Gerardi Joan. Vossii et clarorum virorum ad eum epistolae, collectore Paulo Colomesio ecclesiae Anglicanae presbytero Londini nuper editae, nunc accuratissimae recusae; argumentis & indibus necessariis auctae. ... Quibus accessit dodecas epistolarum

발행: 1691년

분량: 1015페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Num meliuscule omnia, nisi quod ubi mentio ejus, dolor recrudescit. Sed alio potius

sermonem derivamus. Vale, optime maxime Salmas, Sc cum uxore lectissima ab omnibus nobis salve.

Pr. Kal. April.

Ioanni Meursio, V. G. Gerardus V

sius, S. P. D. Ouamquam de tot ingenii, doctrinae,i

.dustriae tuae monumentis, plurimum

mihique gaudeam tibique gratuler: cogor tamen fateri, hanc eo laetitiam imminui, quod sic Blau rius in edendis iis eluserit expectationem utriusque nostri. Quod quidem ficultus ferrem, si mei Sc aliquot tui

amantium, ac non totius interfuisset reip. literariae, tam avide omnia tua expectantis, prodire tandem quibus orbem doceas universum: si item non coqueret animum meum damnum, quod privatim familiae tuae dedit, dum te fraudat tot annis, tum honore apud bonos doctosque, tum etiam emolumento illo quod percepisses ab illis, quotum gratum orga te animum persensisses quod chartis perennaturis nomen eorum posteris propagares. Equidem non facile dixerim, quoties & quantopere super istoc expostulaverim, ipsumque rationem inire Blaumia um)usserim quam grave tibi damni dedis set. Nea verissima ille me dicere negate vel voluit vel valuit. Non facileomen dixerim, quam gavisus sit Historiam tuam Danicam is viditi Nunc, inquiebat, ostendam, non mihi voluntatem defuisse sed facultatem in iis promulgandis, quae elaborasses: Nempe quia hic non desieerent cum typi quibus exanimi tui sententia opus hoc pistret. Itaque eontinuo typothetarum praeeipuo negotium dedit ut ordiretur eam, nec nisi ab- luta desisteret. sic praeter ipsum retulit typotheta quicum ignaro eo sum de tota saere locutus. At eur in prioribus cessatum Z Bis coepiti sed primis typis tam minutis quas pulverem vellet ob oculos legentium spar gere. Et progrestus fuisset nisi obstitissem. Postea urgentu me maioribus exorsus. Placuit coeptum: sed desistere coactus quia tot Gnecis inicinurrentibus Upis destitueretur.

Hisce nundinis instanties famulus ibit Francosunum qui secum asseret quantum deest. Interea nullo opere praelum ejus servebit quam Historia tua Danica. Mense Mais,

hoe est, typis Graecanicis aeceptis, etiam alter typotheta in aliis oecupabitur. Mihi amice optime maxime, nihil hic vel seritur vesmetitur, nisi quatenus amicorum commune esse negotium solet; sed tamen tam diu tam turpiter elusus, puto verum di re. Exc detur ab eo opus meum de Idololatriae origine dc progressu; non permittam ut in istoc pergat nisi pari pede progrediatur in tuis . Amplius vis si non valebit utrumque praestare, jusscio ut mea ad tempus cessent. Gmnia tui causa volo eo magis quia pudet me non antea subodoratum quid ageretur, niamiaque simplicitate pene dixerim fovissehuna triconem dum de mense in mensem sino hoc negotium tuum protrudi, nec mnia tua ut scripseras remitto. Md erede

mihi hie si fuisses nec ipse aliter egisses. Tam

verisimillia semper auulit ut cuivis bono fia- cum faccre potuerit. Caeteroquin non is

sum qui tam finite eludar; sed quid opus tam multis e ipse ait Literis suis sese sia purgare ut sitisfactum confidam. Salmasius a te hebdomadas pauculas e Galliis est reversus, ubi biennium ves circiter fiale, cum ob alias causas tam propter pestilentiam Lugduni grassuum. Nihil hactenus terris Bat vis in lucem dedit; sed non arbitror ulterius cessaturum. Heinsit notae in N. T. excuditandem eceperunt, quae quales sint futuraepostea uterque & alii iudicabimus. Nuna non idem omnium judicium es L Filii

του μια is si s Maimonides ex sus, excepta praefatione, alioqui nunc misissem. Salutant te uxorem de liberos uxor de omnes mei. Multa etiam salute imperties V. CLLaurenbergium, Ernstium ac Stςphanium L. Emstio proxime reseribam. Nunc quia te tia est noctum cubitum me constro.N-m sie de die ab innumeris pene avocor, ut nihil sere nisi de nocte possin vii. Idus Aprilis.

