Institutionum politicarum libri duo, conscripti a Marco Zuerio Boxhornio accessit explanatio ab eodem auctore profecta, nunc ab interitu vindicata

발행: 1665년

분량: 565페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

legibus definitum est, administrationi imperii imponantur, quam quod non admissis aliis, quibus id jure etiam debe. tur, imponantur tantum , qui aut ejus dem vel cognatae familiae sunt, aut ejusdem factionis. s. 6. Adversus Tyrannidem magno se animo opponit populus, ac Democratiam fere statim eligit, cumque

eo sibi reddit libertatem. 6. 7. Adversus Oligarchiam vires, animosq; pariter conjungit populus,& qui acceleris praeteriti sunt optim tes, ex quo quidem sepe fit, ut mixtum aliquod nascaturImperium, cui praesunt partim populus, partim optimates. s. 8. Sed & aliud etiam nune superest, quo haec Reipublicae forma evertitur,& in aliam commutatur. Λmbitio nimirum unius inter plures, qui cum pares pati non possit,in se unum

transferre vim omnem contendit. Et

cum populus, progressu temporis opibus

492쪽

bus atque potentia magis magisque auctus, idcirco ab Imperii administratio. ne diutius sese haud patitur excludi, unde Aristocratia in Monarchiam aut Democratiam facillime transire con

6. v. Quomodo ejusmodi ambitioni fraenum imponi, & conversiones istae praeveniri possint, praecedenti ea. pite ita explicatum est, ut ea te denuo repetere non sit necesse.

orum speciem, Democratiam ni mi

rum, id est, statum popularem inspici

amus.

ρ. r. Est autem Democratia ejusmo. di Reipublicae forma, in qua Omnes, quotquot sunt, & cujuscunque sint conditionis, pari aequalitate summorum

honorum participes sunt,&Reipubli

cas h, - - c

493쪽

- 4 6 Lib.r.e.DDe Democrati me Amerio cae gubernationis, in qua manente in te

rim penes populum vi imperii dc mare ita te, a paucis idoneo numero apopulo ex populo electis, ex arbitrio populi, qui per convocatas cDnsiones, collegia classe si centurias ,1tit tribus, vel

pariter de crea n dis Magi itra tibus & publicis consiliis, vel de creandis tantum Magit ratibus ad tempus Rempubliti eam gesturis consulitur, in Imperi u exercetur, quam quidem aequalitatem Arithmeticam rectissime Aristoteles appellavit, utpote in qua non generis aut aoliarum ejusmodi rerum, quibus cives a civibus distinguuntur, sed viritim sin. gulorum ratio habetur, non qui pariter in Democratia imperet, quotquot sunt

ex populo id enim confusio multitudinis esset non imperium sed cum sus

fragio de autoritate totius populi, aut eorum, qui us eam partem populus demandavit , quidam vicissim imperent quidam vicissim obsequantur. F. 3 Nam in Democratico statu non con

494쪽

l , Υ gen. ejus constitutionK. 4s continuantur Magistratus, sed ambulant, dumque quis deponit publicam personam, privatam iterum indu t, est..que quasi quaedam imperii atque obsequii vicissitudo. g. 4. Porro ita ab omnis aevi sapientibus fuit judicatum, omnium for marum gerundae Reipublicae minus idoneam esse illam, quam μογυιτιαν appellamus. g. s. Est enim Democratia detrimenis tum veluti quoddam publieae Majestatis,quae tanto minor est & apparet in populi multitudine, quanto magis eluiscet, cum non tantum cum paucioribus, sed eum uno tantum communicatur.

s. 6. Scatet insuper Democrati cum imperium consiliorum, quae pro Republica capienda sunt, dissicultate

ac varietate- Leges enim & contumaces pariter populi animi sunt, tam mutari subinde faciles, quam tenaces aliquando eorum consiliorum, quae pro

Republica aliquando mutari praestare

V quod

495쪽

η33 Lib. 1.ca. De Democri t. sne Imperis

quod notatum Tacito Annalium XIV c.6O. ubi tradit vulgo minus esse sapientiae δε propter privata commoda minus publicae curae,& propter tenuitatem, quae in plerisque est, fortunae, non tantam esse aestimationem periculo. rum Reipublicae incumbentium.

q. 7 Accedit quod, ubi consulenda

est tota populi multitudo, nihil extem. plo, nihil pro necessitate & oecasione lrerum, vix quicquam pro publica Majestate decerni possit aut obtineri. g. 8. Caeterum, quanto minus apparet in Democratia Majestatis, tanto plus est libertatis. Nam populi Imperium juxta libertatem est, pauco. rum autem dominatio Regiae libidini propior est, quemadmodum VI. Annal. c. 2. Tacitus est locutus.

EXPLANATIO.

