Dissertatio pathologica, inauguralis, de sanguinis per corpus vivum circulantis putredine : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi sen

발행: 1784년

분량: 135페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PUTREDINE.

randaque corporis humani structura fuit patefacta, et prout scientiae provectiores fuerunt, noVas semper subierunt mutationes; sed, post multos irritos conatus, indoles

auctorum immutata manet. Quandocunque causas morborum prox ma8, qVadam etiam eX Parte, perspectas habeamus, de commodo ex iis investigandis oriundo non potest non inter Omnes convenire. Ex mea tamen sententia, qui omnium morborum sedem, Vel in nervorum affectibus per se, vel solidorum simplicium, vel humorum, deprehendere sperat, rationem initurus est falsissimam. Nexus inter nervos, solida simplicia, ac sanguinem, quasi circulUS est, cujus principium ac finis pciem acutissimam adhuc esse fugerunt. Ut functiones corporis rite Peragantur, quidam scatus harum singularum partium est necessarius ; haeque omnes inter se ita connectuntur, ut in morbi8, nurn

solida, an fluida primo assiciantur, saepius dictu sit dissicillimum.

Omnium

12쪽

DE SANGUINIS

Omnium affectuum, quibus fluida ob noxia esse videntur, quidam putredinis status forsitan maximam sibi fidem conciliavit ; sed multi, sanguinem per corpus vivum circulantem putrescere Posse, diu multumque dubitarunt, et quidam nuperi omnino negaverunt. Mea fortassis opinio alterutram sententiam parum confirmabit ; tan

tum tamen Valet Veritas, Ut omneS, UtcUn-

que infirmos, qui eam defendere suscipiunt, excusatos haberi oporteat : Nullam igitur prae me fero e Xcusationem, rem tam arduam disicilemque aggressurU8. Hac in quaestione prosequenda, Primum omnium, nuin sanguis, Per corPUS ViVUm, innumeris rivis, perpetuo motu diffusus, putrescere Potest, quaeram ; quo statuto, ad probabilitatem investigandam progrediar ; et denique, nonnulla Phaenomena, quae litem dirimere valent, pro virili perpendam. Num sanguis, corpore vivo, putres ere

13쪽

PUTREDINE.

Corporis humani in solida ad fluida divisio est omnium, quas instituerunt physiologi, simplicissima. Solida sunt congeries

vasorum fluida vehentium, uti ex accuratiSinjectionibus ; ex e flectibus rubiae tinctorum, quae Ossa animalium eam depascen tium tingit ; e X nutrimento, quod a canale alimentario ad omnes corporis partes diffunditur ; et ex partibus, quae Perpetuo motu labefactae redintegrantur, et Crescunt, colligere fas est. Quaenam sit inter suida ac solida corporis humani proportio, statuere est dissicite; sed fluidorum copiam esse Permagnam, multa, e Xempli gratia, Perpetua per c Utem exhalatio, e Xcretionum et secretionum Uarietas, copia sanguinis, sine mortis periculo, saepe missa, commonstrant. Host mannus quidem variis experimentis et in carnem et in ossa institutis, fluidam corpo- ris substantiam, in genere, longe superare solidam,' invenit

14쪽

6DE SANGUINI s

Qui oeconomiam animalem rite intelligit, et nutrimentum, singula secreta, fluidaque excreta, illa retinenda ut systemati prosint, haec ne noceant ejicienda, ex sanguine derivari, fateatur necesie est. PIinc ad cor- . PHS nutriendum, ad varias necessariasque secretione S, aeque ac excretione8, sustinendas, circulatione libera sanguinis est opus :Ad liberam sanguinis circulationem, VasO-rum omnium corporis, sanguiferorum vero praesertim, status idoneus permeabilisque requiritur: Utque haecce circulatio rite conserVetur, Vis e cerebro Vitali 8, per nervos, ad omnes fibrarum simplicium partes, communicatio continua penitus necessaria est. Quum autem nervi, Unde et sensus motusque derivantur, a cerebro dispersi, simplicia solida sola attingant, nulloque modo cum sanguine, nisi quatenus cordis, ac reliquorum Vasorum, CXcitatio adjuvatur operius mechanica vel chemica, conjungantur; se fieri non potest, ipsum sanguinem vis istius vitalis, quae per nervos ex cerebro Pro pagatur,

15쪽

PUTREDINE.

pagatur, id est vitae animalis, esse participem. Hinc in statum morbidum sanguinem rhlere, immo, quadam eX parte, ViVO etiam homine, putrescere posse, fateri, nihil omnino nec rationi, nec legibu8 Oecon Omiae animalis bene stabilitis, obstare vide

Quoniam igitur sanguis, vivo ipso cor pore, Circulans, cor Vasaque, vel pro indolechemice, vel mechanice pro mole solummodo stimulat ; quoniamque stagnans eX sua indole semper sit putredini obnoxius ;ut mihi videtur, inde colligere fas est, sanguinem, in vivo etiam animali circulantem, quodammodo putrescere poste. Quod insequente capite plenius probabitur.-Quaeramus igitur, Num probabile sit sanguinem, Per corpUSViVum circulantem, quendam putredinis gradum unquam subire. Quoniam sanguis ipse vitae est eXpers, nihil, mea ex sententia, obstat, quo minus eae mutationibus, quas extra corpus subit sanguib,

16쪽

sanguis, ejusdem ipso in corpore mutatio rines quodammodo colligamus. Sanguis fluidum est, qui in statu sanuhomogeneus videtur; at constat ex tribus partibus facile inter sese separandis, quippe quae mechanice solummodo conjungantur; quaeque singulae compositionem chemicam

forment.

