ErycI Puteani Epistolarum selectarum apparatus miscellaneus, et novus, officia familiaria, negotia, studia continens. Centuria prima quarta

발행: 1637년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Is6 ERYCI sv TEANI scribere, in qua si una veritas desideraretur,frustra adesse omnia .Hac

igitur fiducia liber fui , seaudem

non commisi. Quod solet, inspexi tabulas, audivi testes, expendi singula: demum, ubi res anceps aut involuta fuit, quid populi sermone

vulgatum esset, amplexus sum. Magno tamen auxilio Comentarii fuere, quoS rerum suarum ipse aliquando sua MEDICAE v S manu composilit: Comentarii, sed rudes, dc vernacula simplicitate boni. Rebus ipsis auctor contentus fuit, totamque laudem censuit,gessisse. Ornamenta cur captaret scire duntaxatsha voluit ; inad ut credas, ab omni

fallendi studio, sive consilio abfui s. se, sibi scripsit. Atque hoc quoque

laudandum in omni viro forti censeo, stilum, etsi impolitum non dedignari , sua ipsius facta in exemplum sibi & examen ducere , e gestis gerenda ordinare & corrigere.

172쪽

Sed noster , ut multum sanc Comentariis suis praestitit; ita plurimum scriptoris industriae reliquit. Verus fuit, ne quis alius mentiretur. Sed ego prolixus, mi RYC QVI, qui ut munusculum tibi meum probarem, argumentum explicui. Insubricas jam Antiquitates para vi, & in sex distinxi Libros, qui Irruptiones Barbarorum in Italiam continent. Fortassis ad omnium magis gustum hi erunt. Quid faciam, vides : viam ad Historiam molior Belgicam s quam volente Deo,& Principe meo, scripturus

sum, te Vero aeterm im amaturuS.

Vale. In Musco meo , ut Odas tuas perlegi. EPI-

173쪽

EPISTOLA LXII.

ET qui abes, & quia siles, mi

ROBERTI , morbum indicas: sed an gravem Z Ante omnia igitur animum erige , ut necessitati par sis,& ferre velis, quicquid Deus impo-.suit. Quam fragile a natura corpus

acceperis, malo quidem tuo, sed α ι bono discis: discis, minus corpori

tribuendum esse. Neque haec unius tua sors est ; est omnium. Nemo tam felix , ut omni aegritudine careat. Nunc cum capite & faucibus, nunc cum pectore & ventre, nunc cum manibus pedibusque nego- :tium est. Ipsam vitam morbum puta. Etenim ad hoc nascimur, ut miseri simus , sed si tolerare miseriam non possumus. Non profecto excusat, t

174쪽

cusat, Iuvenis sum: homo tamen eS. Non etiam, HactenuS Valui: eXpe- ctandus erat morbus. Citra senectutem senectutis mala sunt. Non hiems tantum, sed & aestas nubes, pluvias , tempestates habet : non fructibus tantum , sed & florabus vitia insident. Excute omnia, morbum in omnibus inveniss : sed communite quoque lege cogi. Si

potes , nunc etiam scribe aliquid, aut certe lege, ac generoso conatu ostende, te majorem morbo est e. Ante omnia vitae tibi status ordinandus est, tanquam novam cum valetudine vitam auspicaturus sis.

Qui ancipiti semper consilio pendet, nihil agit,& consuetudine tandem otii, naturae vigorem hebetat. Quamdiu vero dubitas, an Litterae capessendae sint, incertam ducis mentem, & totus fluctuas. Omnino

capessendae:& hoc initium vitae sit, quam ut felicissimam agas, in te si-

L s tum

175쪽

Iso . ERYCI ΡvTE ANItum est. Res vero tota facilis, si in- .genio utaris,& rationem disciplinet admittas. A me quaecumque proficisci potiunt , non modio, neque trimodio, sed toto, ut Comicus loquitur, horreo admetiar; ut a Litteris alid Sapientiam quoq; emergas,& industria tua consequariS Omnia. Egregias sane jam dotes possides: ornandae sunt;& quemadmodum auro gemmae addi solent, ita morum elegantiis pretium doctrinae junges. Animum modo erige, quem fortassis morbi iste languor deprimit. Morbus sobrietate & ratione quadam victus potusque vincendus cst : quod familiae vestrae IEsculapius & expertissimae vir Artis HARLEMIus magis suggerer. Nunc silentium rumpe, & li aegeres, te non valere scribe: si non es, scribendo ostende , te non esse. Scio vero te venire non posse, nisi valeas. Vale.

