장음표시 사용
151쪽
cerebelli centro. Animadversa fuit a Dupuytren in virium et harmoniae imminutio in cujusdam individui motibus propter tuberculum in media superiore parte cerebelli una cum essusione et mollitie. Secuit Bolando superficialia cerebelli strata in nonnullis capreolis, unde iidem propter quodcumque ob staculum genua lectebant, humique procumbebant. Μagnam cerebelli portionem extraxit a suibus et hireis, unde semiparalysi correpti sunt Cultro laceravit capreoli cerebellum, unde ipse humi procubuit, quin ullos motus ederet. In pluribus item hujusmodi animalibus integram vel peculiarem paralysin attulit
per laesiones plus vel minus latas cerebelli. Si profunda cerebelli strata a cuniculo abstulisset, tum hic incedebat quidem, sed a quocumque obstaculo titubabat, decidebat, retrogradum motum faciebat, consistebat super posteriora crura, in dorsumque labens vertebatur. Flourens majori perspicuitate mutilavit progressiva cerebelli strata in selibus, canibus, talpis, muribus, soricibus, quum antea encephalum ab ossea calvaria denudasset, atque omnia liaec animalia aequilibrio destitui, ebriorum instar incedere, tandemque consistendi et regularem se movendi facultatem prorsus amittere Schops exportavit successive cerebelli laminas a cuniculo, quin ullum dolorem aut muscularem contractionem eliceret; sed tamen vacillans evasit progressio. Quum laesionem magis profundam attulisset, deleta prorsus sui incedendi, et super Pedes consistendi facultas, debilesque erant animalis
152쪽
nisus, ut pristinum aequilibrium recuperaret. Sorres acu trajecit cuniculi cerebellum in altitudine tertiae superioris partis, unde animal saltu se extulit ad magnam altitudinem. Magendi partem mediam superiorem cerebelli dextruxit in nonnullis cuniculis, aliisque animalibus, quae omnia semper opisthotoni positionem cepere. Zinti in Saucerotte a et oville induxerunt opisthotonum et paralysin plus vel minus generalem per laesiones plus vel minus profundas partis medianae cerebelli in multis animalibus, ct pracsertim in canibus. Fodera testatur, adolescentulam e vita decessisse cum opisthotono propter abscessu in cerebelli a causatliraumatica productum Monteggi, a vidit, hominem post cerebelli vulnus, capitis spasmodicam retractionem per uudecim dies passum, hanc positionem servasse, deinde vero occubuisse Serres observavit frequenter retroversionem lapsumque aegrotὀrum super dorsum
in poplexiae cerebellaris casibus. Ex comparativis Burdach tabulis habemus, capitis retroversionem medullae oblongatae adsectiones quidem saepissime comitari, frequenter tamen et cerebelli laesiones, raro admodum illas cerebri ipsius Decem observationes traditae sunt a Bellingeri, unde constat, opisthotonum plus vel minus persectum extitisse in individuis, qu vario modo adsectum cerebellum praeseserebant. Licet harum laesionum limites determinali
153쪽
non suerint, nec exclusive aliquam cerebelli partem adfecerint, tamen sine ulla exceptione vel sedem habebant solummodo in centro, vel simul et, lateribus
Μagendie semper compertum habuit apud mammisera, laesiones cerebelli aliquantulum graves ejusque
majorem vel minorem destructionem, in causa esse, cur animal progredienti motu incedere nequeat, et motuum systema habeatur, qui equidem regulares sunt, at constanter retrogradi Saucerotta cultrum
injecit in canis cerebellum, qui humi tergore inverso procubuit Serres item reperit, transversalia et vasta cerebelli vulnera, praesertim vero pedunculis proxima, inversionem in dorsum, et verum gignere opisthotonum. Quo in statu animalia quidem incedere contendunt, progredique uaoliuntur, at deinceps praepotenti vi ad retrogradum motum impulsa sunt. Verumtamen ipse Serres admonet, quod si, dum animalia hujusmodi experimentis subjiciuntur, transversim musculi obtruncentur caput retro torquenteS, tum restituitur aequilibrium, atque animal non retrogrado, at progredienti motu, capite inter crura demisso, incedit. Quae quidem capitis dejectio tribuenda est viribus aequilibrio destitutis siexorum musculorum Ιderuaecidit in pathologicis casibus, ubi eaedem renovantur conditiones Magendie et Laurent adolescentulam epi-lepsi laborantem Serres curationi commisere quae, Persistenis paroxysmo, ad retrogradum motum trahebatur, et caput in dorsum invertebat, ad quod totum Corpus, saeviente insultu, curvabatur. Si vero caput sustinebatur, ne huismodi retroversio haberetur, Prae-
154쪽
potens illa vis, aegrotam ad retrogradum eursum m.