I EDemocratia,quantum satis est, diximus. Cu .us Optima species esse videtur, in qua maxima ratio in deferendis Magistratibus habetur eorum civium,qui mediocritate opum

496쪽

Pop. N gen. 6- constitutione. Μ' sunt instruicti , unde eam rempubl. firmam

A RisT. appellavit, unde etiam hoc inter arca na Democratiar g. 4. cap. retulimus. Eis nurivero in ea cives mediocres duobus praeva

lent extremis, divitibus nimirum & pauperibus, adeo , ut medii cives fere fini potentio res, quam Divites & pauperes separatim. Neisque timendum est futurum, ut extremae illae divitum & pauperum partes conspirent adverissus medios istos cives, quia mediis ejectis deberent aut soli di Wites,aut soli pauperes imperare, quod neutra pars tolerandum existima. bit, quia nunquam alteri subjici alteris patium tur,sed cupiunt potius cives medios imperare, quum alteros eorum alteris subjici & submitti. Quotquot igitur requisiverint eam Reipubl- formam, quae Divitibus & pauperibus fit a commodata, nulla aliam invenient,quam hanc I mediorum civium in Democratico statu gin i bernationem. Est enim optima Respubl. illa, quae cives habet obedientes rationi, talis autem ista est, quam ex Democratiae speciebus nunc maximὰ laudamus. Divi res enim superbi sunt,& contumaces, pauperes ob penuriam se pe ad delicta invitantur,a quibus duobus malis in imperio absunt illi, in quibus mediocri.

talem census commendamus. Accedit,quod a.

ptima sit iἐla Respubi, quae seditionibu ν & di

cordiis minime agitatur, ita autem res in illa mediorum civium gubernatione sese habet,

497쪽

eum ex sententia ARIsT. magnae eivitates, quae majorem partem habent mediocrium civium, minus foditionib is subjieiantur, quam parvae, quae modicam habent copiam eorum civium, qui a mediocritate opum hic laudantur. Est igitur finis Democratici im erit omnium lit bertas forma ejusdem, aditus de spes omnium ad imperium,praesens autem imperium paucorum, qua ratione Democratiae ab Aristoeratiis' eptune disturguuntur.

De Arcanis sive Interiori bus eonsiliis, quibus Democraticus statur maxime continet. ct conservatur.

puum immineat discrimen, partim ex iis, qui opibus & genere prae caeteris φ*cellunt, partim ab adverso ex iis, qui vilioris & abjeetissimae conditionis, moribus plerumque turbulentis corruptis, ne summa imperii in horum aut istorum potestatem redigatur, acsura tissime est providendum. f. a. It qui hic etian o perae pre ... tium

498쪽

tium erit, necessaria consilia opponere, quibus& ambitioni primorum, di licentiae infimorum pariterque pessimorum obviam eatur.3. Adversus eonatus eorum, qui excellentioris sunt fortunae, naee imprimis sunt factu necessaria.

. I. Mediae fortunae ac eondiotionis homines, iique meliores ad cuoram Reipublicae promoventor. is. s. Illi enim nec ea sunt potentia, . ut vim rerum sibi solis possint vindieare, nec ejus paupertatis, ut ejus dispeI- Iendae causa ad mala consilia animum '

fortunae homines pacis publicae causa ad curam Reipublicae simul eum aliis

Reip.admovendi videatur, numero eos media fortunae homines superant .. .

f. 7. Ita quippe & illis erit satia. factu & hi, ut numero, ita vi&autoristate& suffragiis futuri sunt superiores. s. 3. cim. Ne vero ambitu di hono-

V et . rum

499쪽

rum prensatione plures ex majoribus istis irrepant, tota multitudo,ubi mutandi sunt Magistratus, aliquot insigni virtute de gravitate vi ros eligito, ab his aute a populo electis statim, mora non interposita, Magistratus eliguntor. A.'. Sic enim ambitus hic non inve- ni et locum, cum scire non possint ambit loti, quos populus electore ut sic dixerim. Magistratuum creaturus sit.

' f. io. IV. plures prudentia &lanictitate probati viri a populo insti

t aulator, veluti censores, hi nomine p. puli administratae Reipublicae ratio nes frequenter poseunto, in vitam Magi stratuum, acta, eonsilia,judicia diligenter inquirunt .' 6. 1 r. Nam qui dependenti judicio & censura aliena, quibusque non licet, quicquid libet, & ob male gestam Rempublicam parata est poena, quique obtegere jam non possunt adversa sua libertati consilia, non facilἡ

vim rerum ae multitudinis autoritatem, invadent. Sirat

500쪽

quibus Demuersatus max.eoutinetur Ne.

f. Ia. vG Leges populares,hoc est

maxime publicae & communes, quae ni mirum totius potius multitudinis, quam paucorum habeant rationem, &ausa paucorum eminentium impediant, eisque occasionem invadendae Rei- Publicae eripiant, conduntor atque im

mo te servantor.

F. 73. , Legum enim autoritate ii

pediti, intra limites suos facillime se continebunt, & leges ad instar hominum precio aut aliis malis artibus, quibus maxime valent eminentes, non corrumpuntur, c

armoruus uidc meditationibus vacato. s.13. Supra quorumvis quippe an bitionem semper futuri sunt armati.

f. rs. VII. Magistratus in Demois cratico statu accusare euivis h populo

concessum esto. s.17. Hoc enim pacto fututum est, ut malae eorum artes destinatioriesq; in apertam lucem continuo producantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION