장음표시 사용
181쪽
DE INFIMO VENTRE. IS9medium tubae fere extensum cavum, ut semen ad uteri fundum transmittat. Mediam capax cellulas aliquot ostendit semen candidum servantes. Finis angustior, licet aliqualem amplitudinem retineat. Ante finem tamen capreolorum instar intorquetur. sicut in homine & brutis videre est. Ductus igitur tubarum non est rectus ubique, sed flexuosus, quia brevis via a testibus ad uterum. At voluptas non debebat esse brevis, quando semen in coitu confertim emittitur a testibus in uteri cornua. Et quod in viris sunt πυι- cuia seminalis, semen asservantes, id in mulieribus cum saepe coeant, & semen emittant, esse possunt coeci hi meatus: dici enim ita possunt, quia annexi testibus sunt per membranulas, ut per vasa ad se a testibus translata tanquam per venas lacteas & mes araicas facile trahant coctum ab ipsis semen,& in se recondant ad usus futuros, emittantque quando re SVsus est 1. Fac pio in Inst. caminorum vices gerere, per quos uteri fuligines exhalent. Quod quidem non crediderim. Nam fuligines condensantur&in aquam resolutae ad tempus partus reservantur, vel per insensiles poros ascendunt, vel per uteri os exspirant, tam in praegnantibus, quia
nunquam adeo arcte clauditur os, ut super elationum exempla testantur, quam in non praegnantibus. Nec quomodo per anfractuosos ductus transire possint suligines , satis scio. 1. Eidem in Ob C semen generare , quia hic semen semper, in testibus nunquam viderat, quibus supra fuit
a nobis responsum. 3. Verus usus est semen ex testibus per coecas vias vasorum in membrana dispersorum attrahere, deinde attractum perficere mora aliqua in capreolis & cellulis , testium irradiatione, ut ad foetum formandum sit accommodatius, denique deserre ad uterum , praesertim incongressu , per tubulos cornubus uteri implantatos, ut semini virili, sive in uteri cavitate, sive cervice Occurrat ad conceptionem. JTerus ab Ut te ob cavitatem dictus, squo sensu ute- Ebrum navis vocat Tacitus: Isidoms quod utrimque unus st: Laxiori ratione venter in Digestis & Institutis nuncupatur. J matrix etiam dicitur, utriculus, & loci muliebre si postulat. C A P. XXVIII.
182쪽
Panes muliebres generationi inservientes e corpore exemptas exhibet.
A. Glandula renalis dextra. B. Sinistra. CC. Ren utriusque lateris.
DD. Venae emulgentes dextra. EE. isteriae emulgentes dextra. F. Truncus vena cava
G. Vena emulgens sinistra. HH. Arteria emulgentes sinistra. II. Vena spermatica dextra. Κ. Arteria spermatica dextra. L. Arteria spermatica sinistra. M. Vena syermatica Histra.
NN. Arteria magnae truncus. OO. Testes muliebres.
PP. Ligamentum latum, alis vespertilionum simile.
R. Vteri fundus. SS. Ligamenta uteri teretia ad pubem abscissa.
V V. Vena pogastrica utrinque. XX. Arteriae B oga tricae utriusque lateris, ad cervicem
Z. In testini pecti portio. aa. Ureteres abscissi. bb. Vasa pampiniformia. lcc. Ductus , seu υm deferens is testibus ad cornua uteri. ubi nascendi initia consistunt, Varrone. In aliis animalibus . teste Plinio, vulva dicitur, praesertim suilla , quam veteres Romani in delitiis habuerunt: qua de re videantur Platarchus Se in epistolis. Martialis , Horatius , Apitius, Athenaeus , & inter novitios Caselianus. ulvam a Bulga corruptam credit Bulga autem Lucilio, Varroni usurpata vox, origine Gallicum est, si credimus Festo, qui facculum scarleum exponit. Nonio licuius omnis & sacculus ad brachium dependens. Viden
184쪽
diis de his Sed vulva laudatis jam jam autoribus , dc
Celso approbatur. JSitus est in hypogastrio, seu infima parte imi ventris, quae in cavitate, quae pelvis dicitur, constituitur ab osse sacro & ossibus ilei: quare pelvis illa in foeminis amplior
eli: unde etiam nates liabent grandiores & ampliores. Situs autem talis esse debuit, ut distendi utetus pro scelus magnitudine posset & commode etiam excludi infans. Deinde in medio locatus est uterus, ad nullum inclinanslatus, nisi aliquando, dum utero gestat mulier masculum vel foemellam : tum enim dextrum vel sinistrum magis occupare solet, quanquam non semper. Potitus vero est inter intestinum rectum subjacens,& vesicam incumbentem , tanquam inter duo pulvinaria. Quid ergo super bimus, qui inter stercus& urinam nascimur Magnitudo consideratur in longitudine , latitudine , &crailitie, vat iant quellaec omnia, pro ratione corporum, aeta tis, & veneri S.
Longitudo in iis, quae mediae staturae sunt, Si venere utuntur a pudendo usque ad iandi finem communiter, est undecim digitorum : fundi vero trium. Latitudo fundi duorum aut trium digitorum, quia in non gravidis eadem est latitudo fundi & cervicis. Atque hinc amplitudo facile conjici potest. Sed virginibus, quae nondum attigerunt , parvus est,& vel aca minor: persectis major: quibus tamen Venere abstinentibus, uti & vetulis satis parvus, sed crassus est. At major in illis, quae saepe conceperunt, & utero gestarunt: ut
manu comprehendi quasi possit , nisi quando jam gravidae
sunt: tum enim magis magisque amplificatur, & cum ante in gravidationem ficri ossis initium non superavit fundus, postea ad umbilicum & ultra etiam extenditur, ut tenuibus intestinis incumbat. Crassiuies uteri eodem modo variat. Nam in virginibus tenuis est substantia. in adultioribus crassior , &quos pius mulier uterum gelint, eo crast or est uteri substantia. Mensibus fluentibus crassescit uterus ; & quando instat mensi uinexcretio ; tumida & crassa apparet uteri substantia. In gra- an attenW- vidis Galenus, Te alius, aliique Anatomici putant uterum, δημιζημέ magis extenditur , eo magis attenuari, crassitudinem
. , , ' γ longi Ludinem absumi, ut loquitur Galenm. Sed oculariqueat,i. experientia refragatur, de autoritates Disii , Mundori Chii Erga
185쪽
DE INr IMO VENTRE. 16 3Chirurgi Pariensis, J Arantii, Varoli, Plateri, Bauhini, Heurnii, Rousetti,, Laurentii. Nam a primo conceptuusque ad partum augetur secundum omnes dimensiones, &uti amplior, sic crassior paulatim redditur & mollior, ita ut postremis mensii bus duos digitos crassa sit uteri substantia. Adeo tum uterus a membranea substantia abit, & rubra fit,
fungos a & spongiosa substantia, moreque pumicis foraminibus pervia, in multos quasi cortices divi sibilis: quod fit ob affluxum sanguinis & spirituum pro foetu copiosum. De
utraque opinione ita censet A. Falcoburgius; tenuiorem Te
vera fieri uteri substantiam, ut in disiectis gravidis observa vit; sed eam videri crassiorem , quod hepar uterinum illi arctissimi e connascatur, & hoc pluribus potuisse imponere. c. Fontanus vero dicit in utero gravidae se separasse Ee
par uterinum a membrana, & membranam admodum cras .fam invenisse. Recte id quidem , imbibit enim membrana, veluti spongia, assi uentem uteri humiditatem Si crassiorem substantiae conditionem induit. Si tenuior aliquardo praeter naturam reddatur, live humoris desectu, sive nimia distensione , rumpitur de facili : a sortioribus pellentibus idem in puerpera observavit Salmuth. J Crassis suria vero est uaeri substantia circa orificium internum , quod angustum ; unde admiranda illa in partu dilatatio & postea coarctatio. Figura Uteri aliis rotunda statuitur: aliis pyri Armis. Sed Vera uteri
licet ad rotundam accedat, quo capacior sit uterus; tamen igκνέζ, sentimus cum Sorano 3c Fallopio fundum cucurbitulae optime assimilari posse : quia fundus recta deorsum sensim angustatur. Collum vero uteri canalem oblongum & rotundum repraesentat.
Connexio vel est Colli uteri, vel sundi. Collum vel cervix sua substantia & per membranas alligatur ; fundus vero per ligamenta peculiaria.
A parte antica adnascitur cervix, vesicae urinariae & os 1 bus pubis per membranas a peritonaeo ortas. A postica, Ossis acro ,&intestino recto cum aliqua pinguedine : circa pudendum vero cum ano coalescit. Ad latera per membranas peritonaeo laxe ne futur.
