장음표시 사용
381쪽
Tum reges habuerunt in Hierusalem,post tempora Machabaeorum; Regem scilicet Ioannem Hyrcanum, Regem Aristobulum. Regem Alexandrum. Regem iterum Aristobulum. Regem Hyrcanum iterum. Regem Herodem alienigenam filium Antipatris, viri pagani, & matre Iudaea. Cujus tempore natus est Christus, Rex
CATALOGUS REGUM TROIANORUM J iter rex, & filii ejus.
Dardanus, rex primus in Troja. Trojus, rex secundus in Troja. Laomedon rex Trojae. Priamus rex Trojae. Anchises rex Troiae. Hector rex Trojae. Paris rex Trinae. Priamus junior rex Trinae. Antenor rex Trojae. AEneas rex, e Troja.
CATALOG VS REGUM GRAECOR UM. Rra Iupiter Athenis.
Rex Danaus filius ejus. Rex Pelops in Graecia. . . Rex Atreus in Graecia. Rex Menelaus in Graecia. Rex Agamemnon in Graecia. Rex Philippus, pater AlexandriMagni. Rex Alexander Magnus.. Tunc subdivisum est ipsum regnum inter duodecim principes Alexandri, usque ad tempora Romanorum, qui
CIcyonia est regio, quae prius vocata est Api: postea vero, mutato nomi me, vocata est ecloponnesa. Regnum Sicyoniorum coepit anno vigesimo quarto Nachoravi Abraham, perduravit usque ad annum Heli, saceris dotis Domini in Silo. Duravit autem hoc regnum per annos noningentos sexaginta duos. Et habuit hos reges vigintifex. I AEgialeus regnavit annis saa Furops.
H Egnum AEgyptiorum sub Belopatre Nini coeptum sub Nino etiam fuit,& sub uxore sua Semiramide : quibus mortuis, remansit inter principes AEgv-pti: qui per electionem statuere sibi regem, sub nomine isto dynastiae. C ius etiam succellores singuli vocati sunt similiter dynastiones. Regnum aEgypti ante temporaAbrahae habuit quindecim dynastiones, id est, reges AEgypriorum. In nativitate autem Abrahae jam erant dynastiae septemdecim. Ex tunc reSes. Egypti coeperunt vocari Thebaei. Rumsus postea,mutato nomine, reges illi Vocabantur Pastores. In vigesima autem dynastia coeperunt vocari Pharaones. Alio quoque nomine vocati sunt Diapolitae. Pharaones autem per diversa tempora eorum fuerunt septemdecim, usque ad Cambysem filium Cyri, regis Persarum, qui primus subjugavit AEgyptum.NOL dum autem, quod ab illo tempore. quo
Joseph descendit in AEgyptum, usquc ad Diuiti os by Corale
382쪽
379 ad nativitatem Mosis, reges id est Pharaonesὶ quinque in AEgypto fuerunt,
quorum nomina sunt haec. Rex Amois, regnavit annis quinde
Rex Nembrot, qui regnarit annis tredecim Rex Amenophis, regnavit annis ubginti &uno. Rex Memphres, regnavit annis viginti duobus. Rex Mesphat, regnavit annis viginti-
Sub quo rege Aram, filius Levi, anno aetatis suae sexagesimoquinto,genuitMΟ-sen. Quem filia Pharaonis, nomine Ter-mut, collectum de flumine educavit. Qui etiam Is ael de AEgypto eduxit.
CATALO G VS REG VM ASGLPTI ET ANDOCHIAE POST MORTEM ALEXANDRI
MAGNI. Post mortem igitur Alexandri successit in AEgypto primus Ptolemaeus,
cognominatus Soter. Qui regnavit iuAEgypto annis noVemdecim. Secundus rexPtolemaeus AEgypti vocatus estPhiladelphus. Tertius Ptolemaeus Vocatus est Euergetes. Quartus Ptolemaeus Vocatus
est Philopator. Adversus istum Philopatorem surrexit Antiochus Magnus, qui& occidit eum, subjugavitque AEgyptu& Judaeam & Persidem: & regnavit annis trigintasex. Iste habuit duos filios, Seleucum & Soter. Seleuco illo , qui
erat major natu, Romae existente in ob-sdatu, frater ejus Seleucus, minor natu,
successit patri in Imperio Antiochiae, &est cognominatusEpiphanes.IsteΕpiphanes filis fratris sui Demetria ejecit e regno.Iste Epiphanes usque adeo oppressit Judaeos, ut in templo Domini idola ponerent,&ea adorarent.Tunc surrexitMMgathias,paterMachabaeorum,contra A
tiochum, &post eum Iudas Machabaeus. Antiochus Epiphanes regnavit annis duodecim: cui successit filius ejus Eupator, & regnavit annis duodecim. Huic successit in Antiochia Demetrius rex, filius Soter. Sub istius Demetrii Impe.rio occisus est Iudas Machabaeus. Hunc Demetrium occidit Alexander. Cujus Tom. II.
