Reineri NeuhusI IC.Exercitatio eloquentiae. Sive Suada Alcmariana novissima. Continens orationes 65. Cum fasciculo poëmatum

발행: 1671년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

uabita a

Deo immortali in caelis gratias ingentes habemus, quod optata, quod optimum, quod exspectatam tot piorum votis illustri Batavoru populo pacem cum Potentissimo Britanniarum Rege Garolo tam prospere, tam feliciter concesserit,& a truculentissimis bellis, quae cum finitimis Gentibus , veteribus nostris amicis , gessimus , nune in Belgii hoe pomerio summa cum securitate nos liberaverit. Pacem , inquam, pacem Optatam & optimam consecuti sumus. pacem almam, pacem plus quam auream. Qua omnium

sapientum judicio nihil melius, nihil stinctius, nihil magis: divinum ac caeleste nobis mortalibus potest contingere. Quo nomine universae Reip .no serae huic Ascinariae; & profugis hinc nuper Musis ac Apollini ex animo gratulor. Talique gaudio& hilaritudine' hoc ipχ in loco nune exulto, ut vix sermonem & verba reperiam , quibus praesentis saeculi felicitatem satis digne, salisque diserte describere possim. Bella hactenus, bella immania , bella cruenta, juxta lachry mas & summos animi dolores detestati sumus. Sapiusque adversum furias istas pugnacibus iratisque verbis confiximus. Ac toto proximo triennio nihil praeter

272쪽

Pallada vibravimus. Sessi armorum atque certaminum labore , quem pro pati ia di libertate Belgarum toties instituimus. Nunc per Dei omnipotentis clementiam, alii nobis Zephyri caelum serenant, alia spirat aura di Favonius ex alto et cuius duuissimum calorem ac sensium totis dum ani- Ni medullis percipimus , nescio , certe , an hisce vinculis et carceribus humanis me satis conti neam, & non recta in caelum sublimis hinc abeam, plenus gaudio, plenus laetitia incredibili. Te Pax alma, Pax aurea, quam laetis placidisque oculis, postlimineo , intueor i quam ego tui amore ac desiderio, totus incalescol quam in uno hoc nomine, quod innumeris triumphis est potius , Omnes amoenitates atque veneres, falutem

denique ipsam i omni melle suaviorem, reperio ite posthac infesta, infausta, cruenta, a Belgio nostro hinc bella. Tu a superis esto nobis redux Pax jucundissima, Pax Optatissima, Pax orinni gaudio .& hilaritudine plenissima i qua dum tacita mente de cogitatione inecum agito, incidit mihi HH: AA:) quam proximis annis, cunctabe, lorum flammis atque furiis conflagrarint. Et quemadmodum nunc apud miseros Brabantinos taFlandros Mars iste incrudelcit, ita nos qu0que funestis istis incendiis pene in extremum saeitum& ruinam devenissemus. Tantis tamque immanibus hine inde periculis circumsessi, ut hostibus pςne ludibrium, amicis mesericordiam exprimeremus. Terra marique pilis quam infinitas calamutates tumultuante animo prospiciebamus. Quibus omnibus perferendis non pares habebat vires ac lacertos populus Belgarum Domi vero , quod omnium est gravissimum fit cus de penuria rei nummariae, de conturbatis rationibus non unam ibtem intensebat, re rario pen exhausto. Non sufficientibus vectigalibus ac tributis snpstris , ad

plus

273쪽

plus quam Regios exercitus alendos. Accedebat ad hoc , in tantis dissicultatibus, vulgi desperantis animus audax , minae feroces, manus complosae; toto Belgio languor de formido mulierosa

nulla , horresco referens, ad vicinum mare erant littora , quae non continuis tormentorum ictibus

detonabant ; nulla in propinquo insula pelagi fluctibus objecta , quae non incendia, rapinas caedes, vastationes , in singulos dies exspectabat. Et, quod magis , omni in loco occultae inlidiae , nefariae molitiones, doli, conjurationes, machina -' tiones improbat. Hoc iplo in pulpi o , parum ab fuit, quin hisce nostris oculis fumos ac incendia istius Vulaani viderimus; hisce auribus praelian

tium furibundas voces ac certaminatium perceperimus : a tantis malis H H: AAundique oblesti , laus , honor, gloria immortali sit Deo l aliam retum faciem , aliud