Fundus sua substantia non annectitur, sed liber est, quia Ligaries, amoveri debuit, ut in actione dicetur; funde doloribus uteri uteri. periit mulier Veneta cui per omentum ligatus fuerat; J ad latera vero annectitur per ligamentorum duo partu , quorum usus, uterum suspensum tenere.
186쪽
16 LIBER I. Vnum par superius est latum & membranosum, statuitura musculis lumborum ortum ; desinit vero in fundum uteri prope cornua. Laxum & molle est , ut extendi & contrahi queat. Aretaeus vespertilionum aliς assimilat. Atque hujus
paris beneficio alligatur landus ossibus illi. Verum quia fibris carneis intertextum est, musculos esse sorte non immerito statuunt Vesa lim& Archangelus deducunt autem haec vasa praeparantia & deserentia, quemadmodum & testes continent. J Laxatur autem aliquando hoc sive ligamentorum
sive musculorum par ut per vim , dissicultatem partus, pondus saetus, &c. ut fundus uteri in sinum decidat, & inverse
aliquando cervice ; atque aliquando extra propendens abscinditur; ubi tamen accedat necesse est quoque solutio connexionis colli. Alterum par inferius est, rotundum instar lumbricorum, subrubrum instar musculorum , unde quidam musculos esse putarunt Cremasterum vicem gerentes, ut matrix his moveatur & sursum trahatur, aut saltem firmetur & roboretur
in oneribus ferendis, expellendo scutu , clamoribus & laboribus , in defluxu humorum ad hanc partem , quam sententiam amplectitur Pinaeus. J Cavum etiam est maxime in fine. Hoc foritur a lateribus fundi uteri &J in initio tangens vasa deserentia ad inguina ascendit, & sicut vasa spermatica in viris, lic haec ligamenta in mulieribus per processus peritonaei & tendines musculorum oblique descendentium ab dominis transeunt, atque in adipem ibi , membranasive ostium obliterantur prope Clitoridum, scui alligantur ac inlatam nerveamque eχilitatem degenerant: J ubi musculi alii
duo incipiunt extra abdomen tenues latique, totam internam labrorum faciem investientes ; quorum ope quaedam mulieres labra movent; reliqua pars praecedentis ligamentiusque ad genu, postea in interni femoris membranam excurrit. Hinc est, Eiolano monente , . quod gravidae primis mentibus de se morum interiorum dolore conquerantur.
Vsus hujus paris est l. ut dictum , uteri fundum sursum trahere ne decidat in relaxatis & ponderibus & laboribus, quod tamen de primo pari rectius . ixeris. Impedire adscensum uteri ad superiora , qui per se fieri nequit, nisi una
pudendae partes huic continuatae & vagina sursum trahantur, sed iii relaxato utero & distento saepius contingit. 3. Per haec ligamenta excrementitios humores uteri in inguinis
glandulas nonnunquam deserri suspicatur Riolanus, ubi&bubones
187쪽
DE INFIMO VENΤRE. I 6s bubones venere os excitatos invenit. Alias bubones in inguinibus forminarum a menstruis deducit Hippocrates, quo Sad criticos abscessus refert Aurelius Severinus, eorum qu Cvias in veniς quaerit Arantius, per quas ab utero ad inguina turgens humor derivatur. Venarum loco arterias repono,
quibus purgamenta & hic & alibi ad extrema seruntur. . Spigebus in scemina a nimio coitu mortua haec ligamenta utero vicina, plena semine observavit. Unde iuspicor ligamenta haec , recepta seminali humiditate , humectare partes vicinas gravidarum, ut facilius omnia extendi possint& laxari, in virginibus & sterilibus ligamenta tantum fiunt,& humore uterum ab aestuante calore desendunt.Juteri membranos aest, ut dilatari & contrahi pro necessitate queat, splicis multis donata, quae in gravidis
expanduntur ad uteri extensionem , contrahuntur vero excluso tam & in viaetis. Praeter plicas habet & tubulos amplosque sinus in gravidis maxime manifestos. J Constat autem substantia uteri membrana communi & propria. Membra
Communis duplicata est, de lateribus utrinque adnata a pe-
ritonaeo orta, crassili ima & validissima ad robur, laevis undique, nisi ubi vasa spermatica intrant, aut exeunt ligamenta. JPropria & interna etiam duplex est ; licet hoc non facile ob arctam adhaesionem discernere liceat, nisi in exulcerationibus. Inter utramque autem fibrae carnota , quales in ventriculo reperiuntur , adsunt: quas alii propriam vocant uteri
substantiam &- cui fungosum hinc inde corpus inspergitur; J estque usus ad calorem uteri. Sed hae membranae non semper ejusdem sunt cras itiei: ut supra de magnitudine dictum.
uteri sunt venae, arteriae, & nervi. Vast.