patrem, praefatum Eupatorem, ipse Occiderat , & ipse regnat pro eo. Ilium Alexandrum postea occidit Demetrius Creticus, filius praedicti Demetrii, & regnat pro eo.Ρostea filius istiusAlexandri.
vocatus Antiochus Magnus, receptus
est in regnum Antiochiae, & fugavit inde Demetrium. Tryphon autem, princeps Antiochi pueri, Occidit ipsum puerum dominum suum, unde & ipse re- 3 17 gnavit pro eo, quum adhuc Demetrius, quem ille puer Hecerat, captus apud
Artaxem, regem Arabum, teneretur.
Tryphone autem in praelio armis attrito, surgit Demetrius, filius Demetrii captivi, & receptus in regnum Antiochiae, imperat. Tryphon vero ' isto Demetrio, Iohannes Hyrcanus, de progenie Machabaeorum, erat summus sacerdos. Cujus filius Aristobulus, primus rex Iudaeorum. post captivitatem Babyloniae. est constitutus. Cui successit Alexander filius ejus,rexJudaeorum. Alexandro autem successit filius Aristobulus.
Et ipse regnavit pro eo, quum adhuc rex Demetrius expulsus apud Arabes c aptus detineretur. Tryphone autem a Machabaeis in praelio nimis confecto, Demetrius,filius Demetrii captivi, recipitur in regnum. Tryphon vero, fuga lapsus, abiit in Persidem. Eo tempore Aristobulus , ex genere Machabaeorum , factus est rex Judaeorum primus, scilicet post transmigrati nem Babyloniae quadringentis quadraginta septem annis.
Aristobulo succedit alter Aristobulus, quem occidit consul Pomprius , Miscit Antipatrem procuratorem Iu
Cui succedit Herodes,filius ejus,in regnum.
temporet natus est Christus Domianus : & subactum est regnum Iudaeorum, Antiochia jamdudum a Romanis subjuga a.
CATALOGUS REG VM ARGIVO RUMREgnum Argivorum inceptum est eo
anno, quo natus est Iacob & Esau filii Isaae, sub primo rege eorum Inacho
383쪽
Duravit autem usque ad annum decimum quintum illius mulieris prophetae , quae vocabatur Debora , in Istael. Permansit etiam regnum Argivorum in suo statu, per annos ducentos sexaginta quatuor. Dissipatum vero est atque destructum sub Graecorum rege Danaina quo omnes Graeci, usque hodie, Danai sunt vocati. Eodem tempore rex Phoronaeus, filius Inachi, primi regis Atheniensium,&uxor ejus Niobe , primas leges Graecis dederunt apud Athenas,&primi statuerunt causas sub judice agitari; dc locum judicii appellaverunt forum.
CATALOGUS REGUM BAENLONIORUM. R num Babyloniae computatum
est sub regno AEgyptiorum, Vel AD syriorum. Veruntamen sub temporibus Nabuchodonosor, qui non fuit de Senere regum Babyloniorum vel Assyriorum, sed fuit quasi extraordinarius,
utputa spurius , ex incerto coitu pr
creatus ; coepit Babyloniae Imperium raeminere usque ad tempora Cyri regisersarum dc Medorum; qui Babyloniam subjugavit, B: imperio Persiarum ad
iunxit. Ponemus ergo catalogum regum Babyloniorum ab ipso Nabuchodonossir , usque ad Cyrum. Rex Nabuchodonossir, qui Hierus Iem destruxit , de Iudaeos omnes captivavit.
Rex Nabuchodonosor, filius primi. Rex Evilmerodach, etiam filius illius. Rex Regusar, filius Evilmerodach. Rex Labosis, etiam filius Evilmer dach. Rex Baltasar, etiam filius Evilmerodach. 'Iste Bestaser vidit manum scribentem in pariete. Quam visionem Daniel interpretatus est, dicens, quia divideretur regnum ejus, de ipse rex gladio periret. Quo dicto, sequenti nocte venit Darius
Rex Medorum, & Cyrus nepos ejus ex filia. rex scilicet Persarum, Ec occiderunt regem Baltasar , dc totum regnum Babyloniae obtinuerunt.
3Εgum Francorum genealogiam non bilissimam, multis tamen authoribus ignotam, per catalogum disponemus , incipientes ab Adam usque ad Noe; de a Noe usque ad primum regem Babyloniae Nembrot; Sc ab illo de rege ad regem, usque ad reges Trojanos; dc inde usque ad Carolum Magnum; εc ab illo usque ad Fridericum Imperatorem, de filium ejus regem Henricum. Igitur ab Adam ordiamur. Adam,Seth, Enos. Cainan, Malalehel,
Sem filius Noe , Arphaxad filius Sem. Arphaxad genuit Salem, Salem genuit
Heber, Heber genuit Phaleri de Irari pa- rem primi regis Nembrot, indivisione linguarum. Nembrot, primus rex hujus mundi in Babylonia, genuit octo filios; quorum primus fuit Cres, a quo s1 'Creta insula nomen accepit. CreS,primus rex Cretensium, genuit Calium Caelius genuit Saturnum. Rex Saturnus genuit Jovem.
