장음표시 사용
2쪽
5쪽
7쪽
Quae Sallustius, dum in historiis crudelitatem Sullae depingit, de
Mari Gratidiani cruenta caede et tormentis tradidit, ea mirum in modum posterioris aevi Scriptoribus placuiSSe ex eo conicias, quod locutio a Sallustio ad rei saevitiam repraesentandam excogitata iterum iterumque repetitur, tamquam si semel emissa publici iuris acta esset. Eorum enim, quae apud Sallustium lagm. 44 legimus fracta prius crura bracchiaque et oculi effossi, scilicet ut per Singulo artu Se X- Spiraret . . . , prorsus Similia invenies apud Senecam de ira III, 18 per Singulos artus laceravit, Valerium Maximum IX, 2, 1 quam . . . Singula corporis partes confringeret, apud Florum, qui quidem diligentissime Sallustii vestigia pressit II, 9, 26 ut per Singula membra Oreretur Verba igitur Sallustii, cuius imitatio in litteris Romanis tam late patuit, ita sese inculcaverunt auribus, ita haeserunt in animis, ut Scriptore qui postea vixerunt, nequaquam religioni duxerint insolentius a Sallusti inventa occupare. Excusabat eos nimirum mos ab omnibuScomprobatus, quem ut in poesi, ita inter solutae Orationis cultores R0mae viguiSSe innumera exempla sunt argumento. Unumquemque enim Scriptorem paullo audentioris stili excipiebat grex heredipetarum, qui expilabat eius thesauros, Omnique serupulo exempto, si quid eliciter illi cesserat, in suum convertebat usum. Ut Croto illa Petroniana, reS- publica quoque litterarum in duas hominum classes erat diViSa, OS qui captabantur et alteros qui captabant. Cuius moris ut unum et lueU- lentum aifferam exemplum, satis erit monuisse id quod Valerius Maximus de Fabio Cunctator paullo argutius excogitaverit, magnopere arriSiSSe
8쪽
ploro, alienarui argutiarum assiduo captatori. Quae enim Valerius de Fabio VII, 3 7 protulit cuius non dimicare vincere fuit, surripuit Florus, apud quem legimus I, 22, 27 qui novam de Annibale victoriam
Ιmprimis argenteae latinitatis scriptores non desinunt aliquot locutiones omnibus locis insulcire, quas tum temporis in deliciis fuisse patet. Rem ipsam aut eo explicabimus, quod scriptor quidam illustrisii delectatus est, aut eo quod scholae rhetorum quasdam dicendi O
mula mire adamaverunt, unde earum usus latius manavit. - Ita quidem, Cum miseria temporum aut hominis fortunae ictibus profligati describebant, increbruit locutio, qua dicebatur id, quod ad miseriam omni ex parte quodammodo consummandam deesset, quasi culmen malorum fato esse adiectum Arellius Fuscus apud Senecam ContrOV. I, 7 6 in moribus corrupti saeculi depingendis haec dicit hoc prorsus sabulosum repleto sceleribus nostri saeculo deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre. s. eiusdem Sen. Contr0V. 1, 2, 2 Id unum deerat, ut e. q. s. Velleius aterculus habet horum
similia L 26 quid usquam malis publicis deesset et II, 47 ne quid ulli sanctum relinqueretur. Valerius Maximus, arto affinitati Vinculo cum Velleio coniunctus, scripsit IX, 2, 2 id enim malorum deerat, Ut te. . . . Florus qui stilo lascivienti fere nimis indulget, non uno loco simili modo locutus est. s. 1, 34 ne quid turpitudini desit II, 7 ne quid mali deesset II, 9 hoc deerat unum populi romanimalis, ut te I, 13, 2 ne quid malis deesset. In declamationibus maioribus, quae perperam Quintiliani nomine exornantur eadem locutio iterum iterumque occurrit. Cf. I, 15 ne quid sceleri impio deesset VI, 8 sola scilicet calamitatibus nostris adhuc defuit culpa, ut tin
XII, 9 hoc enim unum supererat ut . . . Similia Sunt denique, quae Seneca in tragoedia hoenissarum Ocaste conquerentem inducit V. 369 deerat aerumnis meis, ut et hostem amarem. - QuamVi Vero Tacitus a scholasticis sermonis lenociniis nequaquam abhorruerit, videtur is tamen hunc loquendi modum, utpote vilem et calcatum SpreVisse, quamquam requentes de saeculo corrupto querellae acile eum pellicere potuiSSent, ut aequalium mori ObSequeretur.
