장음표시 사용
11쪽
periodo videret; imo adeo, quod multo magis mirandum, locum sermamque huius vitii descripsit; eventus puellam recte Suspicatam esse docuit, infans enim posthac editus est latis qualis fuerat descrip tus. Plura hujusmodi exempla Dr. Rau in dissertatione, nec non alii auctores passim apposue
Λ vero autem abhorrere videtur, incitamentum psychicum, quo mater eXterrebatur, V. C. inOpinatum monstri alicujus, aut leporis conspectum, semper gignere vitium, ei analogum, quod terroris causam exhibuit: per experientiam enim constat, multas mulieres, quae terrifica perturbatae imaginatione, monstra ediderunt, modo similia, quin imo longe diversa vidisse. Metus atque terror, uti Mechel tradit, incitamenta sunt deprimentia ideoque effectum damni serum in foetus conformationem sapite exserunt, qui essectus, si incitamentum illud maturrimae superVeniret periodo, eundem sermationis organorum gradum exhibenti, quem corpus perterrita matre visum obtulit, inducto vitio a nalogo sacillime se manifestat. Impedimentiam, seu desectus nutritionis certissime in consormando labio leporino culpandus est. Altera labii leporini causa, non minus gravis, haud dubie a vitio dynamico primitivo repetenda est. Quodsi enim meditamur, multorum morborum germina post partum,
imo pr0vectiori iamiam aetate in organismo evolvi,
12쪽
quibus nutritionis impedimenta sistantur: quidni
largiamur, eadem germina in Retus corpore tenerrimo emergere et Drmationis an Omalae causam exhibere ' Inter causas remotas dispositio hereditaria magnas partes agere videtur; etenim multa testantur exempla, varia monstrositatis genera, ut
labium leporinum, a parentibus ad liberos, imo a progenie ad progeniem transferri; Mechel, in anato inia pathologica, Lucam, ait, inter quinque familiae cujusdam liberos quatuor labio leporino conspicuos Observasse, TreW Virum vidit, palato quidem solido, sed inaequali et salebroso insignem, septem liberorum e sana uxore patrem, quorum quatuor filii sani, filiae tres labio fisso rictuque lupino erant deturpatae. Matris soror enixa erat filios quinque, eodem vitio desermes, duasque silias integras. Anna, viro cuidam, inquit, prima uxor undecim peperit insantes, quorum novem mortui. duo vivi, labio leporino conspicui, in lucem prodierunt ; primus insans, altera uxore editus, eodem labio leporino, tertius rictu lupino, quartus labio leporino insigniebatur; duo patri assines et ipsi ore lepurino erant deturpati. Familiae alicujus, quam novit Mechel, et mater et silia singulae ediderunt insantem, palato fisso deformem. Ex his apparare arbitror, rationem, qua labium leporinum seruietur, diverso modo posse explicari, verum Omnes liypotheses nihil esse, nisi liypothc-
13쪽
ses, quae multis offusae tenebris, ad liquidum perduci nequeant.
Mirum quoque illud videri potest, quod maior
Observationum pars docet: os leporinum plerumque labium superius et, si simplex sit, ejusdam latus sinistrum ossendere, raro latus dextrum, rarissime labium inserius; quod tam singulare videtur, ut explicari nequeat. Labii leporini post partum exorti, quod rarissimum, causa Utplurimum est mechanica, sive cohaerentia corporibus solidis durisque sublata, ita quidem, ut ictus, aut alia quaedam violentia partibus inferretur. Verum nonnunquam causa dynamica primitiva exstat, ut herpes exedens, carcinoma etc., quibus ulcus malignum, serpiginosum inductum est.
Dividere licet labium leporinum in simplex,
duplex et complicatum. Simplex vocatur, si una tantum sissura labium tenet; duplex, si duae exstant fissurae, maiori minorive disjunctae interstitio, ergo partem intermediam vel ampliorem vel exiliorem relinquentes. Complicatum audit, si cum sissura aliae deformitates junctae sunt, ut dens prominens, tabulae ex
14쪽
ternae ossis maxillaris Taresaci o, vel ex0stoses, inter fissuram prominentes; porrigi etiam potest sissura ad partes' molles durasque palati, imo ad uvulam, quo sit, ut palatum fissum dicatur. Singularem denique labii leporini speciem illae sistunt fissurae, quae non primae consorinationi, sed causis mechanicis aut dynamicis primitivis originem debent. Hoc sissurarum genus a priori discrepat eo , quod margines offert inaequales, utplurimum call0sos, duros atque SalebrOSOS.
