De literarum praestantia atque necessitate. Oratio Iacobi Albani Gibbesij, Brit. M.D. publici eloquentiae professoris habita ad scholarum Romanae Academiae renouationem in templi D. Eustachij, 15. Kal. Nouemb. 1658. ..

발행: 1658년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Imprimatur

M. Raimundus Carissiccus Sac. Pal. Apostolici Magist.

2쪽

PONTIFICI MAXIMO

UT, Vs urat instituti ac muneris

mei, iuuentutem adhortari ad studium literarum scuius intermissam de more consuetudinem aestiuos ob calores Academicus Rhetor instaurare quotannis dicendo solet in id equidem feci heri, Roma teste, quantum lume fuit, conquisitis rationibus abundanter ; nunc,& proximi, quod debiti est offici j, praestare me volen tem, ut tibi stiliret opera mea , BEATISSIME PA TER , a quo spirans speransq; torus pendeo , veniat in

eos echum, verba deiecere comendaritia, reliquit ars oratorem.Nouum pudoris genus i quem affari coram orbis terrae modex intam, coelestis V erea consortem imperi,propter ipsius eximiam clementiam, non d bitanter C libere queas . nc ob praeceptam animo tantae maiestatis imaginem vereri absentem, sic, ut

3쪽

quid breuissimae credas ad eum epistolς turbatis sensibus minime recordere. Enimuero qui verba facturi ad viros principes derepete nescio quo pauore obmutuissent , legi vel accepi de Quamplurimis , Theophrasto apud populum Athenientem,ipsoq;Demosthene apud Philippum Regem ; Δ patrum nostrorum memoria, de geminis oratoribus & consilio,& vi eloquendi maximis, Francisco Barbaro coram Duce Mediolani , de

Bartholomςo Sothino in Senatu Veneto: qui vero scripturus , aut alio quouis modo sensa mentis absens declaraturus huisset in salebris,nec pergere prς verecundia potui siet, adhuc hominem licuit, quod sciam, in historiis reperire neminε. Tradar ego posteritati primus in hoc genere;linis vel sic nomen aliquod meum superesse, dummodo una constet cultum ALEXANDRI fui ει causam . Et hercle permiru videri debet,quomodo qui , Ur-hi circumseptus prope tota , fuerim ad concionanduproiectissimus atq; Alutissimus, sim idem in te appellando, loci tanto praesertim interualla , communi m. mino ac Parente, tam balbus &contractus. Verun- tamen euelleretur facile scrupulus iste, opinor,re L poetae Colophonii aptato de Platone, Alexandrum mihi unum instar esse omnium, nifi unus supra omnes Alexander esset. Veluti Sol quamuis distans lucis afflatu splendidissimae mortalium tape animis sacrum metum infert, sic tu radi orum emissione gloriam comitantium illam tuuntimum mihi pectus venerab

do silentio longe percussisti. Quid agam Uicur . cur

4쪽

rere ad artem certum est. Destituta verbis lingua fatis digni cordi suas, quo factis compenset ossicium aliquo modo , tribuet parte Sis

Ambage itaq; omni remota , statim ac simpliciter offero supplex orationem meam SANCTITATIT U . E. Habebis hoc a me primum specimen Rhetoricae facultatis, qualis ea cunque tandem est,tuo dicatum praecipue nomini,cum tot antea cantiunculas Lyrae nostrae taciti manu , serenaq; fronte semper admiseris. Eo vero spectare debui, ut, cum libros variorum Carminum utriusq; linguae lectos a te pridem & probatos edendi consecrandiq; tibi dederis benignissime veniam, alterum itὸm solutae volumen Eloquentiae similiter pertractatum sub eodem priuilegio liceret co- iunctim emittere. Quicquid enim amoenioribus in hisee literis, quae merito dicuntur humanitatis, possu& valeo , SANCTISSIME PATER, quod scio tamen

quam sit exiguum, barbarus habear, & infacetus,imbinfra omnes Ingratos reponendus , ni tibi studiorum meorum lectissimos fructus, perinde atque faciebant Apollini olim&Mineruae , comptam & delibutamia caesariem voti rei, elegantiae corporis indicem, sic ego fautori argumentum istuc ingeni j religiose dedicem qualibet haud paulo externa forma praestantioris ; Τibi,inquam, qui apud me praesentis cuiusdam vim numinis iure tenes, tot ac tantis assidue ben ficijs cumulatum , & obstrictum. Quocirca patere adiri te a cultore non grauate cum suo munere quantumuis exiguo i, non enim excusabo

5쪽

ε tenuitatem εἰ id oro duntaxat ut memineris I suunti Oceano vectigal non vastos & nobiles tantum fluvios, sed etiam riuulos, & exiles aqvulas pensi are. Vale, & viue, PONTIFICUM MAXIME, atque OPTIME,etia de nostris annis,si necesse tuerit,auctus, quemadmodum bonis Principibus acclamabat prisca vetustas: ut rebus egregijs, quas ista altitudine animi dignas meditaris, imponas fastigium, cum Christianae rei bono, tum nostrorum temporum felicitati .

