Diorismus verae philosophiae de materia prima lapidis. Authore D. Ioanne de Chastelet barone de Beausoleil, &c

발행: 1627년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ibi quoque omnes proprietates essentiam consequentes, sunt necessario diuersae: cum sint formarum effectus, indicia, pedissequae

IGitur, eum forma , vltimate in

generationem superuenies, pre- supponat dispositiones determinatas in materia ', sintque eae, Venturae formae satellites; necesse est,

easdem habitare si praeexistant in subiecto, prout iplum necesse est in quodam formae substantialis praeexistente precone, Vicario. Id est Archeo, qui cum sit principalis generator, generationisque totius opifex: necesse est , in specie differentibus subiectis , existere quoque specie differentem Ar-

12쪽

eheum Eum idem manens idem semper natum sit producere idem, / t .& non alienum. Quod axioma . itantum de Archeo subauditur. Siquidem forma generantis, nil generat , cum sit externa generato. neque enim animae, animas ge

nerant.

Non enim malus, rosas seri, nisi insititias ac spurias. mrba enim virens, adferat semen, o fru-

Hum , iuxta naturam suam , & non alienam vel adulteram. Vetatque ideo Deus, variorum animalium commistionem.

Igitur, Deo horrida monstra ge.

nerabunt , quotquot , diuersa specie subiecta connectauit , Ut

13쪽

I4cunque fermentatione. unitatem mentiantur. Imo incassum labo rant, qui materiam alibi venantur, quam e rebus jn quibus est per naturam. Quippe formam substantialem siue Archeum, Amtifex nec condere nec introducere potest.

DEnique etsi possibile foret ,

naturam , extra germen, &naturam suam , proficere: Ait

men quia inediad 3nginquius& praeterire propinquum , actus

agerent.

MEtallico itaque principio

opus habemus, & non alimS quanquam in singulis, hoc principium insit,& hactentis in Cum

14쪽

ctis ars sit possibilis. proxime tamen in mercurij metallici hospi- P .

tio habitat. non tamen ex mercu rrio solo operandum. siquidem metalla non disponuntur per se dc solo igne suffcienter, ut germen illud edant quod intus latet de sub quo Archeus clauditur.

NEc sussicit Mercurius metatilicus, licet propinquissimum artis subiectium, nisi simul adsit

compar suum Idcirco sumenda est materia supra terram, ex qua infra; natura paululum operata est. Istest, materia qua in se habeat sul- fur, & arg. viuum solaria. in qui busi nimirum. Archeus .ad solem

accinctus Inst. cum homo neri queat introducere Archeum, nes

15쪽

I6que actu elicere ex re quod in ea non est potentia.

HVic iubemur ire ad fodinas,

non quidem Vt naturae operationem squae nimis lenta & Ω- creta est 3 observemus, & imitemur : sed duntaxat ut materiam propinquam & idoneam inde de-1umamus. i

AVrum , finis naturae metalli-

ro, deinceps quicquam efficere in- tendit. ergo in auro, effoeta, de elaborata propemodum est vis Archei . iam velut senescentis. Sumenda est ideo minera cruda,& viridis adhuc. Id enim vinum 'ppe, M

16쪽

. appellant laurum ac merito est. suadentque idcirco desumenis dum Virgineum, non unde nobi- εlium vasa cuduntur, non denique .quod ignem Vnquam , aut artificis manum explorauerit.

SI itaque: aurum resoluatur inpinguedinem , in , vitriolum, in butyrum tincturam imo ita Mercurium & sulfur. necessario languidus & fere exoletus Archeus senilis inde depromς tu unde non nisi debilem foetum expectare conuenit, nec proiectio nem peculiosam: sed talem dua' taxat, quae . corporis destructi, compensationem , sine propaga tionis foecundo foenore , dede xiia Quia nempe Archeus in auri

17쪽

generatione ad finem destinatio- .nis suae, Iam decurrit. nec profecto ad ulteriorem persectionis gradum fatiscente vita Archei, aurum laborum taedio Vnquam pro

NEc resert vegetabilium ramulos subinde edere Archeum propagationis studio incumbentem , quoniam alia est vegetabilium generatio, & multiplicatio, quam quod eam metalla ad amus

gno scilicet, alius fuit generationis ut usus : ita processus veg tabilia namque sine satoris auxilio , sola humectatione , spontoplaerunque germinant. & caepae tabularis pendulae, per se prosi 'liunt. At metallicae procreationis,

18쪽

' , . yynon eadem fuit necessitas, non eadem lex. Atque id circo, Sacra ha- f bent, non quod unaquaeque herba proferret semen si1c nempe &metallum protulisset semen , quia herba est sui regni) sed unaquaeque herba virens. Vnde liquet &metallum virescens, nondum re-p3gulis coagulationis Conclusum, nondumque ad stadium destinationis deuentum , semen etiam proferre. Quod benignitate Creatoris, Soli Artifici, non autem naturae substratum est. vi ex inde videlicet , subductis fecibus , metallici inquinamenti occasionibus, semen illud sospes nanciscamur, unde tandem queamus seminare, non per longam dispositionum alternantium seriem , taediosam-C 2

19쪽

que patientiam, sed in ictu oculi plantam proferre ad similitudinem, Archei illius, unde dim

nauit.

VAnum quoque intedunt plu.

rimi. per fermentationem nimirum, res alienas, auri resoluti imperio subditas, in metallicae, indolem transplantari pcisse. Vtpote fermentum , nil substantiale generat, quod antea non fuit: sed solam introdire i iterationem &dispositionem,accidetalem: eamque nondum in quaevis subiecta, sed duntaxat in habentia symbo, lum. Sic quidem fermentum , farinam fermentat, & in fermentum mutat , quod non est extra speciem suam , nec item Idem for-

20쪽

mentum animalia, lapides , ac metalla fermentat.

M si ex vegetabilibus natuis

ram animalem, & ex utraque naturam mineralem, subinde sibi fabricet natura: non id sane per fermentationem, tanquam transmutationis formalis effectricem, sed per veram generationem substantialem, efficit. In qua prorsus necesse est priorem Archeum, virtute, ει idaea formali prius exui, per inferioris harmoniae dissolutionem, Vel prioris Archei expoliationem duo namque rectores, in eodem subiecto , se minime compatiunturὶ Archeus etenim exolescens, dum ad finem laborum, & destinationis peruenerit,

SEARCH

MENU NAVIGATION