CHariam mitto beneficii ab urbis vestrae

342쪽

Junio, spero hoc viduae dabit Q stor, ut

tanto nunc promptior sit in exsolvendo, quanto ego tardior fili in negotio urgendo. Negabis fortasse tam me lentum esse debuisse, cum non possim ignorare, quam id Viduae sit moletium. Sed sic sum, nulla tamen culpa mea i quando quotidie minus,

minusque meus esse incipio i si h ita prneessit, quid amicorum negotiis, imo quid

tandem studiis meis fiet Et tamen manet ardor, quod ante biennium cogitaram, excurrendi ad vos cum aliquo meorum; idque si Deus vitam, & valetudinem, seriis Autumnalibus. Juvabit videre veteres amicos, eos imprimis, quos veteris sui Doctoris ne dum poenitet: In quibus jure repono, ut de Te taceam, Colvium, Beverovicium,J. R verium. Grammaticum nostrum opus granis

de, Sc arduum jam ex sum i de habet Bibliopega aliquot Exemplaria, quae compingat. Propediem ad Te transmittam. Dissiciles nugas, dicent malevoli. Quid mea quando iam diu talium voces didici Coni mnere. Et certe si necdum sciam , quando futurum tandem, ut norim Quippe jam annum ago undesexagesimum Deo gratias ago, quod aetas sic satis vegeta, utinam de conjuge idem possim direre. Sed illa in dies defetisciti ut multum metuam, ne vita illa sit vitalis. Jam excudi eceperunt Annales Hollandiae, & Zelandiae, quos filius Matthaeus constripsit: scio non displieitutum mpus, ubi videris.'Sane priores non parvo post se relinquet intervallo. Dominicum quidem hoc testimonium meum; sed tanto religiosius haec scribo, qui vanus nolim deprehendi, vel domi caecus. Excusa propemodum Tragoedia Grotii, Sophompaneas, sive Iosephus qui altero illo nomine AEgyptiis vocatur. Placebit argumentum, nec minus Romana vere dictio: credo de eo no-ntine, quia meo nomini inscripsit. Et illam, una eum nostris transmittam. Authorem

non ut dictitant aliqui, ab Illustrissimo O-xensternio solum, sed a Regina, Se Rer Sueciei Proceribus, legatum ad Gallos missum, credo jamdiu intellexeris. Uti de illud, quod Regi fuerit longὰ acceptissimus; qui

gaudet non modo reversum in Gallias, sed honore auctiorem redire. Spero vir ille,quo affectu erga patriam est, non Suedicis m do, sed Belgicis etiam rebus,multiam in Gabliis commc dabit. Quod non scriberem,

nisi melius nossem quam multi qui selli sibi

sudicium vindicant, cum nulli magis ignorent. Confido illum Deo cum re,tu que res Suecorum, in Germania quidem, in extrema stare tegula videantur: sed jam ad argumentum venio, quod non ita cursim possit referri. Quare abrumpo,teque multum, & uxorem optimam, de Amiliam i tam jubeo salvere: idemque facis com

cum liberis. Vale, amplissime de intege

time Cognate . Amstet ami

cla lac xxxv. Imu Omm ossuis, I Non. April.

G. I. Vossius.

Reverendissime, in Christo Pater, GIllustr.

J Andem finem suam implint exercitationes nostrae Grammaticae: quarum geminum mitto exemplar, unum celsissimo alliae Principi, alterum tibi in nati meo optimo maxinisque; qui nunc iterum bonas mihi precandus es preces: Nempe ut tantus Princeps, non aliunde potius quam illustri manu tua accipiat commentati nes nostras: atque ab ore sacro tuo etiam

cognoscat fissimississimam devotionem pectoris mei. Atque haec quidem ea conditatione oro rogoque, si sic res ac tempora forant. Quid enim fieri possit, vel debeat, infinitis partibus melius me perspicies. De exemplarium caeteris quid faciendum ce seam, exornatissimo Dellio cognosces. Ni hil tamen acturus nisi ex consilio tuo. Opere hoc copiosissimo, sed juventuti de φιλολόγως, quam sacra tractantibus utiliori, ad finem perducto, aliquandiu seponenda video, quae bonas literas,vel humanas sciemtias spectant. Et si permulta jam praelo parata sint ut prisci originum Ilibros, vastiuiten opust etiarn tres de re poetica libri diu expetiti,quia hactenus eam disciplinam, ratione illa, tractarit nemo. Item liber rata

