Io. Bapt. Ferrarii Senensis e Soc. Iesu Orationes

발행: 1627년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

t 3 oz te florentes qui non typographi

magis opera, quam gloriae acclamatione peruulgati, quod tu in illo docto silentio meditabaris , honorifice praedicabunt apud omnes anis nos consequenteS.Neq; tamen cultissimi foetus ingenij e conclaui domestico adhuc omnes in lucem extitere . Latent recentes senectutis extremae partuS,iam luciS appetentes publicae: qui posthumam parenti suo gloriam , summam posteritati utilitatem pollicentur. Ut, qui multos medendo morti eripuit vivus, stribendo plures adritania, reuocasse dicatur extinctus. Extinxit hunc sane vis mortis maturior : at extinguere totum non PO-- tuit. Tua est vita illa, Cagnato, quam tuis e libris halistam tota pinsteritas vivet. Quantulam tui par-xe inimica mors abstulit, quae te in omnium aetatibas saeculorum victu

342쪽

io Irum relictuit Habetis, Auditores, quam adinvenit alijs incredibili sapientia Marsilius, mediciuam. Vem; niam nunc ad eam I, quam suaupse sibi virtute eomparauit. Scitui si illud est, hominis ammum turbidissi concitatis'. motibus , Bis veluti morbis, misere opportunum esse; quibus eo grauius tentatur , quominus ijdem timentur: eo diffici' lius liburatur , quo tenacius adhae

rescuat. Qu3re; si qeod verisiime Hippocrates) ille in primis periculosius est morbus, quo laborantis vultus siti fiat disimillimus ; quam graues , ao tabificas esse mentis aegritudines necesse est, quas non animi solum, sed oris etiam impotens distortio, acide rmitas con seq uatur Enimuero desipere se in summa sapientia existimasset Mam silius: si in aliena alute procuran da diligentissimus , connivere V Iulia

343쪽

tionis , ac temperantiae virili reme dio assecutus est; ut neque tabesceret molestijs , neque tangeretur timore nec sitienter quis appetens arderet desiderio nec alacritate futili gestiens deliquesteret. Quid illae in multiplici negotio

temporum ex constituto repetitae

vices Quid ille frontis nunquam leuiter renussae tenor aequabilis λQuid illa decori sermonis , nihil molle Enans, librata grauitas Pan non se spiciendam omnibus animi temperatissimi sanitatem praedicabant Haec ego tacita melius admiratione, quam breui oratione percurri a me posse censeo. Vnum illud e multis praestantissimum fac, nus praeterire tacitus non possum, quod nemini vestrum ignotum est,

Auditores L quod ne mo etiam ve-

. strum poterit admirari satis . Vni-

344쪽

cus erat Marsilio filius Laurentius, ex lectissima coniuge, Episcopi Signini nepte susceptus . Hic patriae

prius virtutis , quam sortunarum haeres & numeri damnum indolis se licitate rependebat unuS, &vnice, ut par erat, diligebatur a patreis . Meminere vestrum plerique ingenii suavitatem, eloquentiae, ac doctrinae accessione cumulatam et meministis etiam Romae in illum studia, & voluntatem . Verum quae rerum est humanarum misera conditio, ut nihil in ijs summum diuturnum sit ) unicum illud senectutis solatium , spes una generis illa, illa

paternae mentis viva effigies , iuuenis integerrimus in ipso aetatis flore, in illa virtutis praecoci maturitate immaturo interitu extinguitur Lugebant illum omnes extinctum, quiculaque incolumem suspexero . . Roma ipsa diu incerta, utrum obi-V tus

345쪽

3o6tus an orbitas patris miserabia Ilior esset publico moerore lugubre funus prosecuta est. Quid in aliorum luctu, in sua calamitate

patrem fecisse existimatis Quodalis nimirum in alieno vulnere non potuerunt, hoc ipse fecit in .seo : sertissimis' oculis filia mortem , ac senus inspectauit , quod sine lacrymis Roma non potuit intueri. Clim q. hoc 'ipso in loco funebri laudatione recentis obitus vulnuς refricaretur : e Marsilii pernecessari)s aliquis non inuicti animi nutu, sed insbliti doloris aestuinctum ab rberi omne suspicatus, ut dolorem lugendo molliret, amico illum hortari r quandam esse ii gere voluptatem: neque lacrymam parcE, atque in tempore profusiam