pellens, evanescebat in incessu vero curva describebatur, quae magis magisque ad rectam lineam acce. dehat, quo magis sanitas adpropinquabat. Motus igitur retrogradus, qui a cerebelli laesioni. bus obducitur, pendet quum in homine tum in mammiseris a capitis retractione, a corporis curvatura, ab opisthotoni positione ita etiam motus ille circularis, quo animal super posteriora crura, paralysi correptae tamquam Super cardinem circumfertur, pendet ab actione segregata crurum anteriorum denique volutatio illa super latus, in quo cerebellum laesionem pertulit, fortasse repetenda est ab actione segregata ejusdem lateris, vel ab incertis validisque contractionibus musculorum, ad oppositnm latus pertinentium. Evidenter igitur patet, actionem eam, quam cere bellum in motum exercet, talem esse, ut ejusdem perturbationes tetanicum spasmum gignant, opisthotonum simulantem, dum ejusdem substantiae iactura,
praesertim in mediana parte, paralysin assert; requentius tamen in artubus posterioribus. Sed hujusmodi essectus minimo quidem tribuendi sunt exclusive mediano cerebelli lobo difficillimum enim foret
ostendere, laesionem ullam tum naturalem, tum artificialem, eodem exclusive circumscribi.
S. 5. Insuxus totius cerebellaris
Quum Bolando occiput capreolorum cuniculorumque terebrasset, maximamque, quoad fieri potuit, cerebelli partem exportavisset, plus minusve haec an,
155쪽
malia vixerunt, sed tamen nullam secere loci mutationem maxima autem sensibilitas apparebat in lassionibus atque irritationibus Multa animalia, ex quibus Flourens cerebellum exportavit, regularem quidem cujuscumque motus et stationis facultatem amisere sed tamen irregulariter et caput, et truncum, et extremitates movebant. Bouillaud ir combussit co- rebellum multorum animalium, et perinde ac Flourens animadvertit, animalia quidem per irritationes agitari, sed non amplius coordinatas esse musculares
Cerebello igitur a mammiseris extracto, non omnes motus impediuntur, sed a voluntatis tantummodo influxu videntur quodammodo emancipari. Re quidem vera ad nullum finem diriguntur, nullam amplius connexionem servant, nullam praeseserunt actionem coordinatam Impressiones adhuc sentiuntur, item ac quando totum encephalon exportatur supra quinti paris insertionem, et quum in uno tum in altero casu minime analogi motus se attonibus respondent. Combellela inspexit cujusdam puellae cadaver, ad undecimum aetatis annum perventae, cujus cerebel- Ium et protuberantia anularis conversa suerat in membranam gelatinosam semicircularem, per duos pedunculos haerentem medullae oblongatae. Haec autem adolescentula per totum vitae tempus paraplegia laboravit. Hoc enimvero exemplum est lentarum adse-
156쪽
ctionum, quae vetustate adeo deformantur, ut nullum
ab hujusmodi saetis judicium circa alicujus organi
functiones pronunciari possit. Interea praetermittenda non est observatio, quod cerebellum hujusce puellae simulabat cerebellum entis ad inseriorem classem pertinentis, videlicet amphibii. Μulta quidem experimenta instituta sunt in animalibus trium inferiorum classium Attamen ut habeantur utiles deductiones, idest ut statuatur, quinam sit cerebelli influxus in motum, illud semper ad mentem re candum est, in hisce animalibus hemisphaeria cerebellaria non amplius constituere maximam cerebelli partem id enim lobus medianus praestat, qui in omnibus amphibiis, piscibus, et in maximo alituum numero omnino caret lateralibus appendicibus. gallorum corvorumque marinorum ranio per terebrationem quantum