De axe cephalospinali dissertatio inauguralis Joseph Meneghini

발행: 1834년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I77Cerebrales igitur partes multiplicibus rationibus

subjiciuntur, quarum nonnullae plus vel minus apparent, nempe pluris vel minoris faciendae sunt, prout limites vel extenduntur, vel contrahuntur eoque ipsa operueniunt, ut influxum omnem amittant, qui tamen ad aliud organum migrat, quod hac in re conditionem prorsus contrariam obtinet apud diversa animalia. Ex comparativis Burdach tabulis demonstratur, lo-borum opticorum laesiones surditatem inducere in proportione, quae mirum in modum proportionem superat caeterarum partium encephalicarum hunc vero inssuxum idem repetit a communicationibus, quas nervi acustici habere videntur cum oborum opticorum basi juxta landum quarti ventriculi. Alites tamen, a quibus Floureus lobos opticos exportavit, nullam auditus acturam pertulere. Nihil igitur certi hinc

concludi potest.

S. I. Loborum πticorum influxus

in mobilitatem. Loborum opticorum connexiones cum laniculis anterioribus medullae spinalis, et quarti paris insertio, tibi iidem lobi cum cerebello connectuntur, aperte demonstrant, eosdem influxum exercere in mobilitatem. Ipsi reapse ad hoc munus proprietate donantur, quae communis est etiam medullae oblongatae, quaeque per experimenta eosdem determinat in quocumque animale, perspicueque distinguit a cerebralibus hemisphaeriis, et ab ipso cerebello Lobi optici enim,

aeque ac medulla oblongata, ob quamcumque irritationem violentas convulsiones excitant .mammisera,

182쪽

Iio experimento subdita, clamores edunt, violenter et incomposite torquentur. Quod si laesio valde profunda sit, motus illi peculiarem characterem obtinent. Quando enim animal incedere contendit, tunc vel humi praeceps decidere videtur, vel unum omnesve pedes praeter solitum extollit, vel quum os ad cibum porrigit, longe ab illo caput demittit modo crura quasi paralysi correpta vix pertrahit, nunc rigorem in ipsis ostendit et ad auras calcitrat, humi supinum jacens Serres, Flourens Bolando .

In homine raro prorsus deprehenduntur morbi tuberculiorum quadrigeminorum quae quidem circumstantia principi urn illud confirmat, quod latuit, minus frequentes esse alicuius organi morbos, quo minor est ejusdem dignitas, evolutio, atque in alia organa influxus. Hae procul dubio circumstantiae imminuuntur progressiva proportione quoad lolis opticos in animalium serie adeo ut ad minimum perveniant in homine. In duobus millibus circiter palliologicis casibus, de quibus Burdach mentionem facit, undecim tantum recensentur exempla laesionum iobos opticos adflictantium, dum numerus laesionum peculiarium iobos medios superiores hemisphaeriorum cerebralium adficientium, ad centum et viginti extenditur. Ex paucis itaque observationibus, quas auctore memoriae tradiderunt circa hujusmodi adsectiones, constat, Dequentiora indicia horum morborum suppeditari a convulsionibus, spasmis, epilepsia. Numquam

deprehenditur hemiplegia vel paralysis universalis,

raro prorsus occurrunt partiales paralyses. Serres nonnullas historias accurate collegit circa laesiones tuber-

183쪽

euliis quadrigeminis circumscriptas, ab iisque comis probatur id, quod jam per experimenta notum suerat, nempe servato Vel aucto prorsus motuum vigore, adeo eorumdem directionem perturbari, ut aegroti