176쪽

EPISTOLA LXIII.

En lonae fui, & in Patriae sinu,

inter propinquos & affines respiravi. O convivialo colloquia lo charistiat T ui memor, tantδ semper laetior fui, quanto sobrior: Principum memor , quorum salutem, circumlatam scypho,& simul

sermone , votis epulantium commendabam. Nunc omnis haec evanuit voluptas : redii, ad te scribo, ut novam in veniam. Scribo, & ingenii hoc munusculum mitto, victurum fortassis, si in bibliotheca tua reponatur. AEs & aeruginem meram mitto ; sed ab auro & thesauro tuo splendorem capier. Quia non magnus, malus hic liber non erit ; bonus, quia inter bonos: malum certonem. dicet, qui a te legetur. Vale

177쪽

EΡISTOLA LXIV.

SCabiosa, & simul periculosa vi

ta est, quae in foro, Sc inter la-zrymas sordes ii e reorum agitur : u recte , qui ad quietem studiazonfers , liberaliter ingenii dotes)ccupatulus. Hoc sane est in pom ita vigare. Conditio haec ipsa honeta est; feliciorque olim Dionysius, um ferulam, quam cum sceptrum ἰersaret. Docuit,& sic Regem egit: yrannum, cum impera vit.Scholamitiam cur horreas haec patris tui,

ed cum laude & fama, Sparta fuit ryatrissare pulchrum puto. Mihi quoque sic magis jungeris, etsi jam

amicus. QAia enim in patria mea urbe uventutem docturus es, bene de ea tu mereberis, & ego annitar, ut

178쪽

ut ipsa de te. Faciam igitur quod

rogas, imo faciam quod nec rogas, di Senatui industriam tuam, eruditionem , Ingenium commendabo. Persevera tantum, & egregie impende operam : majus tibi Fortunae beneficium paratur. Sic vale, me, M virtutem ama, quae Fortunam faciet. dubito, ut tuaS accepi.

Mediolanum. I o. BAPTISTAE SACC Senatui Mediolanensi a Secretis.

IN mediis hicjam feriis sumus, Sc

tamen Occupamur: Procyon furit, & frigemus. O negotiat o caelum i illa serva; hoc benignum. -- .reris, mi SACCE, temporis Ver esse, rerum mero AEstatem. Quid vos,

quam valido istic caletis Sola quam suavi quiete respiratis Ve- SCOL, ne di Soli Mars si jungat,

quaera

179쪽

quieti arma. Allobrox , nisi rumor fallit, ad arma redit, Veneti pugnare pergunt, tempestas proxima est. Et quomodo igitur Italia floreat λ Nuper qui hostis erat, provinciam laesi t , ut fortis esset : potentissimus Rex noster, quia calamitati pepercit , quia pacisci maluit quam vincere , sivit ad arma recursuris , aut vires, aut certe animo S crescere,

qui instar virium sunt. Lenta illa bella, & sic mansueta, nocent. Victo, quam pugnanti malim p rcere: semel peragere, quam semper impediri. Romanum olim erat, Parcere subjectu. is debellare superbos:

nunc Austriacum, etiam invitae pacem Europae dare. Sed lubricum hoc argumentum esst , vortico ius amnis , quem in eo. Non Delius ego, qui hic natem. Re feris pedem, terram meam tango, pyivata sci ibo, a publicis abstineo. Ecce novam

mihi prolem uxor dedit; sed quam

sibi

180쪽

sibi societ, femininam. Infelix haec igitur felicitas est, aut felix infelicitas. Quasi dicam : tantum mali nactus sitam, quantuitu boni acceperam. Quatuor tribus nuper eX- tincti si numerabam filios , Sc qua tuot filiae accesserunt. De hoc sexu an recte Menander, tu statue , qui

hoc solo pater fuisti. Ait ille:

Sed fortassis in malas inciderat, Rurgenuerat malas. Vt intimum meum

ego sensum promam, aut mollius judicare malim, aut hic rescribere :Quare & in filiabus felix sum, nec in hac mea felicitate ulla infelicitas est. Suaves mihi gnatae, quae matrem repraesentant: suavia pignora, quae non omnibus contingunt. Filios nascend 1 sorte accipimus, sive bonos, sive malos: in filiabus eligimus,ac nisi fallimur, bonos. Observavi alibi, in bono ge

vero acquiri lium, in malo ct fri m

SEARCH

MENU NAVIGATION