Partes hae tres iisdem subjectae rebus CXternis, putredinem, gradibus attamen Valde diversiis, postque diversa intervalla, Omnes subeunt.

Rubri sanguinis globuli, vulgo dicti, medio aeris temperamento, in putredinem celeriter ruunt ; at in eodem caloris gradu serius putrescit serum ; dum lympha, quae sponte coagulat, dura quodammodo facca, cornu admodum referens, serissime putre secit ; sanguine tamen, cujus partes non sis erunt arte disjunctae, sub Jove conquies' cente, tota massa fit gradatim putrida; qui nempe coagulum, partibus maxime ad pH tredinem proclivibus admistum, citius dis' solvitur.

17쪽

PUTREDINE.

Qui, sanguinem, corpore Vivo, esse Vitae eX pertem, considerabit, quique animum ad mutationes, quas eXtra corpus subit, advertet, ei verisimile videbitur, id fluidum, quibusdam in morbis, seu ob defectum chyli, sive ob materiam putridam admisiam,

vel ob aliquas partes noci Vas, cute aliisque viis ejiciendas, retentas, similes mutationes

poste subire. Vis circulationis imminuta quomodocunque huic processui haud dubie favebit, uti nunc probare pro virili aggrediar. Quae, in corporibus rerum quarundam contagiosarum actioni objectis, eveniunt, sanguinem inter circulandum mutationi cuidam esse obnoxium, confirmare Vident Ur. Unde enim aliter variolarum pullulae oriuntur t Nullam adhuc rationem hujus rei, quam mutationem sanguinis, probabiliorem,

medici reddiderunt, nec, me judice, reddere possunt. De hacce sententia multi saepe disputarunt; praecipueque in dissertatione sua inaugurali Doctor Hendy, ac in libro suo, B quem,

18쪽

DE SANGUINIS

quem, de scorbuti ac febrium putridarum symptomatum fonte, in lucem edidit ingeniosissimus Milina n. In horum sententiis oppugnandis, nihil excusationis aliud, nisi

veritatis amorem, prae me fornm.

RerVm quarundam contagiosarum subtilitatem, indolem suam, modumque in corpora nostra agendi, incerta admodum reddere, Mil manno aflirmanti assentior. Ac, si nullus alius, morbos quosdam, qui eX materie contagiosa admissa tantum oriri possunt, communicandi, nisi naturalis, in-

Ventus esset modus, modum, quo ad corpora nostra res Omnes contagiosae adhibeantur, aeque obscUrum, ac Carum naturam fore, ei etiam lubenter concederem . Sed, quoniam contagioneS quaedam, corpori arte adhibitae, eosdem morbos gignunt, qui

19쪽

PUTREDINE. II

ex iisdem contagionibus, natura adhibitis, oriri solent, modus, quo hae saltem in corpora nostra admittaratur, incertus esse non potest : Quos autem adhibitae edunt, effectus, sententiae eorum, qui, Vim Vitalem assiciendo, sanguine parum mutato, nocere ea Sputant ', valde quidem obstant. Quomodo attamen res contagiosae sanguinem sibi similem reddunt, minime sum dicturus : Rem ita se habere, certe Probare solummodo conabor. Dolori mihi est, aeque ac Mil manno, medicos, quum fermentationem, ad contagiosorum in corpus humanum actionem explanandam afferant, nihil de ea satis dilucide dixisse Parum quidem, mea ex sCΠ-tentia, constat, fermentationem ad assimi landum esse prorsus necessariam. Adhuc

enim ambigitur, an digestio ipsa per fermentationem procedat. Utrum tamen hoc sit necne, Pars quaedam omnium, UtcunqUedissimilium,

20쪽

DE, SANGUINIS

disii milium, ingestorum, in certae speciei

fluidum semper convertitur, hocque postea sanguini assimilatur. Sin haec conversio cibi in chylum, chylique in sanguinem, ex fermentatione oriatur, fermentatio, etsi fluidum moveatur, progredi potest, quod tamen Mil man, ignoro quibus argumentis ductus, negat '); et ideo si1 contagio fermentum sit, ei sanguinem,' etiam inter cir-

culandum, mutare licet. Si, contra, nec

alimentorum, progrediente digestione, in chylum, nec chyli in sanguinem, conVersito,

e X' Any contagious matter lodged in the cellular teXture, or other similar siluation, Will ferment, and assimilate the si rounding humours to iis o nature. Under these circumstances, that degree of rest obtains, whicli is known to be requisite to every fermentative processi.' Vide Milmaaes Enquit V, &C. P. 13a . Una saltem cognita est fermentationis species, ad quam plurima agitatione opus est : Lactis scilicet mutatio in liquorem istum gratum sermentatUm, quem Rusii et Scythae Giunis vocant. VinUm certe agitatum citius maturescit; et ad fermentationem co-l ibendam, quies saepe prorsus necesi tria evadit.

SEARCH

MENU NAVIGATION