Rex Iupiter genuit Dardanum de Tro-jum. Rex Troius aedificavit Troiam nomine suo, dc genuit Laomedonta.
Rex Laomedon genuit Priamum de Anchisen. Rex Anchises genuit dineam, a quo
Omnis nobilitas regum Albanorum de Romanorum descendit. Rex Priamus major habuit ex sorore sua nepotem, Priamum juniorem; qui Priamus, Sc Antenor cum eo, post Troiae destructionem, transerunt navigio per mare Illyricum, cum tredecim millibus armatorum per Venetias, ibique civitatem Paduam aedificaverunt: in quae iam Antenor habet honorabilem sepuluturam. Inde transierunt in Maeotidas
paludes: ibi aedificaverunt urbem Sicambriam, a qua ipsi vocati sunt Sicambri. Deinde processu temporum obtinuerunt Germaniam, a qua vocati sunt Germani. Postmodum quoque ab Imperatore Ualentiniano vocati sunt Hamci, id est feroces. In Germania igitur
384쪽
regnantes, Primum regem suum habuerunt filium Priami supra memorati, nomine Priamum, quem Imperio Romano rebellem, Romani in praelio Occiderunt.Tunc remansit filius Priami, quem vocabant Marcomirum , cujus filium Pharamundum Germani sibi regem Creaverunt. Leges etiam tunc, per suos
authores , Guis gastaldum & Sesag stum, compostas, habere coeperunt. Ab illo autem Salagino lex Salica nomen accepit. Qua lege Salica usque hodie usii Franci. Unde & ipsi Franci Salici nun
Mortuo autem rege Pharamundo, succedit rex Crinitus, filius ejus: a quo reliqui Francorum reges omnes Criniti sunt appellati. His temporibus Franci accrescere; Romani vero minui coeperunt. Gentes enim quae fuerantRomanis subjectae per seipsas regnare coeperunt. Romani econtra gentibus servire cogebantur.
Gothi enim, cum ipsam Urbem jam essent depopulati, ultra Ligerim fluvium in Gallia consederunt. Burgundi nes tunc regem habere coeperunt. Franci etiam Romanos, qui tunc circa fluvium Rhenum habitabant, fugaverunζ. Defuncto rege Crinito, successi rex Gildibertus, qui ex regina, nomine Bistina, genuit Clodovaeum. Rex autem Clodovaeus genuit Miro-
Rex Mirovaeus genuit alium Mirovaeum, a quo reges reliqui omnes Mirovari sunt appellati in Francia. Rex Ildricus, filius Mirovaei, genuit alium Clodovaeum. Rex iste Clodovaeus, fuit primusChristianus rex Francorum ; quem sanctus Remigius baptisavit. Iste Clodovaeus Alemannos subjugavit: Gothos, id est Vascones, devicit. Anno ab incarnationeDomini septingentesimo quinquagesimo primo , re ges Francorum solo nomine regnabant. Erat autem apud eos Princeps de cognatione eorum , qui vocabatur ex ossicio suo Major domus: totum enim illud regnum regebat. Quorum primus dicitur fuisse Arnuidus, qui postea fuit episcopus Metensis. 38 ICujus filius An istis post eum fuit Major domus. Post quem fuit filius ejus
Pipinus,Major domus , qui cognominabatur Grossus, cujus filius fuit avus Caroli Magni, Carolus Martellus. De quo natus est Pipinus Nanus dux etiam Francorum & rex, & Major domus. De quo natus est Carolus Magnus, primus Francorum Imperator.
Ex tunc fuerunt in Francia Imperatores, usque hodie. Quorum Carolus Magnus primus Impera tor fuit. Ludovicus secundus, Francorum Im
Lotharius primus. Lotharius secundus. Carolus secundus. Carolus tertius. Arnulphus. Cendebuidus. Ludovicus puer. Conradus primus. Henricus primus. Otho primus. Otho secundus.
Otho tertius. Henricus secundus. Conradus secundus. Henricus tertius. Henricus quartus. Henricus quintus. Lotharius Saxo. Conradus tertius. Fridericus primus.
Henricus sextus, filius Friderici. Ecce habes Lector, ab Adam usque ad Fridericum & filium ejus Henricum,plenam genealogiam & plenum catalogum
Regum, sive Imperatorum Francorum. Deo gratias.
CATALOGIS REGUM Cin ORUM. Gothorum gens est diversa. Sunt enim Nisogothi, quos nos vocamus Wascones,circa provinciam Cataluniam ragonam.Sunt etiamAustrogothi, in plaga Australi. Quorum omnium una
est origo: sed propter diversa climata
385쪽
eorum nomina seu cognomina sunt diversa. Quorum reges fuerunt isti: Rex Theodericus primus. Rex Theodericus secundus. Rex Theobaldus. Rex Alaricus. Rex Dalaricus. Rex WittgOus. Rex Vigivus. Rex Sigismundus.
Et alii quidam. CATALOGUS REGUM LOM-B ARDORUM.
Lombardi olim in patria sua, a qua
Prius venerunt, vocati sunt Vinuli, in plaga Australi in provincia Scatinavia. Unde venientes, in principio duos duces habuerunt, Ivor, & Agion, & matrem eorum Gamaram. Quibus mortuis, creant sibi Lombardi regem Agil- mundum, filium Agionis , qui regnat annis triginta tribus. Quo defuncto, creant sibi regem Lamisonem. Quo defuncto, Lecha rex regnat Pro eo. Qui clim quadraginta annorum regnasset, successit ei filius Gildeoc. Quo de-ssa lancto, succedit rex Classo, filius eius. Quo defuncto, succedit filius ejus Gua- do. Quo defuncto, succedit filius ejus
Gualtaris, octavus in regno Lombar
Rex Gustaris, cum septem annis regnasset, obiit. Cui successit Aldoinus, nonus rex Lombardorum. Iste Aldoinus primus perduxit Lombardos in Pannoniam. Eo tempore Iustinianus Imperator legum multiplicitatem ab breviavit. His diebus sanctus Benedictus abbas erat in Sublacu. Mortuo igitur rege Alduino, filius ejusmboinus succedit, decimus regum Lombardoiarum. Iste interfecit Cunimundum, regem Gepidorum, & filiam eius Rosi- mundam accepit uxorem: & de capite
ipsius regis Cunimundi fecit sibi Lyphum ad bibendum parari. In quo etiam fecit,ut filia propinaret, dicens ei: Bibe cum patre tuo. Illa autem ulla injuriam suam & patris, fecit eum occidi: sicut in libri hujus corpore continetur. Igitur cum ubique Lombardorum victoriar personarent, rege Alboino adhuc in Pannonia manente, Narsis praefectus Italiae, & carthularius imperialis, vocat ipsum Alboinum cum omnibus Lombardis in Italiam. Ubi mortuo N-boino, succedit Luprandus. Quo mo tuo, succedit Agistulphus. Quo mortuo, succedit Desiderius. Desiderium illum cepit, & in exilium deportavit Carolus Magnus Imperat P. Extunc Imperatores & reges Francorum tenuerunt Lombardiam sibi subjugatam, usque ad tempora Friderici Imperatoris , & filii ejus regis Henrici sexti. Quorum temporibus ego Golfridus istiusmodi librum componi & conseripsi, ad honorem Dei, & Ecclesiae atque Imperii & ad omnium lectorum perpetuam utilitatem. Precor igitur omnes hujus libri lectores , ut amore Dei αsummae charitatis intuitu benediacant animae meae & parentum meorum; Amen.
FINIS CATALOGO RVM OMNIUM REGUM CATALOGUS P AP ARUM ET
IMPERATORVM ST CHRONUS Dominus Jesus Christus, primus &summusPontifex, dit in hoc mundo annis triginta duobus . & mensibus tribus, ante ascensionem suam. Petrus apostolus in partibus orientis praedicando , sedit annis quatuor. In episcopatu vero Antiochiae sedit annis octo. Romae autem in papatu sedit annis viginti quinque, mensibus duobus, diebus quatuor. Distinctio temporum. Octavianus Imperator Augustus fuit tempore Petri apostoli, bc imperat annis quinquaginta sex. Tiberius, privignus Octaviani, fuit tempore Petri, & imperat annis tred
Gajus Caligula fuit tempore Petri, &imperat annis tribus, mensibus decem, diebus octo. Claudius imperat tempore Petri, a ius quatuordeci mensibus Octo. Tempore
386쪽
pore Claudii venit Petrus apostolus Romam, ubi sedit annis viginti quinque. Et cum eo Linus fuit coadjutor Petri in
Papatu, annis novem, mensibus tribus,
diebus duodecim. Cletus cum Lino coadjutor Petri, s dit annis duodecim, mense uno, diebus decem. Isti duo,Linus scilicet & Cletus, fuerunt eo episcopi, & coadjutores Petri. Unde Joannes apostolus tertio scribit omnibus episcopis Galliae Zc Germaniae, sic: Petrus,princeps apostolorum, adjutores sibi ascivit Linum &Cletum,
non tamen pontificium aut potestatem
ligandi atque solvendi tradidit eis, sed in
exterioribus eum juvabant. Nero Imperator tempore Petri fuit,& imperavit annis tredecim , mensibus
Galba &Vitellius, de Otho,post Neronem invadunt Imperium, & se invicem bellis & contentionibus cito extinguunt. Quibus succedit Uespasianus.