εγκω eri yεια , sive de scientiarum attuumque omnium natura, nexu, acuta Item

Gineorum Olympiades. Ad haec rerum Romanarum Annales. Pluraque id senus, quibus non insistam. Nempe totum me a cingo ad ea, quae Thesbus Lugduni editis,

Bellositi recusis, ante annos multos complexu

343쪽

EPISTOLAE.

sexus sum: castigatius auctiusque multo, idque librorum serma, divulganda: videlicet ut duo sint Libri de Baptismo, & ejus ritibus: totidem de Eucliaristia libri, uti Mde statu Aniniae post mortem; Alius de creatione fine mundi; Alius de lege, oc bonis

de malis operibus. Et porro ita in aliis non editis modo sed&hactenus ανε Πτοις. In cunctis iis nihil aeque mihi propositum est, quam studere paci ac concordiae Ecclesiae simul ut aerae inentiae candidatis notitiam atque amorem veteris Ecclesiae instillem. vix ea lucem viderint quin, ira νseruturum est opus nostrum de mundi A liquitatibus, usque ad vocationem Abrahae, de inde de Aus Hebraeorum usque adChristi natalem, vel Hierosolum a Tito deicta. In his ad duo ista imprimis collimo.Primum ut saetam Chronologiam accuratius tr ctem, quam a Soligero magno alioqui viro, de aliis aliquot, factum. Deinde ut difficilia multa veteris Instrumenti loca, praesertim

δε-ποφαινη enarrem: ac sententiam n

stram, tum rationibus solidis, vel saltem v risimilibu tum item auctoritate sanctorum Patrum, dc Rabbinorum aliorumque conis

firmem

Terita nobis cura erit de Christianorum rebus i quod opus bipari itum..Prius exponet ut Historia Ecclesiae, ait candide ita su

cincter rationes etiam verbo uno altero inspergentur, quibus diversa sentientibus responderi queati Posterius ea omnia seligentur, super quibus nunc controversia est. Hic milaeste eum paronio dc aliis, manus mi serimus. Sic utrisque consulimus, dc illis quibus sufficit scire rem gestam: de istis, quibus opus est adversariis occurrere. Hanc curarum pariςm Optarem, vel primam i cem conspicere, nisi multa adeo adhuc em da intercurrerent; partim quia toties, imo quando non, ab indigenis de exteris iliter

turbor, parrim quoniam in his consignandis in illo Melesiae Catholicae schismat ac tam iis partium studiis veritatis studium neutiquam suffieit, sed prudentia etiam opus est singulari. Eoque ubi paulum priora processerint, nihil aeque exoptem,quam ut Cum uno altero Magnae Britanniae, antiquitatis intelligenti x prudentia conspicuo, per lit ras subinde de talibus conserendi felicitas obtingata. Nondum in scribendo huc usque perveneram, eum mihi a Dom. Gosso literae tuae exoptatissimae. Quid primum hic, qu dpostiemum eloquar Nne illo dignitatis

loco Dei gratia constitutum, tantis ac tali densis negotiis obrutum, hoc me hono Edignari indignum, ut ea cura, eo assectu respondeas singulis literis meis Oaffectum eximium t quem nisi videam nihil me fuerit arrogantius stultiusque; nisi profitear, nil, lme terra proferat ingrative.

De posthumis filii mei Dionysii, similiter

ac tu, censeo, nihil nempe ejus divulgari oportere, nisi perfectum. Quippe impet&cta, ut re olim Plinius, censenda pro non inchoatis. Dissertationem tamen Maim nidis ab eo versam, judico prope adeo abesse ab ultima manu quam edendo solet adhibere, ut haberi id opus possit pro absoluto. Ee3am editum foret, nisi Blaumius I. C. uxore

ducta in vicina ageret urbe, ac demum circa Kal.Jun. domuitionem cogitaret. Parenti ptimo, parum erudito extra Mathesin, non ausus fuit absens committere curam operis.

Filius Ioannes operam suam addixit praesectis Indicae negotiationis. Fisci iis fuerit advocatus. Spero idoneum magis fore seculi rebus quam eum experius sum in humanitatis stladiis vel fictis. Nihil igitur superest, quam ut honestd alteri loco cedat in Collegio. Interim multi imme Regiae ben ficentiae tuaeque sollicitudini debere profiteor, quod hactenus ei bene in Anglia fustit, saltem bene esse potuerit, nisi per ipsum stetis let. Quicquid superest, spero exequetur eo unctissimus affinis meus Franciscus Iunius , ad quem sita scripsi. Si qua in re opus ei fuerit consilio vel auctoritate tua, confido illam non defore. Reverendissime, Illustrissime DomDeum rogo, ut diutissime te silvum ae sospitem esse velit, quo Ecclesia Anglieam, illa omnium hodie Ecclesiarum Hellere de Cynosura, deinceps eriam recto

