Reineri NeuhusI IC.Exercitatio eloquentiae. Sive Suada Alcmariana novissima. Continens orationes 65. Cum fasciculo poëmatum

발행: 1671년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

232 RE INE Rr NEvnvs I IC. lorum discrimina tandem consopita ac composita sunt. Et pro lituis & pugnis , pro militari bucci na & cruentis tormentorum i clibus, aurea Pocis tempora consecuti sumus. Omni strorum eccertaminum metu longe ὶ nostris finibus remoto. Nili quod una adhuc Hydra supersiit, quae immanem tui terrorem per finitimos circumfert. Quae ubi in soporem semel data, & collocata, omnem prorsus de bello atque inimicitiis cogitationem deponeremus. Illa, ut, cuncta mortalium, in divina sunt manu: & spes est , quando potentini morum Regum legati in communem foederis feriendi locum convenerint, omnis illa nubes,quae seper nostro est capite, felicissime desaeviet. Nos HH: de praetente Belgarum statu dc fortunis nune loquimur. Bellum, quod cum proximis Britannis pridem nobis fuit, in puros amores, & amaenitates utriusque populi commutarum. Adeo ut ex tanta charybdi, & malorum Iliade nunc in tutissimum pacis portum delati simus. Nihilque nune serio domi forisque sit agendum , quam res familiares , quam negotia domestica , in alia quiete ac securitate, summo cum studio . administrare. Quam sibi proponere dκ eligere illas terras & nationes , quo totis classibus, ut fortunae nostrae fructum lucrumque quaeramus , se cundis ventis navigemus : sive ad orientem, sive ad Occidentem, ad remotissimos orbis angulos, ad ultimam Thulen , dc extremas Gades, desideria nostra nos vocant. Nullus enim est hostis, quem nunc in toto illo Oceano extimescimus. Aut cui depellendo domandoque non pares sumus. Taceo de privata cujusque securitate, iaquam, per pacis haec publica bona, deducti nune

sumus. Agros suos, remque rurestrem cum gaudio colonus exercet; semina sua sulcis , demandat, vineas Plantati in ordinem arborco disponit,

282쪽

horrea sua lata segete stipat. Nihil metuens haec munera caelitus sibi data eripienda per armatum nunc militem. Sub tutosagi tegmine, cum eXamine ditis domus, placide se componet. Mod. sub antiqua ilice,

H.do in tenaci gramine. ntur altis interam ripis aqua istueruntkr influis aves sequela bis obstrepenν manantibus, Sιmnos quod invitet leves. Iravita & ruricola si ad civium commercia me

penetro, incredibile dictu est , quam infinita hiebonorum copia redundet.

Vbi nunc certamina virtutum & studia pietatis , ad laudem & gloriam summi Numinis liber. exercentur. Et bellum, ut sic dicam , suscipitur

contra amicorum vitia, contra superbiam, contra luxuriam, contra voluptatem, ambitionem & caetera illa monstra, quae in medio mortalium eaetu

sedem suam & domicilium habent. Reliqui hostes, qui hactenus insidias nobis st ruxerunt . pec Omnipotentis Dei gratiam nunc prorsus sunt exstincti. Igitur cuique apertus est eampus in quo ad palmam & praemia potest decurrere gloriae immortalis. Nihilque intermittat, quo minus ad famam boni nominis de existimationem illustrium factorum perveniat. Hic R hodus hie satius. Et illa in medium Helena nobis proponitur , quae omnium vnostrum sudores nierito exacuet di exerceat. Homo enim prorsus otio se dare corrunpendum non patitur. In aliquo negotio generosus animus attente semper habendus, ne, veluti in navali - .bus putredinem carinae, quadrupes in stabulis , sine assiduo motu & cursu , squalioremec veternum contrahit, etiam hic sua damna dc injuriam patiatur. Et ut de aliis factis illustribus. quae