Clemens primus Papa, post Petrum,
sedit annis novem, mense uno. Tunc
cessavit papatus diebus viginti uno, post
obitum suum. Vespasianus tempore Clementis , imperat annis novem, mensibus undecim.
diebus viginti duobus. Cujus tempore colossus erectus est , qui fuit altus centum Scocto pedum. Tunc urbs Adventia condita est apud Allobrogos, super Ararim fluvium. Vespasianus obiit flu
Titus tempore Clementis, imperae annis duobus, mensibus duobus , & f cundissimus fuit. Domicianus,stater Titi,tempore Clementis imperat annis quindecim,mensibus quinque,diebus duobus. Iste superbus praecepit, Deum δc dominum se vocari. Christianos persecutus est. & Johannem Evangelistam in Palmum insitam relegavit. Omne genus David regis interfecit. Eo tempore Capitolium Romae, & forum dc porticus , &stadium, δc thermae Trojanae, &Pantheon, aedificata sunt. Domicianus a suis in pa- Iatio occiditur. Cadaver eius in plateas
turpiter tractum est a populo Romano.
Nerva, tempore Clementis. imperat anno uno, mensibus quatuor. Iste omnia,quae Domicianus fecerat, damnavit: εc quae ille damnaverat, absolvit. Unde Iohannes tunc ab exilio rediit,ubi scripserat Apocalypsim.
Distinctio temporum. Anactetus Papa, sedit annis novem , mensibus duobus,diebus undecim. Ces sat diebus tredecim. Trajanus tempore Anacleti, imperat annis novemdecim, mensibus sex, di bus quindecim. D stinem temporum. Εvaristus Papa , sedit annis novem, mensibus decem, diebus duobus. Cesiae diebus novemdecim. Adrianus Imperator tempore Evaristi, regnat annis viginti, mensibus undecim. Tunc tertia persequutio fuit Christianorum, satis graVis. Distinctio temporum.
Alexander Papa, sedit annis decem , mens bus septem. Cessat diebus viginti quinque papatus Romae post cum .dilius Imperator tempore Alexandri
Papae, regnat annis viginti,mensibus undecim. Iste Hierosolymam, a se repara tam, Vocavit nomine suo AEliam: &Iudaeos omnes , in remotissimis partibus. exilio relegavit, ne in ea amplius habitarent , dc ne civitas Hierusalem vocaretur
in aeternum, sed dilia. Distinctio temporum. 1 ε s stus Papa, sub Decio Imperatore,
sedit annis decem, mensibus quinque. Cessat diebus duobus. Deeius Imperator, tempore Xysti, regnavit anno uno. Orosius dicit, annistribus.
Distinctis temporum. Telesphorus Papa, sedit annis undecim, mensibus quinque, diebus viginti& uno, sub Antonino. Cessat diebus
Antoninus pius Imperator, sub Telen
387쪽
Galenus medicus claruit, Pergami na
Hyginus Papa, sub Antonino Imperatore, sedit annis quatuor, mente uno, diebus quatuor. Distinctio temporum. Marcus Antoninus, tempore Aniceti, annis novemdecim, mensibus quatuor, die uno, cum fratre suo Lucio Aurelio. Lucius ille apoplexia moritur. Antoninus vero filium suum Commodum vocat ad Imperium. Isti leges asperas temperaverunt, & scripta fiscalia omnia in foro publico incenderunt. Anicetus Papa, sub Marco Imperatore, sedit annis Undecim, mensibus sex, diebus tribus. Cessat Papatus diebus de
Itein sub Mareo Pius Papa, sedit annis
decem, mensibus quatuor, diebus quatuor. Cessat cathedra post obitum ejus diebus tredecim. Item sub eodem Marco Imperatore, Soter Papa, sedit annis novem, & mensibus septem. Cessat diebus viginti & uno. Eleutherus Papa, sedit annis quindecim, mensibus novem, diebus tribus.
Cessat diebus decem post eum cathedra Papalis, sub Commodo.
Commodus Imperator , tempore Eleutheri regnat annis tredecim.
AElius Imperator Pertinax, sub Eleuthero, infra sex menses occiditur. Post hunc Iulianus mensibus septem imperat: eumque Severus occidit, dc ipse fit
Distinctio temporum. Victor Papa, sedit annis undecim. Cessat diebus duodecim sub Severo cathedra Petri. Severus Imperator, sub Papa Victore, regnat annis novemdecim. Iste in
Britannia partem insulae, a mari usque ad mare. vallo munivit, quod erat in εο longitudine centum trigintamilliarium,& multis turribus communitum. Severus ille Imperator apud Eboracum sepultus est. Distumo temporum. Severinus Papa, sedit annis octo,mem
sibus septem, diebus decem,subAurelio. Cellat diebus sex.