cerebelli potuit Bolando extraxit, unde ipsi quamvis immobiles viverent, tamen summopere sensibiles erant, motumque ac fugam frustra cupiebant Flourens successiva cerebelli strata a, stulit a columbis Quum superficialia strata ablata sunt, nihil aliud nisi debilitas ac motuum incohaerentia apparuit mediorum destructionem subsequuta est universalis agitatio, convulsi motus et incerti, ebriorum instar, qui sensitivae facultates perturbarentur. In ultimorum exportatione, columbi, quorum facultas volandi, incedendi, super pedes consistendi successiva progressione imminuta suerat, surgere nequibant, adsidua et dementi agitatione correpti erant, quin ullum determinatum motum gignerent ad solas ictuum et vulnerum minas frustra sugam capere mo-
157쪽
se hantur. Quando tota cerebelli pars superior cultro trajecta suit, tum virium debilitas, et motuum indeterminatio atque incohaerentia. Si laesio in ultima strata penetrasset, tum aequilibri amissio, motuum discrepantia, agitatio adsidua. Idem auctor adsin mat,
fieri posse, ut progressiva exportatione cerebellaris substantiae destruatur in avibus facultas volandi, incedendi, et tandem consistendi; vacillant nempe, cauda se sustentant, tandem inutiles evadunt omnes isti motus, immobilc sunt, atque hanc constanter positionem servant. Nihilominus minae, rumor, irritatio,
tumultuosarum contractionum scenam renovant. Perquatuor menses vitam produxit gallina in hac conditione, nec unquam motuum aequilibrium recuperavit. Schops maximam cerebelli posteriorem partem abstulit a columbo hic statim modo ab uno modo ab altero latere vacillare, lapsum minari adhuc volabat, tamen magis ad humum semper accedens Mullos dies
vixit, sponte cibum capiebat, attamen dissicile rostrum recta linea ad granum dirigebat Tantummodo primis cerebelli laminis ex passerculo ablatis, idem Schops comperit, volaudi facultatem imminui, eoque magis, quo prosundior sectio fiebat cito etiam incedendi et
consistendi nulla erat potestas Dorso stratus, nonnisi magno nisu volvebatur, et quoties id perficiebat, ventri incumbebat cruribus ad hunc contractis, cauda rostroque innitens Flourens exportavit successiva strata cerebelli ab hirundine, quae volando oscillabat, et
retrogradum motum iaciebat Passer muli talionem in Cerebello perpessus, incertus priusquam projectionem tentaret, tres aut quatuor passus peragebat motu Pro
158쪽
grediendi, saepius vero retrogrado, et denique se in dorsum sternebat. agendis quum apud aves, tum apud mammisera observavit, cerebelli laesiones motum progredientem destruere gignere retrogradum. Prolandam sectionem fecit in columborum aliorumque alituum cerebello, unde vacillare , proni decidere, motum regularem sed retrogradum perficere. Ab his animalibus cerebellum ex integro exportavit, unde incedendi facultatem amisere; sed ad auras projecta,
alas aperuerunt, sequo austinuerunt Crura rigorem et immobilitatem contraxerant, at adhuc alae regularem motum peragebant. Odera et Serres totum aeque cerebellum ab alitibus abstraxerunt, unde amplius pedibus consistere non poterant; sed ad auras projecti, regularem Volatum perfecerunt. Quum vero humi decidissent, frustra su movere a lapsus situ conati sunt Lor Mi asserit nulla symptomata comperisse in columba, cujus cerebellum extraxerat aliam tamen, in qua hoc laceraverat, pedibus tremuisse, sed apertis alis ad auras effugisse Fouille anseris cerebello lacerationem attulit, quae retro caput collumque Eurvavit, in dorsum se invertit, retroque pedes extendit.