nonnisi difficillime illum finem obtineant, ad quem

suos motus dirigere conantur; videlicet perspicuam et claram S. iii choream praeseserunt Aeger, qui prius raro, progressu ero temporis sine ulla intermissione hujusmodi morbo vexabatur, convulsam interdum faciem gerebat, rotantia lumina, incessum irregularem, plusquam par esset pedes extollebat, quodcumque obstaculum ossendebat, modo unum, modo alterum crus vel nimis vel parum movebat etiam brachiorum motus inordinati deprehendebantur, tantummodo lingua motus suos regulares servabat. Quando ira corripiebatur, aequilibrium redibat, et tum recto gradu incedebat, nec consistebat, nisi quum aliquod obstaculum ossenderet quod si accideret, tum toto eorpore unoque impetu vertebatur, retroque pedes reserebat, et tandem humi procumbebat ab epilepsia aggressus, quae dimidium circiter horae saeviebat Pereadavericam sectionem repertus est nodus durus, scirrhosus in media parte tuberculiorum quadrigeminorum una cum mollitie, quae extendebatur usque ad internam partem pedunculorum superiorum cerebelli. Serres refert tres alios similes casus, in quibus omnibus S. Vii chorea praecipuum erat Symploma. Quum laesio artificialis oborum opticorum apud mammisera uno tantum latere circumscribitur, tum, per Bolando experimenta, animal super oppositum laesioni latus procumbit, torquetur, agitatur, exsilit,

184쪽

o volvitur in gyrum super idem oppositum latus. Si vero animal lium dorso sternatur, in idem latus circumfertur et quamvis super alterum latus collocetur, cito ad primum revertit. Interdum tamen ab unius tuberculi peculiari irritatione Bolando obtinuit rotationem in laesionis latus .magendi et Desmoulina observarunt, quod quum profunda sit lobi optici laesio apud mammisera, tum semper animal curvatur, circumfertur, ac rotat in ipsum laesionis latus Essectus quem obtinuit Flourens concordat cum illo Magendi et Desmoulins, sed adversatur essectibus, quos Bolando adfirmat, se adsequutum fuisse in maximo casuum numero. Hi tamen casus semper ad solam irritationem reseruntur in caeteris experientiis, ita

quibus Bolando ipse ait, quod quum per profundam

laesionem laceraverit vel exportaverit opticos unius lateris lobos, semper apparuerunt convulsiones, debilitas, ambitus in ipsum vulneris latus, et ad ipsum reditus, si animal in opposito latere collocabatur. In caeteris experientiis, in quibus unum dumtaxat ex tuberculiis destruxerat, vidit rotationem et flexionem in latus oppositum Tandem animadvertendum est, Flourens motum liunc repetere a caecitate, quae oppositum vulneri latus corripuit quod etiam experimentis comprobare conatus est Magendi vero et Desmou- litis eadem experimenta apud animalia iam ante h- caecata instituerunt, quin ulla seret esseclus immutatio.

Destructio totius massae tuberculiorum quadrigeminorum, juxta Bolando opinionem gignit debilitatem et motuum incohaerentiam quod quidem etiam

185쪽

I8r Serres obtinuit maiori perspicuitate. agendi contrae Desmoulin testantur, lobos opticos in mammiseris destrui posse, quin ulla habeatur motuum perturbatio non tamen clare aperteque adfirmant, se eorum etiam basin delevisse. Μagendie, Desmoulins, Flourens eosdem in avibus experti sunt essectus, qui habentur apud mammisera,

idest circularem incessum et rotationem in ipsum laesionis latus Serres contra et Bolando hos ipsos essectus animadverterunt in latere opposito vulneri.

Apud amphibia agendie et Desmoulin constanter id evenire observarunt in latere opposito Flourens in latere ipso laesionis item ac in caeteris animalibus.

Utcumque res se habeat, ex memoratis experimentis observationibusque pathologicis hoc unum sine errandi periculo adfirmari potest, lobos opticos proprietate donari, qua motus excitantur, itemque influxum exercere in horum motuum directionem hunc vero influxum necessarium esse, ut motus voluntariis determinationibus respondeant, quae exacte perfici non possunt, quoties eorumdem oborum actio destructa sit, vel laeSa.

S. I. Thalami neruorum ορticorum, corPOra striata, et stratum cor Oris callosi Quo minor est numerus fibrarum medullarium su-niculorum olivarium nervorumque opticorum, quae ad hos lobos deseruntur, eo major sit illarum numerus, quae ad eorumdem nervorum thalamo perveniunt.

