ErycI Puteani Epistolarum selectarum apparatus miscellaneus, et novus, officia familiaria, negotia, studia continens. Centuria prima quarta

발행: 1637년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

A Μoxis imaginem in litteris

tuis video , Vir Clarissime ;imaginem veram. a suco & fallacia remotam. Ut candor, sic facundia tua est; sermonis rivi fontem pectoris indicant. Qi3id ergo tuum me est e,& vocari, gaudeo. Tuus enim

silm,tametsi ab sens : nec qui equam felicitati meae sit tractum est, quia animo divelli non postum. Vbi cumque scribo, Mediolanum est;& nunc stilo ago, quod aliquando ore & lingua tolebam. Lege Inm-bricam Historiam hanc meam , Ecpropemodum Insubrem me dixeris. Medicaeum lege, hunc in Beletis scripsi, ut Mediolanensis quodammodo viderer. Sic quidcm cum

abii,

192쪽

abii, magis adhaesi: & magis inveniamicos, postquam reliqui , inimici autem temperare affectus sui acrimoniam potuξre. O mi PORRE, Boni & mali ubique gentium sunt: sed neque hic mihi omnes boni fuerunt. Tuli fortunam,& ferendo superare potui. Tu quoque tulistituam, jam a calamitate sortior: quid si & felicior sereniorque

Tentata est innocentia, ut, dejecta velut tempestate,magis resplenderet. Te nunc seuere,& fama fruere, quae per adversa incrementum sumit. Quid facient tuiῖ in his culto-xem plagis habes. Quid mei Za PoRRO, Viro optimo,& apud Mediolanenses clarissimo amor. Sic amerporro , ut felix sim: a quibusdam non amari, grave non erit. Vale.

193쪽

Anconam in Scantis. BERTILO C AN V T O, V. C. J V me praeceptorem, mi CANv-TE ὶ hoc est amare, imb hoc est laudare. Majus enim tribuere elogium non potuisti. Vt bonum, ut doctum, ut clarum me vocareS, hac tam benigna appellatione usus CS. Tuas in me dotes transcriptas video : tu bonus, & me dicis ue tu doctus,& me judicas; tu clarus,& me facis. Alias qui praeceptoriS nomen

sustineas 3 Si Majorum placet pie

praceptorem sancti voluere parentis Esse loco, amplius etiam dicis, judicas, facis;& amplius ego debere me humanitati tuae fateor. Itaque affectu audebo parens elle ; & naturae defectum ossietis supplere. Faciam ani

194쪽

mo , quod anni fortassis non permittunt. Interim, ut recipias nomen quod dedisti, e tuis nunc scriptis melior, doctior, clarior evadam. Tales Epistolarum has Centurias censeo, in quibus nativo colore Atticus ille Genius ridet, laudatissimam antiquitatem repraesentans. Dictio nitida est,& adstricta, res ubique copiosa. Breviter sustragium meum vis Nomen tuum tolle , a LIPSIo scriptas has epistolas dixerim, in tuo ingenio tantum viuum superesse. Etiam dico λ Vsur--pare LIPSI nomen potes, indolem expressisti. Vt videas vero qua ego stili familiaritate peccem , hanc Centuriam velut ἀν-Δρον, miti Si tanti est, inspicies , me autem quem praeceptorem appellas, infra laudes tuas positum , amabis. De nupero morbo , triste fuit legere. Nunc quia molesta Saturni filia te

affligit, magis doleo. bub frigido

195쪽

I8o ERYCI Pu TRANI axe , an frigida haec Dea regnum habet λ Benignius adsit numen , pertinacem nubem pellat. Vale.

EPISTOLA LXXII.

Eo ANNI S T R I G E L I in Tablini Cur forum Praefecto.

N Vper festinus admodum fui,

& nunc esse cogor. Ad SADELERIvM ecce hic fasciculus dirigitur , qui BRUMAM meam imaginibus suis, typisque no vis ornatiorem fariet. Tanquam satis adhuc hiemis non sit , legemus gelu ; imo tanquam nimium sit , fitavi apud ignem contemplatione molliemus. Sed de Cometa quid λ Meam ego Paradoxologiam publico depro- φmere Scripto video , & rerum naturam benigno interpretari. Mitis interpres portenti ero , ut talos in me homineS experiar,. Quomodo Φ

196쪽

oil 11 in Cometa ostendam novi csse; atque ita nihil ipse fortassis attulisse novi videar. Vale.

