장음표시 사용
51쪽
miam in libris cudendis operam positam, nomen jam assecuti sunt. Neque vero hoc loco praetermittam, inter hos ipsos libros Pinellianos septem aeseptuaginta esse, splendide in membranis impressos cujus generis libros nemo est qui nesciat, a cupidissime conquiri,
ac eximio Bibliothecarum ornamento esse.
Horum quidam omnimode praestant; Biblia scilicet Poliglotta Ximenti Cardinalis studio edita, de quibus jam facta mentio est, Psalterium a Sancte Pagnino Latine redditum, Guillelmi Durandi Rationale Divinorum ossiciorum Moguntiae an. I 439 impressum, Justiniani Institutiones ibidem I 468, Prisciani opera Venetiis I 47o, Aristotelis Tractatus varii Venetiis an. I 483 tribus in solio Tomis, M. Antonii Sabellici Rerum Venetarum Libri Venetiis I 487, Anthologia Epigrammatum Graecorum Florentiae I 494, & Polyphili Hypnerotomachia
Venetiis 1499, ut de aliis taceam, tum antiquis, tum recentioribus; cum ejusmodi quoque librorum Indicem ad finem Tomi quinti seorsum addiderim. Bibliothecae tam multis, tamque raris libris vario in litterarum genere instructae Indicem ea methodo conficere, quae rei librariae
52쪽
XLVIIriae studiosis universe placeret, haud facile
opus erat, ut manifeste quisque intelligere potest; cum hac non mitius de re, quam de aliis multis, multiplex hominum sententia sit. Hanc attamen prae aliis esse mihi
adhibendam putavi; quam equidem ad alias Bibliothecas vel locupletiores describendas,
quae tamen aliis atque aliis librorum colle-Etionibus constarent, minime accommodatam
esse lubentissime fateor. Series primum omnes pro ratione materiae distribui, atque in iis libros per auctorum cognomina descripsi, ordine alphabeti servato; neque caVendum mihi duxi ab uno vel altero libro in seriem aliquam inserendo, in qua locum
suum minus habere videbatur, ne aliam , quae uno duobusve tantummodo libris constaret, emerem: quanquam nec dissiteor libros nonnullos hallucinatione, aliave de caussa, extra locum suum fuisse relatos. Quod Auctorum veterum libri permagno utique numero insint, consilium cepi ut Auctores ex iis Graecos a Latinis, recentiores autem
ab utrisque secernerem : quoad vero libros Italicos, ut pari methodo uti quodammodo viderer, Auctorum, qui Italice scripsere, opera seorsum ab interpretationibus describenda esse duxi. Libros perspectae raritatis
53쪽
reserre quotiescunque oportuit, ad hanc deis notandam, Verbum tantum adjeci; neque id tamen semper, ne quae omnibus rei librariete peritis explorata sunt in medium adducerem , aut minutiarum quoque studio indulgere viderer. At cum de libris haud si, tis notis reserendis agebatur, quales potissimum non pauci erant saeculo XV. impres-s, eos tali ratione descripsi, qua pene ob oculos absentibus ponerem, atque adeo consuetudini, quae jam obtinuit, servirem: ab eruditionis autem monumentis de librorum praestantia, deque auctoribus, ceu alienis,
sere semper abstinui; Ιndex quippe Bibliothecae , haud vero Historiae Litterariae &Bibliographiae opus quoddam pro mea voluntate faetendum mihi erat: quod ne etacerem, si quidem voluissem, occupationes aliae graviores, de rebus ad litteras itidem spestantibus, impedimento plane fuissent. Jam vero nullo pacto committere possum, ne hoc loco declarem, ingenti sane Danielis ranchii sollicitudine factum esse, ut Indicem hunc ego consecerim, atque typis eleganter impressum in lucem emiserim. Pinellium is re quidem vera hortari saepe solebat, animumque ei addere ut librorum suorum Indicem publici juris faceret; ne que
54쪽
XLIXque futurum unquam putabat, ut sibimet cura de ejus editione suscipienda olim esset. At quoniam fatum sic tulit, hanc ipsam is lubentissime sibi sumpsit, cum quidem pro sua in litteras voluntate, tum potissimum vero pro desiderio, quo ardentissime flagrat, honoris Pinellii nomini conciliandi: erga eum siquidem cum jam primum paterna offficia praestitisset, ac ejuscemodi ratione in .stitui curasset, qua ad munera longe majora, quam typographiae publicae exercitium esset, idoneus evaserat; pollea contubernalem propemodum assiduum habuit, atque sacro intimae amicitiae Vinculo, toto, quo vixit, tempore conjunctus illi suit; nunc vero de praeclaris dotibus, quibus amicus incomparabilis pollebat, nunquam non me minit, deque interitu ejusdem non acerbis si me dolet. Per hanc vero publicam ex illimationis atque amoris erga Pinellium sui testificationem, satis quoque ossicio is secerit, quo veluti hereditatis illius curator, ac supremae voluntatis & aliarum quarumlibet intentionum exsecutor tenetur; omnem videli.