186쪽

Evidenter igitur patet, quod quo magis adscendimus

in progressione animali, a paucis piscibus, in quibus thalamorum vestigia reperiuntur, usque ad hominem, item augebitur thalamorum influxus et in visionem et

in motum. Quemadmodum autem a nervorum oplicorum thalamis irradiari incipit cumulus fasciculorum medullarium apud amphibia, qui solum apud mammisera diffunditur in membranam, quae obducit internam hemisphaeriorum caritatem, stratumque magis centrale constituit, ventriculos laterales comprehendens et circumscribens ita etiam istius medullaris centri influxus augetur eadem progressione, et ad maximum devenit apud hominen, in quo centrum illud, et medullare stratum inde derivans, ad maximam item

pervenit evolutiouem.

Striati corporis praesentia devincta est cum praesentia thalami, atque ideo simultanea eorumdem animadversio facienda est; insuper mente tenere Oportet, striatum corpus dum laxat apud mammisera proportionem habere cum fibrarum quantilate, quae idem transversim praetergrediuntur dum in amphibiis atque avibus hanc proportionem valde superat. S. a Thalamorum influxus in visionem. Quum experimenta, tum observationes pathologicae demonstrant, maximum esse thalamorum opticorum et praesertim partium posteriorum atque in serio rum apud mammisera in visionem influxum. Harum dumtaxat partium laesiones visionem demunt, harum dumtaxat atrophia caecitatem subsequitur. Verumta-

187쪽

nien non omnes nervi optici abrae, at solummodo maxima harum pars ad thalamum seruntur, reliquae vero ad opticum iobum pergere persistunt ita etiam in visionem influxus non omnino a sere omnino alieodem thalamo est repetendus uuamvis sola thalami destructio per experimenta caecitatem asserre possit mammiseris, tamen habentur pathologici casus, in quibus dumtaxat obus opticus lateris oculo obcaecato oppositi laesionem ostendebat Burdach l. Flourens autem experimenta pervincunt, opticorum Ioborum laesiones ingentem influxum exercere in iridis motus; qui quidem instuxus, quod singulare videtur, influxum thalamorum superat non solum apud aves, verum etiam apud ipsa mammisera. Irritationes, quae thalamos solum adsiciunt, nihil iridis functiones perturbant. In observationibus pathologicis nihil est, quod majores varietates patiatur, quam pupillae conditio Effusiones ipsae quum in ventriculis tum in cerebrali supersiciu indistincte gignunt modo dilatationem, modo restrictionem ejusdem pupillae, in quam tamen influxum exercent etiam caeterae encephalicae partes Laesiones, quas Serres per experimenta attulit Varoli ponti etiam pupillam adiiciebant. In pathologicis etiam observationibus constanter reperitur, hujusce pontis morbos prae caeteris enceptiali partibus ab iridis adsectionibus comitatos esse Burdach . Thalamorum exportatio delet quidem visionem, at iridis motus non destruit. Atque hoc minime mirum videri debet, quoties ad mentem revocentur svsiemalis illius nervos vincula eosdem motus dirigentis, itemque investigationes Bracbet, quibus constat, iridis motum gigni

188쪽

sive, ut aiunt, a sympathia encephalo-gangliare, aut omnino gangliare Facili negotio explicari potest, quibus de causis apud illa animalia adhuc persistant iridis motus, quamvis delela suerit visionis iacultas, quod

item usuvenit in pluribus amauroseos casibus Idque sorsan tum solummodo evenit, quum causa caecitatis