virum dedecere lapientem. Τum splacide, ut solebat, ac sedate Ma

illius, Equide m non sic doleo, in-

346쪽

3o T. quit ἰ ut ad leuamentum doloris mihi lacryma opus sit. O voci S conastantiam oculorum fortitudini parem l O summas etiam inter calamitates, & funera incorruptam, ac que oriS tranquillitate expfessam temperati animi sanitatem l Fuipsane aliquid, & magnum filii; ut grauissimus dicendi aut hor concin- Bernarne tibi cecinit ; in patris orbitato G - te lacrymasse Romam at parentem in fili j obitu a lacrymis temperasse quantum id tandem erit Sed quid ego haec intempestive 3 Cur in mediocrem laudem praepostera,&prae. ceps properauit admiratioλ Erraui, Auditores . Non haec in animo erat mirari, quae parua sunt in Marsilio,

in caeteris, & iure miranda. Quid λest ne aliquid ultra, quo progredi eximia parentis virtus queat erit. Pro eiulatu , ac gemitu graue, Ple-V numq.

347쪽

3ostium q. carmen ad filium Andet eY- . tinctum. Hem , hoc illud est altri cem ingenij, vitae moderatricέm , studiorum magistram, ossicij custo dem habuisse sapientiam . Adeo,

grauissimo accepto vulnere, sui erat Compos, ac valens: ut siros etiam inter luctus numerose Iuderet eruditus dolor o Et sine decuit hic te lusus, sapientiissime patere quandoquidem unicus perire tibi filius potuit, haeres deesse non potuit. Me Iiorem enim nominis haeredem tui immortalem tibi Gloriam adoptasti. Et iure quidem optimo . Extincti enim haereditas filij redire debuit ad patrem. Demirarer hic ego pluribus in aliena morte tui robur animi, ac praesentiam: nisi tuo in obitu admirabili haec moritura laudatio properaret ad finem . Iacςbat Maris silius ex graui, diuturnoq. morbos quem senectus ipsa , morbus alteri

348쪽

3os augebat. Annum enim agebat ille, nonum a sexagesimo . Ergo cum morbi vis grauius inualescens nulla medicorum ope sisti posset: qua semper fuit mira animi praesensio- ne, imminere iam sibi mortem animaduertit. mortem autem λ Tibi enimuero, vir in te 2errime,nulla Vnquam immortalis, beataeq.vitae spes certior aflulsit. Itaque ante exitum

illum optatissimum sibi, luctuosum sitis nihil habuit antiquius, quam ut Christianae mysteria religionis fanctissime obiret moribundus: quae frequentissime, dum viveret, obi)Gset. Mittit ad haec , qui a summo Pontifice sibi decedenti salutarem expiationem , & indulgentiam ritu

catholico precetur et quam cum libente Pontifice impetrasset, adesi se demum domesticos iubet: unam illis virtutem, quam viuus in amore,

ac delicijs habuit, breui moriturus

349쪽

3Io quasi testamento commendat: ad extremum supremam salutem impertit omnibus migraturus in caelum c Hic flere omnes . Vnus . ille in extremo vitae nauseagio, tranquillisesimo animo , ac vultu felicimimae aeternitatis portum praecipere: donec leuissima intermortuae vocis, desiim appellantis, aura prospere . Prouectus animus ex hac mortalitate enauigauit . Enauigasti tu quidem , C agnate , feliciter e nostrae' syrtibus mortalitatis ad vitam: at nobis miserae nimis' sepersunt tuae felicitatis reliquiae, triste nimirum tui desiderium. Vtinam vita illa , quam Romae toties salutaribus tr

didisti remedijs, tibi potuisset reis

pendi . Non te profecto nunc lugeremus extinctum : at victurum diu Coleremus. Magnum tamen est miserandae orbitatis selatiu, quod tuae tibi medicinae remedio immori lem

350쪽

tam consecutus, superstitem etiam in totius to posteritati S Ore,ac memoria ex illustri, ac pleno stellarurn rioco, quem tu nouum medicinae sidus illostriorem fecisti, intueberis . Illud certe inuod nostra facultaS pa. titur,& ratio postulat habemuS .

ad extremum hoc loco repromit- Vere , nullam sapientiae , virtuti Sq. tuae memoriam adeo vivam In animis hominum ex isto Beatorum concilio te spectaturum esse : quam quae in nostrae beneuolentia Societatis diuturno annorum ferme quadraginta nutrita beneficio, grata laudum commemoratione tuarum sepe renovanda nunquam consenescet . Huius in te . studi 3 , ac voluntatis infans haec quidem , at ingenua oratio , nullo cultu , Ornatuq. moestissima tuum properauit ad funus, debitum d rictu

ra .

SEARCH

MENU NAVIGATION