cet cautionem , omneque studium adhibendi, ut ab eo relictae Bibliothecae venditio refleatque ordine fiat : cum eodem itaque Zanchio eos agere opus erit, quos Bibliothecae TO M. I. d pQ-
55쪽
potiundae voluntas capiet. Quia tamen i primis ipse cupit, ne tanti pretii Biblioth ca, & quae nonnisi maxima cum dissicultate denuo in unum colligi posset, distrahatur; sed in manus deveniat viri locupletis, atque in libros optime affecti, qui eam ut servet, acquirat; animo jam constituit satis mediocri pretio eandem se emptori hujuscemodi daturum: quod idem, ubi hic desit, cum iis facturum profitetur, qui ipsam pariter integram negociationis caussa demum essent acquisituri. At vero si libros separatim divendere necesse fuerit, eos ceteris aliis potiores habiturus est, qui emptionem majoris momenti majorisque pretii facturi sint; eamque omnino servabit rationem, ut cum pro Bibliothecae integrae venditione, tum vero etiam pro libris seorsum distrahendis, post Indicem hunc in lucem emissum , emptoribus tempus necessarium suppetat, quo rem perpendere, & consilium inire, atque cum eo per se, vel per litteras commode agere possin Venetiis Calendis Martiis MDCCLXXXVII. IN-
56쪽
Biblia Polysotta Biblia Hebraica Biblia Graeca Biblia Latina Biblia linguis exoticis Bibliorum Figurae
Concilia n.' 287 - 3 Q d ii Sam
57쪽
Graeci n.' 3o8 -- 316 Latini n.' 3I7 - 689 Theologia Auctores Graeci n.' Do - 7o 3 Auctores Latini n.' po6 - 964
Iur prudentia Ius Graecorum, & Auctores Graeci n.' 963 - 979 Auctores Latini Ueteres,& Iuris utriusque
Auctores Latini Recentiores n.' IoO9 - II OstAlitica Auctores Graeci n.' IIIo - II 23 Auctores Latini Veteres n.' IIa4 - II 26 Auctores Latini Recentiores n.' II 27 - II 39Phiis
58쪽
Auctores Graeci n.' II 6o - I4cis Auctores Latini Veteres n.' I4o6 - 1494 Auctores Latini Recentiores n.' I493 - 1 63 3Medicina, Analome, Chirurgia, Bolanica , Historia Naturalis Auctores Graeci n.' I634 - 1722 Auctores Latini Veteres n.' I723 - I783 Auctores Latini Recentiores n.' I784 - I9 Is thematicae Disciplinae Auctores Graeci n.' I9I7 - I992 Auctores Latini Ueteres n.' I993 - 2G2OΑuctores Latini Recentiores n.' ao21 - 2O63 Architectura, Pictura, Scu rura Auctores Latini Veteres n.' 2o66 - 2 ora Auctores Latini Recentiores n.' ao73 - 2II
60쪽
BIBI. IA. POLYGLOTTA 1.ν Ibita Polyglotta Veteris & Novi Te- a stamenti, studio & impensa Francisci Ximenes de Cisneros S. R. E. Cardinalis. Complurii, de Brocario , III 4-I7. T. VI. An V lig. antiq. chartis deauratis.
Σ - Aliud Exemplar eiusdem editionis,le. hol. - Ad calcem rimi sexti foliis 'edam, olim lacera, diligentissime.in-llaurata sunt. 3 Biblia Polyglotta Vet. & Nov. Test. Philippi II. Hisp. Regis iussu edita, studio Benedim Ariae Montani. Antverris, Plantinus, I 369-72. T. VIII. in f lig.