Dinae theatrum adepti sumus. Quando nunc laetissima de pace gratulatio omnium Belgarum animos iucundissimo gaudio pertentat. Quando cives cum civibus de libertam, de salute recepi a laetos invicem sermones ierunt. . Quando spem novam in agris suis percipiunt coloni; in instruendis suis navibus lolita lucri exspectatione nostri Neptunicolae. Et quod omnium rerum est primum , quando templa & delubra titylenissimas gratiarum actiones ad Immortalem incalis Deum quotidie effundunt. Tribunalia sui 4 clientibus de aequitate, de justitia gratulantur , Rostra& Comitia populo sibi credito certissimam securitatem denuntiant. Acade iniae dc Scholae fuisalumnis ingenuarum artium studia, & sapientiam promittunt. Profecto i vix imaginali hanc novam nobis felicitatem possumus: quam beneficio divino tandem nos consecuti sumus. Cum paulisante, omnes summa tristitia dc maerore consciat,

274쪽

EE R CITAT IO ELO BNT r I. 22 sexorium erat et ad quod componendum comprimendumque majoribus, certe, fatis Zcoraculo erat opus. Quia non tantum ad foederatas provincias res ista spectabat,sed ad fortunas&salutem Europae universae. Omnium populorum negotiis ac commerciis sub immensa hac belli mole impeditis & quasi frigescentibus. Igitur magnis consiliis Regumque Μaximorum ministris illo res tandem est perducta, ut sublatis discordiae seminibus . in augustam pacem utraque populus coeatae coniuret . Bellis cruentis atque horrendis tandem felicissimo fine imposito. Pulchre probeque inter se coeantibus perpetuo amicitiae vinculo, hinc Batavis , illinc Britannis. Quare hic dies ΗΗ: AA: Musis nostris est sacer, nosque omnes Imperii nostri felicitas ad hoc impellit, ut nunc Belgio universo, ut huic inclytae Civitati Alema riae, nostroque in illa Apollini, tanquam a mor tuis reviviscenti pacem prosperam, pacem peren nem , pacem terra marique fortunatissimam gratulemur. Vt Cunn Rege potentissimo, Carolo secundo,fide Christiana conjuncti in omnem ternitatem pari constantia dc amore coalescamus.

Ad quem secra concordia nexum mundique a-

sirem sempiternum , tu imprimis nos devinci atque conglutina, O IEterne immortalis, Optime, Alme incxlis De M l

275쪽

orbis, omnes gentes ac nationes, ad pristinae aetatis felicitatem, hoc est ,ad aurei saeculi ini ginem proxime accedunt. Remoto ab animis mortalium omni metu bc formidine periculorum: quae bella secum trahere iolent. Quando domi forisque summa est tranquillitas, cunctaque ele menta in unum , aequalemque sui tenorem con sentiunt. Terra, benigua matre, ii ne hostili timo. re , aounde segetem tuam producente. Ponto di mari tot generum cibos squam rhosos, aere tot vo-ucres pennatas, elui humano aptissimas , copiosissimo cum appara in proferentibus. Igne deni- que & flammis, non ut, proAimis diebus, per classes & littora nostra immanissime saevientibus. Quando, inquam, ipsa naturae benignitas, mode-sissimaque illius teinprries nos ad omnes venerum amaenitates & amores comPonit. Talique habitu ac specie felicitatis antiquae nos assicit , ut sine fabula novos in mundo Elysios adepti esse vi- . . c deamur. Quale saeculum Majoribus nostris sub Saturno quondam Rege, cum in alto otio de relligiosa inertia vitam illi producerent. Tanquam

Dii ipsi, qui de Caelo tunc demissi, in corporibus humanis stabulabantur.