in ipsis thalamis, vel alia encephali regione residet,

ut adlata experimenta comprobant, tum nempe quum retinae et optici nervi connexiones cum aliis partibus encephalicis omnino deletae non sunt. Idque requentius in primis amauroseos temporibus comperire datum est eo quod propter inertiam retina ipsa nervusque opticus trophiam subeunt, neque amplius valent ad sympathiam encephalo-gangliarem excita dam. Hoc vero in casu, si iridis motus adhuc perspicui habentur, hi procul dubio pendent a sympathia omnino gangliari. Cur vero thalamis eorumque cum nervis opticis connexionibus intactis relictis, loborum tantum opticorum laesiones essectum producant iniride, qui unquam a thalamorum laesionibus artificialibus gigni potest, id profecto est, cujus dissicile tradi posset explicatio Quando ampla experimentorum series ad hunc finem instituatur apud animalia classium atque ordinum multiplicium, quando diligenterat lue exacte animadvertantur varietates, quae occurrunt in diversa partium structura, tum solummodo fieri poterit, ut ad aliquam certam conclusionem perducamur qua in quidem postremam circumstantiam saepe nimis dolendum est ab experimentorum auctoribus praetermissam suisse.

189쪽

s. 3. Thalamorum et co Orum striatorum influxus in motuS. Thalami optici et striata corpora prae caeteris omnibus partibus influxum exercent in motus. Ab omnium auctorum experimentis patet, convulsiones paralysinque excitari propter laesiones plus minusve graves horum colliculorum: agendi et Desmoulinstamen adfirmant, solas laesiones, quae thalamorum basin adsciunt, convulsiones producere Iidem arbitrantur, striatorum corporum laesiones cursum rectilineum motu progredienti gignere, ad quem vi invicta trahitur animal qui quidem cursus etiam habetur

quando totum dimidium superius thalamorum opticorum exportatum sit. Magendi reperit, gravissimae perturbationis sedem extitisse in thalamis duorum equorum, qui diuturno morbo vexabantur, quem veterinarii immobilitatem, sive retrogrediendi impotentiam una cum persistente et libera progrediendi sa- cultate adpellant. Integra horum thalamorum destructio tu causa est, cur animal corruat, atque agitet

pedes Eliam Bolando thalamos omnino laceravit apud multa mammisera, quae paralysi correpta humi ruebant, et tardius dumtaxat crura agitabant. Ille ipse deinde medullares fibras secuit, quae a thalamis adstriai corpora eruntur, itemque illas, quae ab hisco ultimis irradiantur et quum in uno, tum in altero

casu observavit, motus crurum anteriorum summopere perturbari.

Experientiae tamen, quae super hujusmodi organa instituuntur, implicantur obtenebranturque a laesio-

190쪽

mbus aliarum partium, propterea quod eadem valde profunda sunt, atque hac de causa nulla ab ipsis experimentis certa consequentia est deducenda. Ut igitur

factorum eorumdem recta fiat interpretatio, necesse

est, ut prius severo examini subjiciantur ea, quae apathologia nobis traduntur, in quibus eaedem partes laesae fuerant separatim. Atque hac etiam in re alia plurimi momenti circumstantia animadvertenda est,

videlicet cerebrali symptomata apud individuos, qui

dumtaxat in ventriculis lateralibus laesiones praeseserebant, non omnia tribuenda esse uec striatis corporibus thalamisque pavimentum efficientibus, nec medullari strato, quod hosce ventriculos determinat et circumscribit Magni momenti radiationes medullari anonymae Bell, et fornicis systema quod operam confert ad ventriculorum partem Armandam, arciaeque ejusdem centralis strati connexiones cum caeteris stratis superimpositis, satis essent ad persuadendum, valde implicatos esse essectus, qui pendenta morbosis causis, tu lateralibus ventriculis locum habentibus. Facta etiam id pervincunt quum enim apta comparatione examen instituatur super quodcumque ex cerebralibus symptomatibus in numero praesinito pathologicorum casuum, semper reperietur, Prae' alentem adsectionum numerum existere in iisdem ventriculis lateralibus Raro admodum accidit, ut sola thalamorum striatorumve corporum laesio habeatur saepius enim usuuenire solet, ut striatum corpus et thalamus unius tantum lateris adficiantur;

unde quidem oritur sere semper lateris oppositi hemiplegia.

SEARCH

MENU NAVIGATION