Dissertatio pathologica, inauguralis, de sanguinis per corpus vivum circulantis putredine : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi sen

발행: 1784년

분량: 135페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

PUTREDINE. 33

scorbutum erat incidendum, ante eos, quieo, semel tantum, olim laboraverant. Facilis quidem est fides, morbum, qui corpus debile motuique ineptum semper reddit, in miseros, priori morbo debilitatos, saevius ingruere. Inde tamen minime est colligendum, debilitatem esse causam hujus, vel ullius morbi, cujus frequens est comes. Summa debilitas typhum comitatur; nihilo-

minus hydropicus, cui vires admodum infractae, ejus contagioni melius sanis validisque resistit, contra quam quoque scorbutus quali tutelam praebet . Quod ex Ansonii navigatione desumpsit Milinari, me judice, suo argumento parum favet. Quanquam enim, infirmi in Centurione militesque classici, scorbulo laborantes, magis quam naUtae Plecterentur, nunquam tamen diserte affirmatur, eos esse primos lacessitos. Fateor equidem, quod notat Rouppe, citatque Milman ', id hancce E sententiam

42쪽

3 DE SANGUINIS

sententiam confirmare videri: Se in per ob servavi nostris in navibus,' ait ille, si sep- tem fuerint, qui scorbulo laborarunt, ho- rum ad minimum quatuor fuisse milites quamvis numerus militum multo sit mi- nor quam nautarum Quantum autem curaque haec, similiaque, debilitatem morbidam conferre ad scor-butum eiu ciendum, probare Valeant; multa tamen obstant quominus in eorum abeamus sententiam, qui lassitudinem defatiga-

tione oriundam, debilitati, ex animi affectibus deprimentibus, vel ex ignavia et socordia, provenienti, esse similem, arbitrantur. Si comprobaretur scorbutum lassitudinis, laborem e X cipientis, esse prolem, istu in morbum debilitati solidorum soli tribuere

liceret.

Hanc opinionem totis viribus suffulcire conatur Milman ; ideoque credit Nitetschio disserenti de immodicis arduisque laboribus, quos milites Ooza ο proficiscentes subie

43쪽

PUTREDINE. 3s

runt, quorum multi in nos conatum ad Ca-bilao , scorbulo laborantes, sunt delati Mihi nequaquam in animo est, de historiis, vel a Doctore Nitgsch, vel a quovis alio

fide digno medico, traditis, ambigere; CU juslibet autem theoriae, principiis, mea sententia, parum validis nitenti, semper sum adversaturus. Quicunque hodiernus vel vanas scorbuti divisiones, vel ejusdem futiles ac discordes theorias a Nitzsch prolatas, perleget, ille meras ejus opiniones flocci pendet. Atque, me judice, si, aliorum

opinionibus omissis, ad res solum factas respexisset Mil man, longe aliter ac nunc de effectibus fatigationis, quibus sua praecipue nititur theoria, existimavisset. Tunc enim istas res, quibus magis, quam labori, scor-butus tribui debuit, non neglexisset; milites nempe, vel aeri frigido, dum Borysthenae glaciem ad Scythas cohibendos effoderent, objectos, vel militaribus aliis operibus occupatos, gelu rigere, pluviisque madefieri,

44쪽

36 DE SANGUINIS

utpote quibu8 et frumentum et tecta parce suppetebant. Notandum insuper erat, milites labore consumptos non esse solos scor-

buto correptos ; nam alii, quorum itinera, matutino rore nebulisque, meridianis pro

cellis, imbribus frequentibus, frigoreque

saevo, Vexabantur, in eundem inciderunt morbum

Nemo certe quam Milman benignior videtur, qui majorem, quam ipse vindicat, magno Cooh, semper deflendo, famam tribuit; sed in suum ipsius theoriae auxilium eam omnino convertit r. Ut nimiis su-

45쪽

orum laboribus, &c. praecaveret, ' ait Mil- man, in tres, quae duae ante fuerant, Vi- gilias distribuit, &c. ita sat temporis viribus reficiendis, antequam ad labores redierunt, nautis suppetebat.' Ipsi praefecto benignissimo, haec instituenti, nil tale occurrebat : Nautae,' ait ipse, in tres vigilias plerumque divisi, minus tempesta- ti ob siciebantur, et madida vestimenta de- ponere solebant. Contra humorem qUo- que quam maxima cura caVebatur.' An aliquod fatigationis tandem vestigium t Nus

quam .