283쪽

quae politicam hanc curam tangunt, nunc taceam, totus mihi Oceanus ad feliciter vitam instituedam, hie patet. Di ina Eruditionis illa palestia: in qua quisque fortis limus Allellia esse potest, viresque sui animi egregie exercere S quando nunc ab altera Pallade, armata sicilicet, pax est feri, λδntea enim cum Marte & Vulcano res quorum is uspiciis non bene procedur litterarum studia. Qui veri siau QI MDM ,

ad sacros illos Musarum consessus. Quae non alia magis peste fugantur a suo solio & tranquillitare fortunarum. Quod imprimis videre tunc licuit , cum in finitimis bellorum famma dc timor s increbreicerent. Quando nihil minus in laudem & pretium ducebatur, quam de literisti artibus ingenuis excolendis cogitationem sus- cibere. J acebaot tunc alia tellure defossae bonarum mentium & ingeniorum exercitationes. Lugebant Gymnalia de Schola ; deplorabant statumnum & fata hac ipsa pulpita & cathedrae , quae nondum ab immani isto imi & impetu animam

ex toto recepe tant. Nam pro calamo di pennis ad secures & bipennes Quirites nostri se confer bant. Malebantque pro muris in xiii bus stare armati, quam sub sacra illeotii hae umbra assiduos se milites profiteri. Nunc itcrum , lous Deo, apertae sunt Μusarum fores, & majori in sapientiae cultum ac honorem in dies nascitur reverentia. A deo ut imposterum nobis vere aurea tempora sint exspectanda, digna vetere Μecaenate , digna, inquam, Rostris dc philosopho temporat ut non amplius cogitet nobili loco nata iuventus cruentam sanguine hasta in vibrare, sed lacras lauros , sed perennes victricesque hederas cogi

tare. Doctorum frontium.

Quibus securitatis publicae fundamentis feliciter scuael

284쪽

semel iactis , O Dem immortalis, Devi optime, α terne, sanctisime,quam tui imprimis nominis Nu-nisique cole8di singulare studium incrementa nunc, sumeti quanta pietatis in templis , in Curiis , in Tribunalibus , imposterum erit seges &occasiol quanta virtutis, quanta probitatis in bonorum pectoribus aemulatio i quam adversum vitia & peccata hostili animo decernere facilis erit labor, di occasol quam undiquaque nobis Omnium Optimarum rerum copia tunc dabitur l leges in periuros : leges in nefarios , leges in ambitiosos tunc locum habebunt. Nullum flagitium , nullum icelus i quoquam committetur, quod non justissimis poenia affectum, aliis in exemplum erit. P carmia vero ac honores bene me

ritis, in virturis δc laborum solatia, per omneseivitates & Provincis liberaliter persolventur.

Denique divina de Coelis justitia in terras demissa, hoc in praesidium innocentiae habitura, ut sibi de iure & a quo imposterum , inier homines

exercendo eX animo gratulari possit. Felices terque quaterqne felices vos habes dile, Bis imi Pega, quod hoe argumentum hodic; no die vos ambo sit is consecuti , quo de Eruditione γ pie tate, qua germana pacis ei soboles, hoc a coperora-νe nunc positis. Pro virili igitur hoc agite , ut geminas istas Dipub : columnas , a quibus verasat m felicita. in humanum gen- ρromanat , Nixis , quaeso, ad oculum coloribu nobis dcpingite.

285쪽

ORATIO X LV M. DE ERvDITIONE Habita ab ADRIAN o vander NIENBURCH.

PAeis tempore, ut optimὲ dixisti, mi Cori .

Eruditio & humaniores artes vero in pretio& honore habentur. Quae, per nupera bella immane quantuml iacuerint ac deforuerint, non necesse est ad novas lacrymas hoc loco, recenses . Cuiuβ luctus & doloris sunt testes omnes illi, qui sapientiam & literas amant . atque aestimant Qui faeculi sui vicem & miserias nunquam Latis digne, pro ingenio ae viribus describent. Quibus tam omnia adversa iunc fuerunt, bellicis istis turbis & tumultibus, ut prorsus de sapienriae studiis , artibusque libero homine dignis, desperare inciperen r. Iamque nec turpe putarentp-cones fieri, de ut idem S atyricus ait :mmae eonducere Dynos. Desertis enim . anippes . Valgibus esuriens migrabat in aινia Clio. Qua tempestate nemo tristes Cammas resipiciebat ; nemo dignas hae deris di imagine naacia gratias cuiquam persolvebat. Pieria quadrans tiόi nnθm in area Ostendatur, ames nomen rimumque Machar et Et lignorum aliquid posce oc - , O , quine Componis, dona Veneris, Telesine, resariro. Neque enim cantare fab antro Hreis

286쪽

Paupertas.

