장음표시 사용
321쪽
tus Princeps , amplissimus Legatus inultus tulit λ Imo vero praeclare ritus est . Audite impla cabiles animi , atque condi scite nouum vitionis genus , quod humanitaS excogitauit. Plenas probrorum litteras ijs oculis legit, quibus leguntur officiosae : tum caelum suspiciens,Tandem aliquando oblata est, inquit, optatissima occasio iniuriae condonatae pacifica hostia tibi litandi, Deus pacis, qui toto sanguino, vitaq. chariorem tanti fecisti amicitiam : ut cum inimicis tuiS non alia eam sanxeris victima , nisi te. Sic elocutus furiosim epistolam is , inimicitiae chirographum,rescindit; atque ita iniuriam ipsam restissam, humanissimaq. vltione mactatam sacrificataeharitati. O scistram ingeniosem, quae violaeae vulnera humanitatis aptissime conglutinauit l
o chirographum quam infeliciter
322쪽
minacibus inscriptum notis, tam feliciter mitibus , plane q. roseis manibus cum veteri, quod aduerSus Ad Co- nos erat , chirographo affixuri Cruci: yt inter confixi Amoris cla uos, & sipinas innocenter laceraretur tofane Magno maiorem Alexandrum i is enim, cum sese unum , exiguum scilicet mundum, impotens irae vincere nesciret, hanc tibi gloriam reliquit;vt victoria tui socitior de Magno innumerabiles vin- Cendos mundos somniante , & vix Asiae unius expugnatore triumpha ueris. At tu lamentare iam, praereptis delicijs tuis, lamentare inusistatam orbitatem Roma: quando non tam unum hominem, quam
omnes sepelit gentiliiij soli rapax
urna virtutes. Quanquam illud li hes non leue in summa calamitate
Blatium ; ut charissimi Principis optima pars, cor videlicet in Ro-
323쪽
aucta corde,omnium domicilio vir tutum, maxime cordata es ad sanactitatem . Ex illo corde , quamuis extincto, spiritus vitales ducis ad gloriae immortalitate.O nos praeseristim, Sodales, in funebri luctu bea tos, quos trasmissi eordis amabilis haereditas locupletavit i cisere nostrum Alexandrum , quem vel mors ipse nobis cordis munere arctissime coniunxit lo cor eodem, quo Ro-hertus Cardinalis Bellarminus & isapientia,& probitate illustrissimus iclauditur,t sepulchro apposite con- Iclusum l cum rite tumulo consocientur in terris, qui simul, ut sipes est,in caelo vivunt. Ad hunc tumulum . cupide accede hospes Vrbis orbis,terrarum,ut laudum omnium odore suauissimo recreeris . Sumbias enim afflatur e sepulchro, in quo Rosa tumulatur.
324쪽
LAvREA CUPRESSIM .go Romanum, singulari par eloquentiae theatrum externum sepulchrum est Debiti ergo canorae gloriae plausus parentales lacrymae sunt λ Agite lacrymae tanti per in voces abite, dum vitae fabulam suae non elegantem mimis claudenti , quam tragicoS Regum exitus canenti elegantissimo Poetae suprema gratulatione plaudatis. Age lacrymis eloquen-
325쪽
28 stior, quam vocibus dolor, quamuis
inconditus, VocaliS tamen erumpe . Extincta enim eloquentia, inconditam decet loquentiam ululare .