6쪽

ae s I liberales ego disciplinas anno

superiore, artesque singulas, Quae pervulgatum illum ac nobilem doctrinae orbem ingenuae constituunt, ex hoc loco, hoc eodem in consessii Patrum, Conscriptorum, magna e tiam partes vestrum , nisi fallor, Auditores ornatiρβ- . in me vel cohonestante praesentia, vel nouae rei alicuius intelligendae studio circundante. percensui, breuiquε at proprio, ut mihi quaeque mereri videbatur, praeconio decoraui: quoniam id tamen feci non consulto, sed agens at ud, a que ab argumento, quod proposueram, digressus, artificiosi videlicet sermonis in homine rationi eiusdem insitae praeferendiι eam hodierno die inibo viam, quia disceptationem huiusmodi cognoui placereia vobis, ut ab ovo, quod aiunt. ac dedita opera, non modo de sicientiarum laude atque praestantia, sed omnino de bono literarum ac necessitate dicam. Prota teneo ossi ij mei monu ; pernosco penitus Academiae recesius a Rostris & toro

7쪽

quantum distet ι admonendus non sum quid mihi, quid umbis , quid tempori, quid loco conueniat 3 nε multa, scio denique satis superquE Rhetoris esse partes,eius praesertim, qui praecepta tiadit eloquentiae, pompam sectari non pugnam, ludum aperire non campum, agitationem mentis non capitis actionem intendere. Facessat a Scholarum ii strarum umbraculis arcanorum Reip. aut Principis consili

tum siuε indagatio, siuE proditio; discordiae regum nE a

tingantur quidem: foederum religiones nec laudentur nec carpantur; perfidiae, seditiones, conuersiones statuum, tyrannorum occupationes, proscriptio locupletum , optimorum casus hominum, profligatorum & nefariorum ascensus,

Ole, quid ad te ' militaria instituta, & id genus alia, quae

parum noris tanquam Phormio coram Annibale, vel ut opintimh percipias, ad declinandam tamen offensionem omnem , sic quasi periculosae plenum opus aleae, ignesque surpositi cineri doloso, tempero mihi primum ipse, tum edico discipulis, ne tractentur. Quid ergo p in his doctrinae sedis

bus, in hoc Sapientiae & bonae metitis domicilio.in hac aede Pacis, atque, ut ita dicam, oliveto tranquillitatis, consentaneum est ad literatum otium cuncta referre absque ini ria 3c tumultu, pastum dare ingenijs cognitionis & contemplationis suauissimum, vitam deniquE atquε mores instituere salutaribus & monitis de praeceptis. Quod quam aptEthesis illa, posita abs me modue, praestet expleatque in omnem partem, vos huius praeclarae iuuentutis. quae frequens affluxit, cum studia tum animos excitandi gratia me probantem . quaeso, pro humanitate vestra paulisper attendite . Videbitis, pinsectb, atquE fatebimini iuxta mecum, m menti quantum vix e reliquis vitae rationibus & opifici js uniuersis, si unum in locum conserantur, haurire , imo vero nἡ sperare quidem liceat, in unis literis & liberalium artium disciplinis positum, ex his ipsis ad ciuitatum, rerum qRς publicarum incrementum ac stabilitatem rodundam . Ac

8쪽

RENOVATIO. 9

Ac mihi quidem accuratius de hac tota re cogitanti, a quE argumenta undique conquisita perpendenti, illud priuio firmissimum εc conficientissimum videri solet, talem fere Remp. apparere, quales , eam qui componunt, homines

existunt ipsi: cum ex nis plane singulis familiae . ex familiis

ciuitates, ex civitatibus res sint publicae constitutae. Quae res itaque animos hominum efficere meliores. 3c eorum naturam ad uuare, inclolemque promouere potest, ut ad id , quod bonum rectumque est , facilius traducantur, ea dubio maximam ad fortunandum ciuitatis publicum statum habere vina,ac momentum afferre sola censetur. Enimuero punite vobis ante oculos, Auditores, barbarorum

gentem, seu potius turbam aliquam, ibarbaros autem intelligo, qui nec Iege, nec ciuitate, nec alicuius disciplinae ordine disponuntur ad virtutem; de qui, ut percommoderet , quam volumus, definiuit Aquinas, vir diuinus. a recta ratione, Sc hominum communi abhorrent consuetudino fingite animis, inquam, imaginem talis mandrae; populos noui orbis, quos Indos promiscue dicimus, esse putatote, Ciunctios, Patigonas, Carybes, Ciriguanas, IscaycingaS, plerosque Brasilienses , Floridanos unuiersos: aspiciec bos passim in agris nudos bestiarum more vagantes,& pari vulvsibi vitam propagantes, nec ratione animi quicquam, sed viribus omnia corporis administrantes: videte quam parum aut nihil sensus communis obtineant. sine lege , sine rege, sine foedere, sine certo magistratu & republica tumultuentur, sedes identidem commutent, aut si habent fixas, ita habeant, ut magis serarum specus, aut pecudum caulas imitentur . Accedat litie pro inhumanitatis a pu e, eorundem sitis sanguinis& voluptas, in hospites sevitia plusquam belluina, postremo inter se, ut quisque est a fraude, & a robo,

re paratior, sociorum carnis laniena , viscerati , 8c nimia

qua tam inter epulandum gestiens liguritio. Quid ista vita horridius, moribus intultius, ordine deformius, magis insi-