276쪽

Ad hujus vitae vivam , dico , imaginem, A A :H H: nos, per augusta pacis haec tempora, in Belgio hoc nostro deinceps vivemus. Quando ab in-julia noxiorum hominum prorsus liberi , in toga& tunica sapientiae studia profitebimur, di omnem crudelis Bellonae vim & metum longe hinc

a nostris terris ad barbarorum fines proscribemus. Damnatis aeterna quadam aerugine telis,&sarissis cruenti Mavortis. Inter quae arma proli pudor) per tot annorum tristes decurses, cum maximis animi erueiatibus & calamitatibus , colluctati sumus. Non possum AA: HH: oratione mea complecti, licet centum mihi sint ora , centum

Iinguae, quanta nob hilaritudine, quibus gaudiis persundamur; quibus gradibus tripudiitque jure

nos exultemus. Quam ingentem , quam infinitum bonorum cumulum ex praetente cum Britannis pace , consequamur Credite , illustres Batavi, Respub. univeria fluctus suos hinc capiet: quibus omnibus per proxinia bella foede destituti

sumus. Per maria, per terras libera iterum erit pio sectio; ad omnes gentes Jc populos tuti commeatus, & lienera secura. parie debacchantur ignes, qua nebula ; pluvique νεγes, felix ad permutandas merces Mercurii nepotibus erit ansa dc occasio Oriens de occidens Batavorum classes accipiet: quae Indorum Arabumquem inibus plenae, orbi faextremi thesauris refertae carinas nostras stipabunt. Hinc Rhodanus. Rhenus, Danu

bius, & Odera lolitis suis farcinis ac oneribus portus nostros initabunt. Inde Tagus, & Pa Golus secundo labentes sinu , toto nobis flumine suas copias de opes ministrabunt Ipse Sequana NLigeris ipse Thainetis, qui nuper adeo nobis in festus sua horrea plenis foribus faucibusque ape Iiet. Nullus terrae angulus, qui non imposi erui

Latavam nostruin Typhin dextris auspiciis &

277쪽

gremio intimi sui amoris dignabitur.

tissimi ruricolae, tuto terram aratro sulcabitis longi anni spem non irritam, in areas & porticus vestras accipietis. vos, fortes neptunicolae, secundis ventis vela implebitis; per aequora longa Acaecas charybdes tutissime navigabitis vos, cives fortunati, conjuges 5c liberos vestros, eosque alio nunc vultu eda more aspicietis. Vos, secro Apolline amati vates, viri clarissimi, novo sapientiae genio recreati, ad divinae mentis operas provocabimini. Toti incalescentes maximarum rerum gloria ae desiderio. O pacis beneficia admirandat o munera non rim intesteria Deum I quae

a primis pacis Anglicanae initiis in Belgio nostro

recipimus.

Non possum cogitatione mea emetiri magnitudinem tantarum rerum, quibus pene toti obrutimur. Quibus non tantum in stuporem nos rapit temporum haec ipsa vicissitudo. Quae tanquam vivo felicitatis fonte universam Europa in inundant, qua beneficia nectar de ambrosia sunt esurientibus , Panacea, & Dictamnum animo de corpore .

amictis. Quae sunt ipsum Antidoton, di A lex i- pharmacon omnibus illis, qui pro Patriae liberta a te, pro relligione, pro aris & Deis defendendis

honesta nuper vulnera acceperunt. Ut nihil nune,

dicam, de sanctissimis fori legibus, de aequissima δε strea & Themide, quarum j ura in integrum restituta benemeritis praemia, nefariis homibus supplicia sua decern ent. Nihil de Libertate, de Rel- Iigione, de fide nostra, hoc loco disseram. Quae cuncta pristino splendore illustrata immensum suae virtutis fuIgorem dabunt, Adeo ut novos qui sique nunc sphitus recepisse videatur , qui hoc

optatae pacis gaudio perfunditur. Nam non minus grationi isti dies, quibus conservamur, quam qui-