Venae ct arteria se invicem comitantes , seruntur inter uteri tunicas, fitaque tubulos illos membranaceos uteri sanguinem suum effundunt non in intimam usque uteri cavitatem deseruntur. J Suntque duplices: Aliae superne oriundae, aliae inseriae. Nam a superioribuς R in serioribus partibus, hoc est , a toto corpore venire debebat sanguis, tum ut inmensibus totum corpus expurgaretur, tum ut tempore gestationis scelus nutriretur. iae seuperne veniunt , uteri
corpus totum , sed fundum praecipue perreptant, suntque rami ex seminalibus derivati , antequam vasta praeparantia constituantur : f& quoque ab haemorrhoidali ramo ; undς uteri & lienis tantus consensus est. J Termini venarum ML 3 arte-
188쪽
166 L I B E R I. Cur uteri arteriarium in astri cum dextris junguntur: ut pars dextraxeu slii' etiam augeatur copia alia sanguinis. Per arterias sanguis
menstruus funditur in non gravidis; funde si circa tempus
jui ais nil mensis ui fluxus, cordis arteriarumque pulsus major fieri posse sit, observavit menstrua melius promoveri, quod per arterias vehementius sanguis in uterum pellatur. Videmus quoque exhibitis cordialibus, utero appropriatis, &sanguinem spirituosum urgentibus, urgeri statim ad exitum menstrua . Color denique menstruorum in sanis arte-riosum sanguinem prodit. Per venas autem arteriis con tinuatas recurrit, quod totum evacuari nec potest , nec debet. Illis obstructis, quia sanguis libere sursum a minoribus uteri venis ad majores meare nequit, menstrua colliguntur, Varias in utero turb.as excitantia. J Quae vente de arteriae ab ventiliat, &ascendunt, a cavae& aortae ramis hypogastricis oriuntur, & uteri collum perreptant, & infimam fundi partem , ubi cum stuperioribus ubique junguntur. Nam vas a per fundum lata admodum uniuntur & extra . &in ipsius uteri substantia. Quae magis apparents in V μή - 4 menstruosis & gravidis. Et facile observari possust si
in cadaveribus aliqua illarum infletur: omnes enim flatu intumescunt. J Horum vasorum, aut tubulorum potius oscu- lla cavitatem landi subeunt, quae acetabula dicuntur , item cotiledones: qui hiant & aperiuntur, cum menstrua purgantur : & in gravidis, ubi e par uterinum iis jungitur in brutis verticilli) sanguinem hauriens pro sce tu. Et quia in collum luteri ab his vasis rami seruntur , per eos gravidae plethoricae menstrua mittere possunt primis mensibus, ubi plus sanguinis suppetit, quam pro sortii opus est. Illum enim sanguinem
ex utero venire non est probabile: nam foetus suffocaretur,& ex nimia oris interni apertione ab ortus sequi posset. Mogm Notandum autem , vasa uteri tempore gestationis adeo turgere sanguine, & praecipue circa partum , ut emulgen
iis g=a,ita amplitudinem vel venae cavae aut aortae mediam anctis. duant.