Cum tamen in majore honore ac existimatione merito haberi debeat, praestans excellensque Eruditio. Quam maximi temper Reges Principesque debito in honore habuerunt. sine qua non sapientiam, non virtutem, non humanitatem ipsam existere inter mortales illi iudicarunt. Non Rempublicam, non Comitia, non Tribunalia, recte administrari;Non domi forisque res aliquas

sui fructum usumque posse habere Quod ipsin

si nostra harae aetas munus intelligat, quae, Per pro xima bellorum mala. in multos errores ac vitiorum tenebras, pro pudor i prolapsa est, Graeci hoe& Romani multis ad posteritatem transmissis exemplis testantur. Quo, meo judicio, multum illud Aristippi valebit qui, eum interrogaretur, quid filio profutura esset Eruditio, acute respon dit: saltem in theatrum cum ille venerit, ne lapis supra lapidem sedeat. Quare & magnus Pampej Rhodum est profectus , ut illic bonis artibus imbueretur,qui nec erubuit in isto imperio di purpura ipsis Philosophorum ianuis adstare, ut aliquid se dignum illic addisceret. Igitur & laudandus merito Alphonsua, qui cum audisset Regem aliquem ex Hispanis duci Te, Principi literas non eonvenire, bovis illa, inquit, vox, non hominis. 'Ad quod si cjtem ae vocem testes Philosophos reliquos, vereox, ne multis nostri iaculis Zoilis,liis terarumq;osoribus infamiae hic maculam inuram. Inter quos merito Primum sibi locum vindicat divinus ille Soera es, Qui hominem doctrina e cultum animal in terris pulcherrimum judicavit. Cui i ure proximus est Cleanthes , qui pluris fecit mendicum, quam hominem indoctum. Et sapientum non ultimus Thales, qui solos felices ap-

1 vit, qui animo eruditi di corpote essent sani.

Quis

287쪽

Quis ille usque homo tam ferrea re perfricta fronte invenietur, qui non viris erud ii ionep melaris atque insignibus iure assiurgat ζ illorumque

ingenia & laudes luminis in caelum enco iniis extollat 3 Nostrae iuventuti a uilior non sit, ut ad egregia doctrinarum praecepta totis animis com- bibenda, omnes suas fortunas de facultates impendat φ Sapientissimi Laertii aureo monitu ad hoc exstimulati, quod Ernditio juvenibus sobrietatem, senibus solatium, pauperibus divitias, divitibus ornamentum adferat. Et Diogenis Cynici exemplo , qui nullis verberibus ab institutione Antisthenis retiioveri potuit. Verbera , inquit, quantum potes. nullum tamen reperies baculum tam durum, quo a te, modo aliquid didicero , me avertes. Nec non ipso Demosthene hic teste, qui in ipsas terrae cavernas, abrasa altera capit:s Parte,

secessit, ut diligentius studia sua pertractaret. Nono in communem hic locum altius nunc descendedere HH: AA: infinitis pene paginis de hoc asegumento Opius ex huc palpito disseruii nux. Quare, juxta ipsos hosce oculos nostros, haec Musarum sacra Iure meritoque Pertractare debemus. Nunquam aut voluptatum illecebra, aut otii dulcedine, ab hac tam divina animarum nutricula , Eruditione, abstrahendi. Uere igitur felix de beata ista Respublica, ex divini Platonis sententia , in qua Reges philosophantur , aut philosoplii dominantur. E contrario nunquam satis justo dolore prosequi ill in civitates possumus, in quibus contemni , aut turpiter languescere clarissima Doctrinarum monumenta videmus quando majoris pretii habentur illiberalium artium studia, qu mhaec caelestia Regum Principumque ad indagandam sapientiam, monita & consilia. Igitur quanta fi ri potest iodustria , hoe mactis ingeniis omnes

288쪽

bonae artes & l erae . quae pro firmissimis columnis sunt publicae & privatae felicitati, non in eontemptum ac ia' idium adducantur. Pacis, ut diximus , desideratissima nunc sunt tempora: quibus deeus illud ingeniorum ad sui maturitatem potest succrescere. & iste splendor florentis Reipublicae ipsis polleris conciliari. Quo omnis barbaries atque ignorant a longisse me a nobis propelli ponsint: ita quoque brevi eveniet, ut quantum nuper malorum crudelis Bellona induXerit , tantum postliminio, bonorum , favens iterum Minerva redonet. Atque illa ipsa iuventus, quae Gradivo tunc Patri paene assueverat; propediem, meliore

sub Phebo, cruentum mucronem deponat.