Generatim praedictio conformanda est ad aegrotorum Valetudinem et corporis constitutionem, ad fissurae longitudinem et amplitudinem; interest etiam, num Vitium simplex sit, utrum duplex, an complicatum; num major minorve substantiao pars desciat, an operatio multum excidi iubeat, ut idonea marginum retinio obtineatur. Quibus omnibus accuratiuS reputatis, haec sere redundant: a) Quo major integritas aegroti et tranquillitas, quo minor sissura, eo laetior continget operationis eventus ; sin corpus admodum est sensibile, laxum , irrequietum, cachecticum, ad alios morbos
15쪽
opportunum: praesagium minus laetum augurandum erit.
b) Maioris difficultatis est, labio leporino duplici, quam simplici mederi, siquidem diversis temporibus absolvi oportet operationem, quam infantes, priorum calamitatum memores, iterari vix patiuntur; verumtamen bene cedere solet medela, si superi Ora lavent.
modum complicatum largitur, imprimis si margines minori insigniuntur Iaevitate, si longius distant,
aut si indolis salebrosae ac nodosae causa multum substantiae cultro resecandum est, ut apta efficiatur
reunio. huc quoque pertinent exempla, quibus dentes prominentes evellendi, aut protuberantiae vel xostoses ossium maxillarium recidendae, aut labium adnatum tam ab his, quam a gingiva maiorem per ambitum est diducendum, priusquam sissurae margines committi queant. Haecce quidem exempla non modo maiores medico si ficultates obtrudunt et plus temporis ad sanationem sibi reposcunt, sed aegrotis etiam graviores inserunt dolores, quum totam medendi rationem violentis adminiculis manuque cruenta absolvi oporteat; at nihil secius, si reliquae favent conditiones et chirurgus satis circumspecte omnia administrat, laetum operationis evom tum polliceri licet. Sin vero infaustissima quaeque consociantur, si ad ma
16쪽
iorem deformitatem laxitas ct ingens corporis vulnerabilitas accedunt, si spasmi variae indolis, praesertim tetanus aut trismuS, in conspectum prodeunt, facile accidere solet, ut insans occumbat; quamobrem pessimum praesagiri oportet augurium.
Modelam chirurgicam, Sive cruentam, unum
quodque labium leporinum efflagitat, sive a primae consormationis vitio pendeat, sive post partum causis vel dynamicis primitivis, vel mechanicis sit exortum; medici enim est, aut aegroti aut propinquorum desideriis satisfacere aptamque medendi rationem auspicari.
Salus tantum petenda est ab adminiculis cruentis ; quanquam enim nonnulli, ut Lovis, fissurae margines remediis causticis, ut lapide insernali, Lali caustico, cantharidibus etc. vulnerari atquere unionem solis vincturis persci iubent, experientia tamen hanc methodum repudiandam esse docet. Proinde quaestio obtruditur: num operatio mox a
17쪽
partu instituenda, utrum disserenda sit, donec insans vires uberiores plenamque mentem Obtinuerit 3 Ad dirimendam hancce quaestionem, dispicere Oportet, qualis individui cuiusque exempli
ratio sit: qualem ambitum teneat deformitas, quis sit virium modus et valetudinis gradus, num parentes aut insantum propinqui operationem serius ocius institui velint 8 Plerumque parentes cultiores quam maxime exoptant, ut proles, sive sit filius, sive filia, vitio hocce foedo atque turpi liberetur. Homines tantum inferiorum ordinum, opinionibus praeconceptis nimis addicti, operationem disserro,
vitiumque ad adultiorem aetatem sustinere consueverunt, donec major mentis maturitas praeconceptas
opiniones dissipet votumque emergat, tetrum illud Vitium quocunque modo exuendi. Teste experientia operationem mox a partu instituere licet, dummodo ita constitutae sint vires, ut infantulus huic encheiresi, aliquantum virium
Sane requirenti, haud succumbat. Quod an suturum Sit, nec ne, medici est, dirimere. Quodsi conditiones in prima vitae periodo favent operationi, illud commodi offertur, quod insans perpetuo sere somno detinetur; si praeterea infans, quod auctores plerique praecipiunt, ante operationem longiori