Ne bi fab ossis sacri nervorum paribus,3 a sexta cerebri conjugatione 4 complures seruntur ad uteri collum & partes circa pudenda , ad voluptatem: nec non ad landi partem inferiorem : unde consensus uteri & cerebri magnus. Ad sundi partem supremam pauciores feruntur nervi, iique retis modo invicem impliciti. Actio. ActioUreri & usus est attrahere,& retinere semen mulie-
189쪽
Dg INFIMO VENTRE. I 67bre a testibus expulsum , & virile a pene injectum. Hoc utrumque, inquam, semen in fundum trahitur, retinetur, conservatur & fovetur, unde conceptus. Est enim matrix instar horti vel agri semen excipientis, conservantis, & alimentum suppeditantis : ideoque Aristoteli naturae campus vocatur. Nam & uterus ager est generationis, locus vel materia in qua suppeditans timui alimentum ex sanguine arterioso, imo etiam materiam ex qua , nempe semen aiuliebre . spiri-
tuos a vero seminis virilis substantia est architectus qui opus absolvit, animatque muliebre semen. Utriusque autem semen debet esse faecundum virtute Plastica a toto decidua,& apte constitutum ; hujus quidem ad Armam animatam suscipiendam , illius ad dandam , quorum conjunctorum seminum calori interno calor uteri externus se jungit, & virtute singulari vim illam insitam & Plasticam suscitat ad opus suum perficiendum modo nobis non satis cognito. Termentationem seu actionem ipsam semini impressam , & justum mastae cujusdam in semine sitim addit B elandius, quia videmus ex ovo minima agitatione quassato , nullos unquam excludi pullos,& semper in medio seminis animalium paulo post conceptum mastulam quandam crystallinam pellucidamque invenimus. Certum est particulas singulas seminis determinationem singularem habere, reserentem illam partem corporis parentum ex qua fluxerunt, quamque in foetu debent e Ingere. Sed immutatio hujus vel illius massulae determinatae, ii tum tantum foetus formati in utero variat, eae qua causa istum vario situ in utero collocatum advertimus. Ova quassata minus foecunda videntur a confusione & quasi ruptura lingularum partium determinatarum, & caloris deperditionem. Virtutem conforma tricem utero asseribunt Fab. Pacius &m et ju, qui eam semini denegant, sed minus recte. Nam I. ova excluduntur gallinae incubatu vel alterius
avis, in lecto, in fornacibus artificiolis AEgypti , Hetruriae,& Daniae & semina in tabulatis germinant nullius uteri
auxilio. 2. Citius consor marentur eae terna membra quam interna. 3 . Ad consormationem status Pater nihil conferret.
. Nulla dari possiet causa similitudiniς in istu modo cum Patre, modo cum Matre. A semine autem virtutem Plasticam excludunt Cartesiani , inter quos Regius solo calore uteri & seminis particulas hujus alterit agitari, has vero agitatas ob suas figuras necessario in germen animalis abire, eo modo quo ex oblongis salis particulis in aqua vi caloris
190쪽
I68 ' L 1 B E R I. agitatis & inter se conjunctis, primum lamella & ex ea ta- pius multiplicata granum cubicum, atque ex sex globulis in plano aliquo agitatis & inter se unitis , rosa ; & ex particulis vaporum e cellis tempore gelido in earum januas vorticoso motu varie impingentibus variae stirpium partium imagines efformantur. Ex hoc deinde germine totam sormationem foetus cura ullum animae vel alterius corporeae
facultatis intellectum hanc dirigentem paulatim ita perfici,
ut in ossicinis vitrariorum post rudem vitreae bullae incisionem chirothecas , ocreas ,& alia ab ignaris constari; & in quibusdam sontibus propter pororum in tubulis figuras, varias imagines vi erumpentium aquarum produci videmus. Elegans sane conceptionis in utero & formationis modus, si verus esset. Nemo hic naturam artificem satis assequitur. Mechanice autem in corpore omnia rudi ter fieri, necdum
mihi est persuasum , qui nobiliora mihi de Natura semper
promisi. Ens homo foret per accidens, ejusque conformatio prima imis fortuita. Figurae rerum nominatarum ex accidenti evenerunt & contingenter, variantque in singulis quum nobilissimi hominis consormatio Divina semper sit eadem; eodemque modo per se contingat. Sine animo quomodo istud germen formari possit, quod in manibus nostris
situm non est, haud capio. Vitrum enim materiae inanimis diductione conflatur , & sicut hic manus artificis de flatus requiritur eaeternus igne juvante , ita in statu animato vis plastica interna seminis animati, cum calore uteri seminisque se jungit. Nec apparens est foetus formatio, ut aquarum artificiosis imagines, sed vera , sed constans & permanens; Abensana, Paracelsus, & Amatus Lusitamus, contra etiam sine utero generationem post e fieri arbitrantur : sed nemo facile illis credet nisii aliquod ejus ostenderint experimentum , quod nunquam facient eorum assectae. Nam sor mari homunculum in vitro, ex semine virili & mem struo intra fimum equinum collocato, necdum videre contigit , & dubia debet esse fides , ouum experimentum fieri non possit. Exspiraret seminis sanguinisque vis & calor necessarius antequam jungerentur, & semen scemineum illuc
deducere admodum operosium. Extra uterum factam conceptionem & sertus formationem eXempla nonnulla testantur. De Tuba uteri supra actum ex Biolani relatione. In Ventriculo junioris uxoris cujus