vos igitur , Charisimi Cονα militiones , sancti Gsima. hoc loco, oratione ac voce adhortor, ut

omnes animi nervos in solidae Sapientiae studia intendatis , nullumque diem, sine ducta linea, per otium vobis elabi patiamini. Ad quam felicitatem

temporum amaenissima haec pacis Halcyonia vos vere nunc vocant & invitant. Multa enim praeclara ingenia, quae hactenus, propter armorum

strepitus, bellique tumultus, in occul o iacuerunt, in apertissima mox luce ae theatro se ostendent. '

289쪽

, PIETATE.

Humanisimi Auditores, per aurea Pacis tempora, maxime florent, clarisque viro

rum ingeniis ex aequo semper praemia persolvuntur : ita imprimis lumino tune in fastigio virtus& pietas haberi possunt. Sublato enim omni bellorum metu ac monstris; quae in causa esse solent, quo minus cum privatim, tum publice divina relligionis negotium probe sancteque ab hominibus exerceatur. Haec tandem tempora, per divinam Dei omnipotentis clementiam, consecuti sumus: qui atrocium bellorum calamitatem in hoc tam dulce serenum optatissimae pacis benigne convertit. Ut nunc exercendae pietati , excolendaque virtuti amplissimum apud Batavos theatrum inveniamus. Μodo iste semel calor & flamma animos nostros accenderit, quae ad divinas hasce dotes, operumque sanctissimas functiones requiritur. Quod quam ex suo jure beneficium merit aestimandum , utinam i nemo nostrum ignorare posset. Clausae sunt, per Dei gratiam, dani portae , & , centum vinctus post terga catenis, furere furo rem suum Mars funestus desiit: ur, sine metu de periculis, vivere in suo cuique agello nunc liceat. & carpere tutos domi somnos, absque interventu armati militis & pradomina, qui

290쪽

nuper circum tecta & aures, velut ferreus a caelo dein illus imber undique crepitabant. sed praeo- hmnibus quod dixi, thesauris . nihil sanctiore no- nune est dignius, quam pulcherrima Relligionis ac pietatis studium. Quo nunc tam libere, & feliciter frui nobis permittitur, ut publica delubra, i tanquam Privatas aedes, & proprium nostrum iun-dum frequentare liceat. Longe supra nostros maiores beata sortunatique, quorum vita inter sacrum& 1axum pota ta, quando aut Religiosum illum codicem, aut aliquem cultus divini testem domi tuae tacite occultabant. O mi sera in tunc vitae degendae rationem l O tristem infelicis aevi conditionem eum quibus temporibus ii nostra haec tempora placet componere. 5 quam augusta, quam optata nos prae illis ducimus secula i qui sine ulla mali . 1 uspicione ad sacra Dei pulvinaria nos demittiamus; qui in publico caetu & concionibus, adve-

. Ium diligitimum sanctis imi Numinis cultum informamur. Qui clarissimos divini verbi ministros

oc praecones ante oculos habemus, a quorum ore

tanquam ab oraculis ipsis, ad cilestis veritatis normam & dogmata erudimur. Qui in scholis de Gymnauis istos ingeniorum sortiti sumus nutricios , qui puro & puto Christianae doctrinae succoce Iacte nos alunt. Qui, rumpamur ut ilia ipsi

Dy-bpio , vel in medio improbissimorum hominum conspectu in fallibilis sacrae scripturae aucto. t erri generose defendimus ac prot egimus. OPluiquam auream vitae deg ndae felicitatem l o profandam Opta Max: Dei in hisce terris clementiam 3c boni atem, quibus omnibus cum animi, tum corporis b neficiis nos in altissima, nunc pa-i ce Batavi perfruimur. De qua beatitudine, rerum 3 r pro speritate, si porro gratulari nobis detur, non: ipsa, nobis salus si luti magis esse potest. Omnia

' enim Dona, quae mens humana excogitare potest,

SEARCH

MENU NAVIGATION