οὐ nascimκr. Et si unquam vete in gaudia pet. solium

278쪽

λlium restituti sumus, hic praesens ille est dies,

quo, cum illust ri Britannorum populo, tot nexibus & vinculis veteris amicitiae conjuvgimur. Cum quo in unum idemque corpus fraterno amore & fide coalescimus. Omni odio & invidia iam

pridem extincta, vobiscum vivemus, amnes populi , illo naturae jure atque aequitate, qua olina a tot annis, animis, Puta . invictis acgenerosis. vos, Amici Britanni, quicumque injuria aut do- Io circumvenerit, idem nobis erit hostis. Pardo commune nobis periculum S par salus utrisque. sanctissima oblivionis lege, amnestia , omnem praeteriti temporis inimicitiam ex animo prorsus deleturi. Nullo usquam vindictae vestigio relicto, quod adversae partis memoriam recrudescere faciet , 5 terque quaterque felices nos populi, Batavi & Britanni, si bene lae eribus ac fide invicem conjuncti, pari Marte, di armis externum Hostem aggrediamur. Quibus viribus virtutibusque pie prudenterque semel conglutinatis, quae tam fera deibarbara esset nat loquam non, sancta hac nostra pace stabilita , sub jugum redigeremus 3 scilicet hoc Batavo est, proprium, fidem cum

omnibus conservare , nullius cacra temere violare. Cum omnibus vitae suae rationem & amores

sanctissimos componere. Credite. vos fidissimi Britanni, quod ea pietate sit Batavus, ut nunquam aequissimas conditiones violet S nunquam falsos animos ad pios contractus ineundos adferat;

nunquam aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habeat, & quas semel leges legitimo iure inierit , eas non nisi cum anima simul sit amissurus. Tandem igitur feliciter utriusque imperii limite & legibus constitutis, in domesticos

nobis Hostes pariter arma nostra expediamus. I iecore agro nascuntur domini. Illic avarities , illic.

supelbia. luxuria fasces suos tenent. Contra

279쪽

23o R η i N x R I N a v v v s I IC. insita nobis ab unguiculis vitia fortiter dimicemus et qui perpetui nob.s sunt tortores de allidui carnifices. Ille Ixion & Hannibal, ad fores Scporias nostras excubias agunt, cum quibus belli aleam tentare in dies est Occasio. Hoc iamen , lustribu,'PatrDe Patriυ- , velut aureo quodam monitu , insertum volumus : ut ipso pacis tempore de bello cogitent. Militemque semper in promptu habeant , ne, quod nuper evenit , armo-- rum disciplina intermoriatur. Et ad omnem imperum dc imprestionem Hottilem minus promptici parati inveniamur. Sed , nolim ego in haec arcana imperii falcem

meam immite te. Plus lapit nostra Minerva, quam ut ad ista magnatum negotia calculos suos apponat. Satis Oculatos hoc tempore habemus Palinuros, qui cum CANDIDIS ISTIS AVIBUS aePHA NIC lB IS ad c utina sedent. Qui per amfractus illos viarum ac meandros Belgicam hanc navem in tutissimum portum deducent. Plus quam satis est , si nos divinae pacis beneficia animis nostris sanctus me imprimentes, pro tantis muneribus D EO immor ali in Calis grati simus Et sub se illius umbone ae lacra umbra quiescentes , divini Numinis honorem debito temper cultu ac veneratione prosequamur.

PRECES.

in solidum recepit, semper honeste , semper ph ομν

280쪽

Onservare, quam domi fuae continentiam ssidem, probitatem , catera que Christiano homine dignisimas νιν utes exercere. Tu PAX alma , tu P x aeterna quoque perpetua elio toto orbe in- . taxo Britannis.

DIXI.

Dua antecedentes , habitae Alcmariae CID IO CL Xyri. Examine autumnali.

Satis sanguinis inter host es di veteres amicos offusum. satis Europa, tetra marique infestissimis armis crudeliter depugnavit. Adeo ut vix , historiarum & annalium fides apud posteros fidem sit habitura. Satis, inquam , inde Oritan ni, hinc Batavi in niuiua armati vulnera, exemplum dedere sirmina crudelitatis atque inimicitiarum. Quae mala & pericula tantam in se pestem &perniciem habuere, ut praesens hic dies id vel solum cogitantibus maximum metum ac formidinem incutiat.

SEARCH

MENU NAVIGATION