Antoninus Aurelius Caracalla, tempore Severint, imperat annis scptem. Iste asperior Severo patre suo fuit, &a Per sis occisus est. Disinctio temporum.
Callistus primus, Papa, sedit annis sex, mensibus duobus, diebus decem. Cessat
diebus se Alexander Imperator,tempore Papae Callisti primi, regnat annis duodecim. Iste vicit Xerxem, magnum regem Persarum, in practio. DisActis temporum. Urbanus Papa , primus, sedit annis quatuor, mensibus decem, diebus dum decim. Ceilat cathedra diebus triginta post obitum eius. Macrinus tempore Urbani, imperae anno uno.Cujus historia non habetur. Distinctio temporum. Pontianus Papa , sedit annis noVem, mensibus sex, diebus duobus. Ceilat diebus decem. Marcus Aurelius Antoninus tempore Pontiani, imperat annis tribus. Iste in stupro&in omni turpitudine mortuus est , & turpem famam reliquit. Anteros Papa, sedit annis duodecim, mense uno, diebus duodecim. Cessat diebus octo.
Maximus Imperator, tempore Anteri regnat annis tribus, & persequi ur Christianos. Distinctio temporum. Fabianus Papa , sedit annis quatuordeci iri, mensibus undecim, diebus undecim
Gordianus, tempore Fabiani imperat annis septem. Iste puer a suis deceptus. in Parthico bello occisus est. Eo tempore claruit Origenes. Distinctio temporum.
Cornelius Papa, sedit annis duobus , mensibus duobus, diebus tribus. Cessat post illum cathedra, diebus triginta M
Philippus Imperator, cum filio suo Philippo, est primus Christianus Imperator, tempore Cornelii Papa, imperat annis septem. Anno autem ejus quarto completus est annus millesimus ab Urbe
388쪽
Urbe condita, propter quod facti sunt Romae ludi theatrales in campo Martio tribus diebus & tribus noctibus. Istum Philippum, & filium ejus Philippum occidit Decius in dolo, & ipse factus est Imperator, & persequutor Christianorum, in odium ejus Philippi.
Dipinctio temporum. Lucius Papa, primus, sedit annis trihus . mensibus quatuor, diebus tribus. Cestat diebus triginta & uno. Decius Imperator, tempore Lucii regnat annis tribus, & persequitur Christianos. F uir autem septima persequutio. Distinctio temporum. StephanusPapa,sedit annis octo mensibus sex, diebus duobus. Cessat diebus duodecim. Gallus cum Volusiano, tempore Stephani primi, Papae, imperat annis duo-hus, mensibus quatuor. Isti duo Imperat res in dolo sunt occisi ab A miliano. Ipse quoque des lianus postea Occisus est, quarto mense. Eo tempΟ- re Cornelius Papa corpora Sanctorum de Catatumba levavit & dedicavit. Dipiactio temporum.
Xystiis Papa, secundus , sedit annis duobus, mensibus sex, diebus quindecim. Cessat diebus trigintaquinque. Valerius cum filio suo Galieno, nunc regnat annis quindecim. Et est persequutio octava in Christianos facta per illos. Eo tempore Germani, id est Teutonici, Galliam pervagati , Italiam devastant. Nunc etiam gens Gothorum Macedoniam, Graeciam, Pontum, &Asiam depopulantur. Imperator Valerius a Sapore, Persarum rege, Capitur& caecatur. Qui dum vixit, talem poenam Portavit, ut regem Persarum
equum ascensurum ipse proprio suo dorso semper levaret super equum. Dionysius Papa sub eodem terio sedit annis quinque, & mensibus duobus. Cessat post eum pontificatus diebus quinque. Felix Papa, sub eodem Valerio Imperatore, sedit annis quatuor, mensibus quatuor, diebus quinque. Cessat post cum cathedra Papalis diebus quinque. Distinctio temporum. Eutychianua Papa, sedit mensibus de- Tom. II
cem, &die uno, tempore Imperatoris
Claudi LClaudius, tempore Eutychiani, pe- s s grat anno uno, mensibus novem. Iste
Gothos, Macedoniam & Illyricum v stantes, incredibili strage delevit. Et propter hoc ei clypeum aureum, & hastam auream Senatus in Capitolio dare
Distinctio temporum. Cajus Papa sedit annis undecim, mensibus quatuor, diebus duodecim. Cessat Papalis cathedra post eum diebus sex Aurelianus,tempore Gali Papae, imp rat annis quinque, & mensibus sex. Iste Gothos summa virtute depressit, Sc Romam muris firmioribus cinxit, & Sodis templum Construxit. In Christianos ii te nonam persequutionem concitavit. Et ipse tandem occisus est. TacitusImperatoriimiliter Gaji Papae tempore, regnat mensibus sex. Item Florianus, sub eodem Gajo, regnat mensibus tribus. Probus sub eodem Gajo Papa, imperat annis sex, & mensibus quatuor. Dipinctio temporum. Marcellinus Papa, sedit annis novem, mensibus quinque, diebus duodecim. Cessae diebus sex. Carus Imperator, cum filiis suis Carino &Numeriano, tempore Marcellini