Bolando mutilavit et diruit laterale cerebelli dimidium in gallis, anatibus, corvis, columbis, et eos super offensum latus decidere animadvertit, in eoque latere tum paralysin gigni, tum constanter circumferri. Flo urens contra asserit, quod quum cerebellum columborum superficialiter laedatur et mutiletur, gignitur manifesta debilitas in latere opposito. IDMem. res. Vo II pag. 35ε
159쪽
Paucae igitur sunt deductiones, quas in avibus experimenta nobis suppeditant, propterea quia facta sibi
invicem adversantia occurrunt. Alites illi, quos Flourens mutilavit, gradatim portionibus cerebellaribus destituti, varios locomotionis modos in ordine progressivo virium unicuique necessariarum amisere idque adversatur aliis lactis alituum, qui a Magendie et Ser- res in cerebello mutilationem perpessi, perdidere quidem incedendi, at non volandi lacultatem Bolando experimenta demonstrant, paralysin apud aves accidere in eodem latere in quo cerebellum laesum suit; illa contra Floureus et Schops contrarium tradunt Diactum quum apud volucres, tum apud mammisera.
Tandem volatus retroversi circumstantia fortasse videtur repetenda ab eadem causa retrogradi motus mam serorum, id est a capitis et trunci spasmodica extensione, et ab incompleto alarum motu Nihil igitur ab liis experimentis concludi potest circa modum, quo cerebellum exercet influxum in notus id solummodo certum est, ipsum influere et ad vim et ad directionem
Nec majoris utilitatis sunt experimenta super amphibia et pisces instituta. Bamarrhi Serpentesque Ce-
rebello orbati a Bolando aliquamdiu immobiles permansere, deinde vero incertis motibus torquebantur. Nunquam lamen fieri potuit, ut ranae impedirentur, quominus natarent, adeo ut ille existimaverit, integrum cerebellum nullo modo destrui posse in atrachianis. In Flourens manibus ranarum crura incompositos motus edebant post cerebelli destructionem Desinou vis, Magendie Fodera experti su ut tantam extitisse mo-
160쪽
tuum discrepantiam in ranis humi positis, ut nullos
promerent regulares saltus, licet in aquis natarent, et directionem satis congruam ostenderent. Serpentium contorsiones adeo discrepantes erant, ut eosdem dimovere non possent ab illo loco, in quo Flourens per experimenta cerebellum ab ipsis extraxerat Inutiles erant lacertarum, cerebello carentium, conatus, ut pedibus consisterent, vel locum mutarent. Τestudines,
quas Bolando orbavit cerebello, nullam loci mutationem secerunt, et tantummodo aliqua incomposita agitatio habita est vix dum persectum fuit experimentum. Bolando fecit, ut pisces ad imum vasis landum, in quo natabant, praecipites ruerent post cerebelli exportationem. Squalus galeus, post hujusmodi experimentum, vagis incertisque motibus se excussit, sed amplius natationi se committere non potuit. Flourens a multκ carpionibus cerebellum abstulit, qui vigorem cohaerentiamque motuum amisere, nec amplius ventre jacere potuerunt nisi oscitanter, et summa dissicultato et irregularitate natabant. agendi et Fodera debilem solummodo lactam suisse natationem experti sunt in piscibus ab integra destructione cerebelli Coram ipso Rotando experimentum instituit agen- die, in quo summa dexteritate cerebellum ossuos piscis exportavit, qui licet incomposite, tamen motum
Experimenta igitur in amphibiorum pisciumque cerebello instituta, concordant cum experimentis apud mammisera volucresque habitis, videlicet hujusmodi organum influxum exercere in motus. Ab illis itema ab his manifestum sit, hunc inlluxum ad vim et