submittitur vigiliae, peracta encheiresi somnus saluberrimus eventum laetissimum asseret. Operatio tenerrima aetate instituatur, multo magis
18쪽
neestsse est, si labium leporinum cum sissura palati mollis atque duri complicatum exstat, siquidem partium ossearum coalitio haud raro ab eventu prospero, quem labii leporini curatio sortitur, pendere consuevit. Sin autem incommod3 supra memorata locum habent, si infantulus nimis imbecillus hi ad convulsiones pronus est, Operationem disserri expedit, donec incommoda illa cesserint atque infans plus virium conceperit. Eadem Observanda sunt, si inter dentitionem aeger curanduS Ossertur: expectandum enim, donec praeterierit dentitio, quoniam multa huic periodo superveniunt symptomata, quae insantum propinqui imputare possint medendi rationi. Quodsi infans eam agit aetatem, qua, quantum doloris ex operatione sibi immineat, iamiam intelligit, at de vitii turpitudine nondum persuasum habet, suspendatur oportet operatio, donec melius sese noscat ac deformitatem exuendi desiderium concipiat. Data copia instituendi operationem paulo post partum, medicus eligat tempus inter septimum et decimum quartum mensem, siai- si dentitio urgeat difficillima) aut inter annum septimum atque decimum. Quum vero alii insantes serius alii maturius plena mente imbuantur, medicus ex arbitrio dirimat, quo tempore operationem administrare optime conveniat, si prima vi laeperiodus iam est elapsa.
19쪽
Νonnulli labiis aegrotorum vincturam imponi suaserunt, qua ad Operationem praeparentur, V. C. emplastrum adliaesivum, aut fasciolam. Haec vinctura eatenus videtur utilis, ut aegroti ejus incommodis adsuescant, nimirum infantuli ut mammarum lac haurire, adultiores esculenta et potulenta ingerere discant; at extendendis labii partibus, quod nonnulli putant, ista Vinctura minime est idonea. Neque minus repudianda est labii incisio ad ossiciendam elongationem.
Instrumenta, quibus Opus est ad persciendam operationem, ita eligat chirurgus, ut partim praestabilitae curandi methodo, partim majori rospOndoant dexteritati, qua haec vel illa administraro didicerit; his enim rebus nititur principatus, quem auctores uni alterive instrumento largiuntur. Non omnia enumerabo instrumenta, quippe qu0d optime sedit Fretor in dissertatione infra laudata, sodeorum tantum mentionem faciam, quorum maximus mihi usus videtur. Prae omnibus vel forfex vel cultellus requiritur, quorum illa id praestat commodi, ut operatio summa cum celeritate possit absolvi, quamobremu
20쪽
ipsi aegroti hanc operationis methodum minus dissicilem arbitrantur, quam si cultello utamur. Aptissima ost sors ex a Richtero inventa. Nonnulli quidem probro vertunt forfici, quod vulnus
efficiat contusum eaque de causa malignam ex itet suppurationem et infaustum operationis eventum praebat, quod striam relinquat rubram, etiamsi contingat sanatio: at chirurgorum praestantissimori ini experientia huic opinioni refragatur. Equidem ipse in instituto clinico chirurgio universitatis Πρ- rolinensis, quod duce Ill. de Graese floret, operationem sorsice institutam saepius vidi, ita quidem,
ut sanatio per primam reunionem sine ullo striae rubicundae vestigio efficeretur. Forsicis praestantia tanto major est, quanto tenuiora labia. Sin chirurgus cultelli usu magis est versatus, nec ambidexter, si labia crassissima sunt, aut callosa : cultello utatur, vel una vel duplici instructo acie, etenim eventus, si Omnia rite peraguntur, idem obtinebitur, dummodo id dispiciatur, ut instrumenta satis sint acu in. Opus etiam est tenaculo ad continenda labia, nimirum si ita constituta sunt, ut digitis prehendi nequeant; huic scopo vulsella, aut sol cipula, aut labiorum tenaculum, a Noli et IIcister commendatum, optime satisfaciunt. Chirurgus cultello sacturus operationem, lamina indiget aut cornea, aut lignea, aut chartacea, vel, quod Enaiax Suadet, Su-