Papae, imperat annis tribus. Iste devictis Persis,quum esset supra fluvium Tigridem , cum duobus filiis suis, ictu fulminis occisus est. Marcellus Papa, sedit annis noVem, mensibus quinque,&diebus viginti uno. Cessat sedes Papalis diebus viginti. Diocletianus 6c Maximianus tempore Marcelli, imperat annis viginti. Diocletianus socium tuumMaximianum suscepit in imperium, eumque in Aphricam direxit, ut eam defenderet a Quingentianis. Praeterea plures Caesares sibi elegit,videlicet Constantium, Licinium, &Galerium. Ipse etiam Diocletianus tanquam Deum se adorari praecepit. Et ipse prior gemmas in vestibus & in ces amentis portavit. Prius enim reges alii sola purpura utebantur. Diocleti nus iste in Oriente,& Maximianus inoccidente, omnes ecclesias Christianorum Cc c prie-
389쪽
praecipiunt devastari, & libros combu- comediae, in Villa, quae vocatur Aquilo ri, & Christianos omnes occidi. Ista M. persequutio decima omnibus aliis im- Constantinus, tempore Sylvestri &36' manior & diuturnior fuit. Diocletia- Martini Papae, imperat annis triginta . nus ille apud Nicomediam Sc Maximia- mensibus decem. De quo satis diffusEnus Mediolani, purpuram deposue- in corpore hujus libri, sub tractatu Im
runt. Peratorum,loquuti sumus.
Distinctio temporum. Marcus Papa, sedit annis duobus, men- 1 o Eusebius Papa, sedit annis duobus, sibus octo, diebus viginti. Cellat diebus mensius duobus. Ipse autem & supra quindecim. Iste Marcus Papa fuit tem- scripti Papae omnes martyres fuerunt. poribus Constantini Imperatoris. Constantius, & Galerius, & Iicinius Distinctis temporum. Caesares, Diocletiani, tempore Eusebii Iulius Papa,sedit annis undeci men- Papae fuerunt,& imperium Romanum sibus duobus, diebus sex. Cessae diebus
Distinctio temporum. Constantius cumConstantino &Con- Miltiades Papa, sedit annis septem, stante, imperant tempore Iulii Papae, an- mensibus septem, in Papatu . nis Viginti quatuor, mensibus quinque, Valerius, & Constantius, & Licinius diebus viginti tribus: quorum Constans. Caesares supra memorati, regnant tem- edomitis Gallis, & in pace receptis , inpore Miltiadis Papae. annis duobus: quo- Hispania occisus est. Constantinus aurum Constantius Hispaniam subegit, & tem, dum fratri suo Constantio bellum de Alemannis triumphavit, & filiam re- inferre pararet, juxta Aquileiam est oc-gis Britanniae, nomine Helenam defiam cisus. Sic ad Constantium monarchiacto prius patre eius, nomine Iohel acce- pervenit: qui in haeresim Arianorumpit uxorem, de qua genuit Constanti- lapsus, & ab eis rebaptiZatus, gravissinum. Quamvis alii asserant, ipsum Con- mam catholicis intulit persequutionem. stantinum fuisse spurium filium Helenae, Cujus auxiliis Ariani omnes catholicos puellae tabernariae, in finibus Persiarum episcopos carceribus & aliis variis tor- genitum; dum pater ejus Constantius, mentis sunt demoliti. In qua persequu- pro colligendis tributis publicis , lega- tione Athanasius, Alexandrinus epitione in Perside fungeretur. Ipse Con- scopus, Hilarius Pictaviensis, & Eusebi stantius pater in Anglia apud Eboracum us Versellensis, constantissimi & inviti dicitur esse sepultus. cibiles apparuerunt. Eo tempore cla-Εodem tempore Maxentius . filius ruit Basilius Caesariensis, Uictorinus rhe- Maximiani, Romae creatus est Impera- tor; & Priscianus 6c Donatus grammator: quem Constanctus postea, a Roma- tici. nis vocatus, juxta pontem Milvii inter- Dipinctio temporum. fecit: & ipse regnavit annis triginta, Felix Papa, vivente Liberio Papa, & inmensibus decem. Regnum veroBritam exilio posito,ab haereticis constitutus,se niae Tacherio, avunculo suo,reliquit. Et dit anno uno, mensibus quatuor, diebus prius quidem Christianos persequutus duobus. Cellat cathedra diebus triginta est, postea vero per Sylvestrum Papam octo. accepit sacrum baptismum Liberio autem ab exilio Constantii Sylvester Papa, sedit annis viginti tri- Imperatoris post biennium reversio, &hus, mensibus decem. Cessat diebus in Papatum restituto, Felix, qui ei vive quindecim. ti fuerat subrogatus, aliae civitati praela- Iste Sylvester, anno quarto Imperii tus est. Quare autem idem Felix in Cata- Constantini, factus est Papa, & eum logo catholicorum apostolicorum scri-hapGavit. Sed sicut Tripartita narrat plus sit, ego ignoro. Vos autem Ro- historia, & Eusebius Caesariensis inCMO- manos interrogate. si placet. nicis testatur, ipse postea rebaptiratus est Disinctio temporum.