EPISTOLA LXXIII.

Mediolanum. ALPHONSO CVEVAE, Marchioni Bedmaris, pontea S. R. E. Cardinati.

cam benignitatem tuam admiratus sum. O radii,sed improvisi, Me faventis , ut sic dicam, c*li sinu lNovum video sidus: atqhe utinam magis jam propinquum l Mea caus. sa velim ; sed & Patriae, cui novae fortassis tempestates incumbunt . Hei mihi,aut fallor, aut vicinus hic nobis Septentrio minatur , colle ctam brevi rabiem effusurus. Batavi , tanquam pace pereant , arma spirant, sed & instruunt. Ingenio suo seroces, quia domesticam oppressere

197쪽

IRI. ERYCI PUTEANI pressere factionem , nullum jam bellum , nullum hostem timent. Itaque con siliis opus, i is opuS, ut vel pacem conservemus ., qua feliciter usi sumus ; vel sic redeam ad arma , ut contemnere iniquas pacis conditiones possimuS. ΡΟ-tentia Regis maxima est, tantum

dirigi debet: sibi oneri, nisi diri

gatur.

Vis GUII expers mole ruit suaerim te eratam Di quos provehuνα Veni, veni, Magne Heros, & manum quoque adhibe huic navi. Si veneris, si admoveris, pare S erimus sive bello , sive paci. Peculiariter vero felicitatem ego meam Benignitati tuae adscribam ; cui vivam moriarque, & meo obsequio , α Clarissimi S Acci affectu mancipa

198쪽

EPISTOLARUM APPARATvs. Ire

EPISTOLA LXXIV.

Longo tui desiderio torqueor,

mi MuLDEIis r an tu mei Alitteris si remedium est, meas ee comitto, ut tuas eliciam. Compella- xe, sitave estue compellari, amicitiae fructum puto. Alia jam vitae & togae tuae ornamenta esse INGENRADI vs indicavit:gaudeo. sed ut stimquam curiosses sim, intelligere novum hunc fortunae vultum a teips, cupio: eum, quid agas, & qui occuperis. Quicquid ut, oblectamenta a litteris capies, & serib seria esset cogitabis, quae amoenitatem admi tunt. Hactenus ingenii dotibus usus es,nunc fruere. Doctrinam pro- .fiteri, ubique pulchrum est: videri,

ad ea sum valet. Mores seculi N nota,

199쪽

I84 . ERYCI Pu TE ANInosti, & ignorantiae audaciam. Etenim inveniuntur homines,qui,ut cum laude Amusi sint , elegantias contemnunt ; ut otiosi, negotium nimis hercle otiose habent Sed

ipsa haec Theologia tua, quot deli- ciis patet e quam erudite txactari potest i Si Litterae desint, hic inveniantur ; si lateant quoque , a te produci & ostendi poterunt. Fac, mi MuLDERE : sic me ama.Nuper in Apuleium nescio quid meditabaris, & in hunc finem Notas meas dabam : an perseveras 3 Eundem

bet: & quia in epistolis meis feliciter alibi correctum videt, auxilio. libri Bembini; quae obfravavi petit.. Ego addixi, sed si per te liceret.

Nunc ut liceat rogo, & ut tuum simul celebrari a Vito Clarissimo nomen . Velis. Consilium etiam meum vis Suadeam Apulei loco Lactan-

200쪽

Lactantium emendandum & illustrandum sumas, dignum & ingenio tuo, & eruditione , & qui mes imper vehementer cepit. Subsidia igitur dare paratus sum, & Apule-janis illis meliora. Nobilissimo non minus doctrina quam stirpe PALLANTIO cultum obsequiumque meum indica. , Ago hie, ut soleo; docendo & scribendo occupor. Testimonia omnia quae dedi, a filiis meis collecta sunt, Sc jam typis Elzevirianis excuduntur e tuum quoque hic videbis ι imo videbis me tuum esse vale.

QV m utilis & illustris Histo-

riarum fax accendi possit, conatibus suis Geographicis HARAE USostendit e vel ideo laude dignus, quia ostendit. Sed, quemadmodum N a. Pru'

SEARCH

MENU NAVIGATION