Etiam in laudationibus et vituperationibus hominum rerumque gestarum quaedam deprehendi possunt communia, quae diverSi auct0reSquasi ex promptuari omnibus patenti excerpsisse videntur. Qui sortiter aliquid gesserunt eximiaque virtutis aut perversitatis praestiterunt Xempla, a diis in terram missi esse dicebantur, quo homine egregii animi admiratione imbuerent aut scelerum horrore implerent. NesseiuS
9쪽
II, 102, 2 Censorinum demerendis hominibus natum appellavit 116, 2 virtutes Cossi celebrat, adulescentis in omnium Virtutum exempla geniti. 129, 1 mentionem secit Pomponii Flacci nati ad omnia quae recte facienda sunt . Apud Valerium Maximum VI, 9, 2 simili modo
laudatur Scipio Africanus, quem di immortales nasci voluerunt, ut eSSet, in quo Virtus se hominibus ostenderet. Seneca ad ol. 14, Scipionem Aemilianum in hoc natum esse praedicat ne urbi Romanae aut Scipio deesset, aut Carthago superesset. In tractatu vero ad Helviam 10 4 Caligulae graviter perstringitur perversitas, quem Videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent. Idem denique Seneca de benes , 8, 2 laudavit Demetrium quem videtur rerum natura nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi, nec nos ab illo corrigi OSSe . Extremo loco apponam verba ex declamationibus maioribus SeudO-
quintiliani descripta, ubi Decl. III, 3 haec de ario leguntur: , quod exemplum divinitus nobis datum videtur, quid in homine virtus
Aliis porro locis comparationes ad vim sententiarum augendam auctore usurparunt easque ita consormatas, ut eiusmodi locutiones quae arto similitudinis vinculo conexae essent, ex scholis duxisse originem recte suspicari possis. Velleius Marianae proscriptionis saevitiam his verbis notavit II, 22, 1 mihi illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana esset secuta. Valerius Maximus de Deciis disserens V, , 5 talia addidit unicum talis imperatoris specimen esset, nisi animo suo respondentem filium genuisset Florus Il 12, 4, postquam Catilinae asseclas sanguinem humanum ex pateris bibisse narravit, hac exclamatione horrorem expressit summum eius ni amplius eSSet propter quod biberunt. Ita quidem illi scriptores, quos inter historicos triumviros Scholastico recte nuncupaveris, saepius amnitate quadam scribendi inter se consentiunt et communi quadam nota insigniti apparent, quam iis schola impressisse videtur. Rationem tamen, quae inter Velleium et Valerium Maximum intercederet suisse artiorem ipsi iam demonstrare conati sumus in dissertatione Analectis Graeco-Latinis, Craeoviae a. 1893 editis, inserta similitudinesque aliquot apud utrumque auctorem deprehensa inde manasse coniecimus, quod Valerius nonnunquam maioris natu auctoris vestigia preSSisset Argumentis, quae ibi ad suspicionem nostram firmandam protulimus, liceat nunc addere quasdam ObServationes, quae Supplementi vice fungantur. Velleius II, 9, 1 iberium tribuniciae potestatis consortione aequatum esse Augusto narrat et
10쪽
locutionem hanc iteravit II, 103, 2. Valerius Maximus eadem Oee On-
sortionis usus est saepius IV, 2, 2 imperii), IV, 6, 3 sati), IV, 7 praes deliciarum , V, 7, 5 laudis). Quam quidem vocabuli sormam propterea
adnotandam esse censui, quia raro exhibetur. Ex Livio unum descripsi locum, quo auctor eadem voce Simili modo atque Velleius usus est. Cf. 40, 8, 12 consortionem inter bonos reges). In transitione narrationis, dum ad laudes alicuius hominis sese convertit Velleius, duobus locis verbum usurpavit fraudandi. s. II, 6, 1 testimonio . . . non fraudabo avum meum II, 2, 1 praeclarum actum Saturnini ne fraudetur memoria. s. praeterea apud Veli. II, 12 6 non tamen huius consulatus fraudetur gloria et II, 32, 2 testimonio raudare Horum vero similia legimus apud Valerium Maximum 1, 1 9 Bibaculu . . . laude fraudandus non est. Cuius quidem vocabuli hac vi praediti usus posteriore
demum increbruit aetate. s. Curtii IV, 3, 31 ne duces quidem laude fraudandi sunt), Plinii H. . 32, 21 ne raudentur gloria sua), Quintiliani Instit. II, 14, 1 non fraudaverim debita laude). Innumeris sere locis tam apud Velleium quam apud Valerium laudes aut vituperationes hominum, qui rebus geSti inclaruerunt, vocabulo efficiendi et enuntiato apposito, quod ex particula ut pendet, exponuntur. Dum quidem Xemplorum enumerationi Supersedemus, liceat tamen observare locos, quibuSuterque auctor eiusmodi enuntiata eodem prorsus modo cons Ormarit.
Verbis enim Velleii, quibus Cicero celebratur II, 34, 3 qui effecit, ne
quorum arma ViceramuS, eorum ingeni Vinceremur, prorsu reSpondet
Valerii de Vottioni morte amatio VI, 3, 3 effecitque ut quem honeste spiritum profundere in acie noluerat, turpiter in cateni conSumeret. Simili modo laudavit Valerius Catonem II, 10, 8 quae Acit. VirtuS)quidem essecit, ut quiSquis anetum et egregium civem Significare Velit, sub nomine Catonis desiniat. - iusdem sormae enuntiata invenieSapud Velleium II, 118 4 et Senecam de clementia 1, 15, 2.
Sed haec hactenus. Dum enim minutam quaestiunculam perSerutamur, ampliorem deSeruimus materiam, quae et maioris est momenti et ructus promittit uberiores. His igitur scriptoribus dimissis, denuo a Semita in rectum tramitem transgrediamur, qui ad vastiorem campum nosmet deducat. - Senii et languoris certum esse indicium, si auctoreS simplicitate antiqua spreta et abiecta, novitatis vero studi abrepti ermonem ab usitata ratione detorquent idque praecipue captant, quod reconditius sit et lassos animos lectorum inusitato cultu aut Sententiarum exquisitarum nitore pungere et excitare posSit, nemo prosecto negabit. Quod quidem vitium aetatis argenteae Scriptores ita invasit,
ut ne iraestantissimi quidem viri, Seneca philosophus et acitus ab