a quodam Eusebio Aria ,episcopoNi- Iulianus apostata, temporibus Liberii
390쪽
& Felicis Papae imperavit annis duobus, mensibus sex. Iste a puero fuit Christi nus, & ecclesiae Romanae subdiaconus. Sed postmodum ad idolorum cultum conversus , & apostata paganismus factus, persequutus est Christianos, & in odium Christi, temphim Hierosolymis reparari praecepit. De Juliani autem vita & morte in corpore hujus libri la sius continetur. Tempore Iuliani claruit Didymus, & Basilius Caesariensis piscopus.
Distinctio temparum. Damasus Papa, sedit annis octodecim, mensibus quatuor, die uno. Cessavit sodes Papalis post eum diebus viginti. Iovianus tempore Damasi Papae, imperat annis octo. Iste omnem exercitum Constantii ad fidem catholicam revoca.
Syricius Papa, sedit annis quindecim, mensibus undecim. Cathedra non cessat. Valentinianus temporeSyricii, imp
Valens,filius Valentiniani, sub eodem Papa Syricio, imperat annis quatuor. Gratianus Imperator cum fratre suo Valente, imperat sub eodem Papa, annis
Anastasius Papa, sedit annis tribus, mensibus decem, diebus duodecim. Cessavit post eum pontificatus diebus
viginti & uno. Valentinianus secundus,i M.t tempore Anastasii Papae, annis duodecim. Distinctio temporum Innocentius Papa , sedit annis undecim, mensibus duobus , diebus viginti uno. Tunc Roma ab Alarico, rege Gothorum, capta est,ipso Papa tuncRaven
Theodosius imperavit annis viginti septem,tempore Innocentii Papae primi. Distinctio temporum. Sosimus Papa sedit anno uno, diebus undecim. Cessat diebus undecim. Arcadius cum Honorio & Theodosio& Ualentiniano, imperat annis tri in duobus sub eodem Papa. Distinctio temporum. Bonifacius Papa, sedit annis tribus,rim. IL
mensibus octo, diebus septem. Cessat
Honorius & Arcadius tempore Boni facii Papae, imperat annis viginti uno. Caelestinus Papa, sedit annis septem, mensibus decem, diebus septemdecim. Cessat diebus viginti. Iste vero Scotis in Christo credentibus primum mittit episcopum, nomine Palladium. Distinctio temporum. Ualentinianus cum Martiano imperat s
XystusPapa,sub eodem Valentiniano,
sedit annis octo, mense uno. Cessat di bus viginti duobus. Distinctis temporum. Leo Papa, sedit annis undecim, mense uno,diebus tredecim. Cessat diebus septem. Tunc facta est quarta synodus sexcentorum triginta Patrum sub Mamtiano Imperatore contra Eutychen : ubi concessum est. Theotocon, id est De matrem esse Mariam: & prohibitum est dicere, duas in Christo esse personas, Eo tempore Atila intrat Italiam: ad quem egressus Leo Papa, ut Urbem non ingrederetur, obtinuit: unde Atila frenum
Distinctio temp&rum. Martianus post Valentinianum sub Leone Papa imperat annis sex. . Distinctio temporum. Ularius Papa,sedit annis septem,men sibus tribus, diebus decem. Cessat diebus decem. Leo Imperator , regnat annis septem in Constantinopoli. Distinctio temporum. Simplicius Papa, sedit annis quinde cim, mense uno, diebus septem. Zeno Imperator tempore Simplicii Papae, regnat annis septemdecim. Felix Papa, sedit annis octo, mensibus sex diebus septem. Cessat diebus qui que. Iste fuit sub Zenone. Distinctis temporum Gelasius Papa , sedit annis quatuor, mensibus octo,diebus octodecim. Cessat diebus septε. Hoc tempore Gensericus, rex Gothorum, capit urbem Romam;& per dies quatuordecim omnibus bonis expoliat ; sed hominibus ad ecclesias C c c a Coa