A s dum

9쪽

io R O: ACADEMIAE

dum communione, tetrius conuictu Ac foediuscem , vel

exeogitari potest λ Nihil dico de legitimis nuptijs , quas nemo in vago concubitu unquam vidit, nihil de certis liberis, quos nemo inspexit: praetermitto etiam illa maiora atque coelestia, veri Dei cognitionem , iustitiae ac virtutis reueremtiam, immortalitatis animae securitatem, de finibus adeo honorum Sc malorum opinionem minime dubiam, quae apud illos habetur nulla prorsus: inuoluo silentio numinum sputatilicorum, quae vel in bulbo si itere ipsi io sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis Numina lJ vel E faxo sculpsεre, multitudinem infinitam, omnis sagitii & rapinae impunitatem , Ultra prauentem vitam nullam praeterea lucis optionem peremtoris, morte demum obita nec priemij spe Cκtinctis, nec poenae formidinem superesse. Habuistis humanae conditionis,sive confusionis, quo doctrinae cuItus non Peruasit,a me utcunque designatam imaginem & expressam. Hic subit Opportune, mea quidem sententia, uniuersa rCrum molis,antequam in hunc spectabilem ordinem a summo architecto deducta fuit, quem ob politam concinnituri inem Graeci κόσμιν, Latini postea Graecorum aemuli, Mundum appellarunt, quam turpi & permixta congerie in tenebris abscondita, intra principia delituerit . Agedum, conferamus nunc cum vasto mundo isto, si placet, microcotasi . Constat enim hominem prose 26, antiquλ re, nouo vocabulo, se a bonis authoribus ob similitudinem nuncupatum, quasi dixeris, paruum mundum. Insorme utriusque primmordium explicauimus. Magno mundo quidem Hesiodium Chaos demus sane initium; quod quomodo debeat intelligi, Publ. Nasonem audite in Transmutationibus eleganter declarantem :Ame mare , o terro, se quod tegit omnia 2 caelum, i

mus erat toto natura vultus in orbe,

Auem dixere Chaos, rudis indigesaque moles, Nec quicquam nisi pondus iners, eo gestaque estiam Non bene iunctarum discordissemina rerum. ita

10쪽

RENOVATIO. O

ita ille , ut poeta, copiose & prolixe: at Philo Iudaeus, orator, credo, non infantissimus, duobus verbis totam reddit pulch rrime sententiam, chaos illud in opificio , ατ ι

- ουσίαν, inconditam materiam interpretatus: mundo Vero contractiori non Meno,ex Philone, sed φύmν ον ἀπνν, cum morum magistris, hoc est, naturam puram putam, & nondum ad normam rationis & urbanitatis exactam, affingamus , iam rudimentum, &quasi semen eiusdem tenebimus .HiOcnuolo mborum proposito statu i nam agrestis quispiam & barbarus, ne homo quidem dici potest, cum humanitatem exercere, id sit demum hominem esse sed ut talis nihili constituatur species, Perge porrd, quae vis,quae facultas, quae t impotens, ne dicam magica virtus eduxit aut illum ex illa squalida illuvie ac turbulenta confusione , in motum certum , aptum ordinem, visendam pulchritudinem, & ex omnium amicissima convcnientia suavem ortam harmoniam, ut Pythagoras existimauit aut hunc poterit ab ursi,siue porci alicuius immani & foeda massa ad figuram hominis, tanquam Circes aut Mercurii scalpro fictum & edolatu , Vlys sis, id est, sagacissimi cuiusque, dignum aliquando socium perficere e Bene se res habet: eo, quo intenderam, Socratico more urgendo & interrogando,gradatim accessi. Quam vim vero putare decet ac potestatem totius uniuersitatis e fectricem aliam , nisi diuinam e quicquid aspexeris, quo te Cunque animo Sc cogitatione conuerteris, Deus, ecce Deust Dei sunt numine plena omnia: quam deinde procuratricem humanitatis , siue, quod eodem recidit, vitae ciuilis ducem ac magistram, praeter ipsius hominis, diuini aemulam conis iij, retiissimis studijs atque artibus ornatam prudentiam

Circumfertui vetus vel bum, ex omnium seculorum memoria usuque comprobatum, Deum vel lupum homini nasci hominem: nullo sanε neque tempore nequd exitu verius, quam in fundanda ciuitate administrandaque repertum.

SEARCH

MENU NAVIGATION