Abijsti ex hac mortalitatis palaestra sine laurea canore victor: sed ipsa tibi cupaeessus in lauream abi Jt, hoc
est , dignissimam Corona vitam is mors honestissima coronauit. A te immortalem laudabiliter obita mortis coronam diu decumbens, affixusq. lectulo cum grauissimo , acutissimoqἰ morbo generOSe co luctatus es. IacentibuS enim, pr strati'. corporis viribus, animi vis, ac virtus ab ipsa constantior, erectiorq. ruina mole sita sic stabat , ut in lectulo illo, tanquam in ste nata, virtutis, videreris Antaei fabulam serio dare Stephoni, qui cum gra uissime decumberes tum fortissime assurgeres . Mirari iam desiin ,
quod tragica sedera spleii si de seri:
326쪽
pseris, qui mala suprema intrepide
toleraris. Istam enim in morbo robustam,vivacem in morte virtutem non adumbrarent alij,quam Reges, Heroesq. morituri . Heroicam hanc Iaudum coronidem tuarum praediuinauit diuina poesis tu quando erudito primum partu theatralem in lucem edidit fertilem caeli, terrarumq. theatro heroum p rentem, Tiburtem heroinam,Sympherusam: ut , quoniam Vnum coronae sidus impar videbatur, numerosa, statres cum matre, sidera Poetam suum illustri occasu praeuia coronarent . Cum corona triumphum mors sortissima merebatur. Hinc tuus ille Crispus, tuo non minus carmine, quam suo robor
triumphalis r aeque pro pudicitia in pace bellicosus, ac pro patria ii bello pacis assertor, dum purpur tus candidae virtutis miles,dato f
327쪽
28 gliter sanguine, inter theatri lacrymas triumphat, pulchre suo prolu-
die Poetae , cuius in ultimo vitae actu vultus, veteranae virtutis colore ἐς fusus, non morientis, sed triumphantis lait, Mors enim honesta immortalitatis triumphus est. Quid atriumpho superiit , praeter imperium Θ Et hoc tibi animose morituro tua Flauia Melpomene pridem
immortale praecinuit et cum Cars Teos haeredes , terrarum i imperio maiores hoc est, magnae indoli S tuae imagines, tanquam caeli Caesares, generoso exitu praemisit in caelum. Sequutus es regios praecursores
ut spes est caeli regno dignistimus, quod ipse tui Rex animi diuine re-
aueris in terris. Potentem tui te Regem una instar omnium testatur illa tuarum Regina laudum , huma, nae gratiae, gloriae Q. despicientia , .
Nam qui nuri poterat ; quando, quod
328쪽
a 89 quod vulgo sertur, non capit regnum duos ; ut sepientissimi Regia pectoris, quam totam imperatrix virtus occuparat, seruilis ingeni) collegam admitteret ambitionem p Testor extremas morientis preces, quibus impense flagitabas, ut nati ad immortalitatem partus ingenij tui parentalibus extincti flammis tecum funerarentur. O vo. cem ad ultimum usque spiritum sibi imperantis animi plane imperatoriam l O votum iure Maroniano simillimum i ut, qui magno geminus
Maroni, dum caneret, splendoreis earminis praesulsierat, par eide ν, dum caderet, illustri flammarum voto sito carmini non minus lucis amaret. Pepercere tamen diuinis . viriu'. monumentis inuocata incendia : ne cum Virgiliana AEneide Troiana iterum potentia, cum Stephoniana vero eloquentia Romana .
329쪽
primum gloria conflagraret. Quan- . quam non erat, cur tuae flammas
eloquentiae , Stephoni, precareris, quae satiS arderet. Qu'Modo enim tonaret, quomodo fulminaret sine. ingenioso ardore λ O tonantis , o fulminantis olim Ste bonij laetum prodigium t Tunc eliimuero Eamiur. Intonuit Iamia bene t sate serena. Etenim quid e Stephonij sepe stitis facundia, nisi serenitasn sceretur Z Quid illum consequatur extinctum, nisi turbulenta tempestas lacrymarum Z Nostras lac xymas, &sita gaudia, sine obitus diem sui multo ante idem praesagisse, ac prae dixisse dicitur Stephonius.Cur enim diuinus Romanae suauitatis Cycnus sine diuinatione mortis cario ram spiritum expiraret ξ At quam felix tua mors, eodem qui .die naχeris, atque occidis,quo diuina Vitae Mater concepta est i ut non tam natus ad
330쪽
ad mortem , quam mortuuS ad vi- tam esse videaris . Virgo igitur, quae Deum terris, te caelo peperit: siti quatuS mortalitati moriaris, quantus renascaris immortalitati, e magnae Parentis nobilitate interpretemur . Per lacteam vero Virginis
viam quo abires alio, quam ad Superos Quis diuino Poetae Parnas-suS aptior, quam caelum Quae tibi Musae vocatiores, quam canori Cae 'lites Quis Apollo praesentior , quam Deus In isto iam felicitatis theatro nihil tragicum sonas, ac lugubre : sed inter caelestium concentus, ac plausus Amorum, Deo, quo plenus es, festiuum canis Dithyrambum ad clepsydram aeternitatis . In istis victor OlympijS quan-
do mortalis laurea tuis minor me-
- ritis erat immortalem lucis coronam refers: imo vero tute tibi es: corona, quia Stephonius es . Nobis
