
9쪽
res pariat subjecta oculis Virtus , profecto
celeberrima Graecorum ad Apostolicam Sedem Confugia . & Communes ad Romanum Patrem Gentis illius Accessus potissimum contigerunt, cum praecipua qua
dam insolitae Virtutis gloria inclyti Pontifices imperabant. Ita provocavit ad Iulium damnatus a Synodis Athanasius staturum se Damasi Definitionibus dixit Basilius:eodemque regnante Sanetissimo Pontifice Romanae praeconia texuit Ecclesiae Nazianzentis; ad Innocentii Primi confugit Chrysostomus Patrocinium . Ut Vero Praeteream Antiquas, quae tot erga Christi Vicarium Graeci obsequii Trophaea statuerunt, Synodos sub Silvestro, Damaso, Caelestino,Leone,celebratas, praeclarissima suit Graecorum ad Romanae Fidei conso
tium Reversio in Lateranensi Concilio sub Innocentio Tertio, in Lugdunensibus sub Innocentio in arto, Decimoque Gregorio, impellentibus praeterea Christianos
Reges, ac Caesares in Turcarum exitium,
10쪽
Ν egregie proinde de Graecia meritis, i Florentino demum sub Eugenio Quarto:
qui omnes contemptu terrenarum rerum,
S CHestium amore Supremi Sacrae Reipublicae Moderatores inclaruerunt. Quid
memorem Caeteras Innocentiorum dotes
eamdem spem augentes miserrimi Schismatis evertendi λ Sive , praeter jam recensitos , insignem in oppugnando altero Schismate Petri Leonis constantiam Secundi: sive Octavi labores pro sanciendo Christianorum Principum in Barbaros Foedere, qui faelicius Consiliis, Auro Lacrymis Undecimi responderunt: ac Decimi ardorem animi novis in Erroribus opprimendis p Si ludit in Orbe terrarum Sapientia , nec raro Nominum Auspicia
completa vidimus, Contemnenda neqUa-qUam videntur illa , quibus Sanctissimi Principis Nomen, & Mores debitam eidem Faustitatem ominantur. A t ejusdem Paterna in Graecos propensio mirifice fiduciam , aliunde jam excitatam, incendit. Si-b Cut