Meram cujusvis auctoris, utcunque spectandi, conjecturam, ad verum aliquod stabiliendum, parum valere, si animum adver- tisset Mil man, nunquam certe conjecti rami istam, scorbutum nempe, anno Ι7Sa, ad

Fori milliam, quam ad Fort Augusus, Vel

46쪽

38 DE SANGUINIS

Bernerae in casas militaribus, magis saevire, CX eo partim, quod majorem milites ad Fortmilliam laborem subierint, citasset . Nonne notat Grainger ipse, cujus de literis hoc desumitur, coeli ad Fori milliam intempestatem summam 8 Nonne pluvias memorat; Nonne humorem l Nonne cibos sale conditos, qui soli, cum nullis, certe paucis oleribus, suppetebant, ex Decembri ad finem usque Maii ; nonne aquam parum integram, Pariter ac laborem, recenset y Nonne, ex iisdem Doctoris Grainger literis, coelum ad Pori Augussus et Berneram esse mitius, disci potest i Nonne plus illic olerum, aquamqUe recentiorem, aeque ac laborem le-Viorem, contigisse t tEX multis auctoribus, quorum opinioni bus liber refertus est suus, ne unum qui dem scorbuti ex defatigatione orti eXem plum attulit Mil man, quanquam plerique scriptores, quod et ipse interdum notavit, de

47쪽

le vi humoris nociva disseruerunt ; isque inter causas scorbuti apud Pori milliam fuit recensitus, et ipse solus illum morbum e didisse aliquando fertur '. Cur igitur lassi tudini id tribuitur, quod lassitudo nunquam

edidit t

Quicunque An sonii navigationis historiam accurati US perlegerit, is demum videbit, narrationem a Milman eXinde sumptam, adprobandum lassitudinem esse scori, uti caul fam, contrarium omnino probare, nisi scor-butus ex causa ante seipsum minime ex-l tante pendeat; nam saevissima defatigatio morbum sequebatur, ac inter ejus sequelas, potiu8 quam catlsas, annumerari debet. Quum notaverit Milman ', Nautas tem-l ' pore procelloso ac pluvioso exagitat OS, quietem,

48쪽

DE SANGUINIS

quietem, in regionibus mitioribus labo- rem excipere solitam, interpellare cogi,' adjicit, ' Nautae nempe somno minime re- foti, laboribus utique crescentibus, vires' gradatim prosterni, ad que morbUID, CX levictima quaque causa, eum procli Vern evadere. Hinc quadam ex parte,' ait ille, nautae classis Ansonianae, in miti regione orae Mexici, cladem ejusmodi parum e X-

49쪽

PUTREDINE.

Is pectantes, utpote quibus copia aqUae PV- rae, ciborumque integrorum suppetebat,

scorbulo adeo misere infestabantur, nU- merusque adeo minuebatur, uti tota classe sis nautas navi bellicae quartae magni - tudinis vix suppeditaret. Pauci supersti- tes, majore labore oppressi, Variis ac adver- siis ventis septem hebdomadas agitaban- tur, dum naves adeo quassae ac rimosae evadebant, uti non modo nautae, sed prae- fecti ipsi, undas irrumpentes, sentina eX- haurire, perpetuo cogerent Ur Primum hic inquirendum Videt Ur, Unde,

in Centurione atque GD Viria, postquam de Mexico solvissent, in nati ta8 sc Orbutus invaserit ξ Cum ventis ad Versi 8, procellisque violentis depugnabatur. Conceditur. Nurn 'autem defatigatio inde exoriens morbum vel partim exciebat i Hoc certe neutiquarn comprobatum. Numerum hominum inultum esse diminutum, dicitur, magisque re liquis laborandum. Unde tamen haec di minutio ξ Num e X labore ' Neutiquam ; nam, ante numerum imminutum, nil novi hibo-

50쪽

4a DE SANGUINIS

ris prioribus operibus additum. Nec quidem a Milman edocemur laborandi necessitatem, pro numero morientium in dies crescentem, morbum vel mitiorem vel saevi rem effecifle. Si morbum adauxisset, omnibus in navibus cerre moriendum. Nu D quam autem dicitur vel eX iis unum, maxime occupatis nempe defatigatisque, hoc unquam morbo laborasse. Cum praefecti tum nautae, viginti quatuor horas, aquam sentinis assidue exhauserant, adeoque defessi, uti demum desistere cogerentur, etsi aqua ad septem pedes usseque in navem irruerat' '. Si scorbutus revera sit effectus fatigationis, unde fit, ut neminem, quam maXime defessum post diu-tUrnos labores, invaserit tVel ex supra dictis fortasse satis patebri, defatigationem inepte, a Doctore Mil man, inter causas scorbuti esse reccnsitam; sin autem rem accuratius paulo indagemus, ili' versa inter se pleraque permiscentem atque confundentem

Vide Ansoris v age, P. 297. 298

SEARCH

MENU NAVIGATION