cursitas secunda navigatione feratur. Amsulodami,

344쪽

D. Deli. Reverendis o inchiepi po

tantuariensi a Sacro, S. P. FIducia, optime Delli, qiram mihi amicissimus Gossius fecit, non dubito aliquid a te exigere, in quo mihi utilis esse possit orira tua. Est haec sutura in exercitati nibus Grammaticis quas mitto. Duorum exemplarium, quae amictu holoserico eminent, unum misissimo Walliae Principi destinatum, alterum Reverendissimo &Illustrissimo D. Archiepiscopo, communi rus caenati ac Patrono nostro. Si ludere nonnia hil in te seria licet, cui viridi vestitum m venientius erit, quam virescenti D. Principis aetati cui caeruleo eontectum magis competat, quam D. Archiepiscopo, etesia tanti Addidi his duo in membranis compacta, & marginibus paginarum inauratis, unum Reverendissimo Domino Episeopo Londinens, alterum Bodleianae Oxoniensium Bibliothecae. Quorum ille Reverendissimo Me nati meo D. Archiepiscopo in priori dignitate successit; haea vero, ut praeclarum Oxoniensis Academiae orname tum, ad euram n dem tanquam Cancellarii pertinet. At, inquies, tertium primis duobus chariae par reperio. Ita est,sia hoc superpondium est. Nempe metui, ne mmceribus cuiquam exemplar satius esset offerri, quem equidem ignorarem, tam longe a Britannis degens. De illo igitur plane agendum fuerit, ex consilio Reverendissimi Dom. Archiepiscopi. Sunt de tria chartae secundo tertioque non disparis, sed solo hoc inseriora, quod oti paginarum non renitentauro. Horum unum esto ejus qui studiis

praeest celsissimi Ialliae Principis. Intelligo

esse D. Brian Duppa, antea incanum AEdis Cliristi apud Oxonienses; cujus viri doctrinam pariter ac humanitatem, cum ante quinquennium & amplius Oxonii essem, abunia sum expertus. Tanto minus dubitavi ad cum scribere,& hunc novum ei h norem onerosum, sive onus malis, limgehonestissimum, gratulari. Nempe de hic Ioeum non minus habere censeo, quam in

regunda Republica, quod olim a doctissimo Va ne dictum fuit, Onus est Honos qui sustinet Rempublicam. Alterum exemplar Rousii esto Bibliothecae ejus praefecti, quam ante dixi. De tertio facile vides non posse te praeteriri, quem antea incognitum ausas

sum onere hoc onerare, verius quam honestare. Sed simul putavi aliquod mittendum

Symbolum amicitiae, deinceps contrahe dae. Saepius enim mihi per literas competulandus posthac eris, casone earum rerum, de quibus aveam cognoscere sententiamR verendissimi Domini Archiepiscopi. Non est minutiis interturbandus,qui tot tantaqu negotia sustineat. Quare sic ad heroa sui-bam, ut quaedam tibi committam qui in diastrictissimo commoda noris fandi tempora. Mittere etiam animus exemplar Academice Cantabrigiensi,&Decano Cantuariens, mamicissimo Casaubono. Sed existimavi non tibi hoc curae committendum, cum exequi liceret per ornatissimum amnem meum Franciscum Iunium, qui in aedibus agit Uustrissimi Comitis Arondelli. Multis amicorum non mitto, quia argumentum non est ejusmodi, ut finiatia genium omnium. Sed ubi quae sacram Historiam, vel Ecclesiae dogmata spectant, edidero, non ero parcim-mus, verum munificus & liberalis. Si tamen nunoquoque peccatum, monito opus. Mit tam quamprimum iis, quibus oportebasin

vale . Amstelodami.

. Idus Apr. St. Vet.

G. I. Vossius.

Hisce literis scriptis, In mentem venit, ut amicus putavit,perperam a me Reverendi

simum Ae Illustrissimum D. Guilhelmum in praefatione ad celsissimum ' galliae Princiapem, statui ab primo Archiepiscopo Augustino teritum super septuagesimum. Nam inquiebat, est Archiepistopus LXXV. O eurrebam hoc pacto,sequi metandavensem Episcopum Giaminum, cui si o aerem Reverendissimus D. Georgius Ab tus est LXXIII sane Reverendissimus D. Guilhelmus erit LXXIV. ab Augustino autem mmnium primo LAXIII. Nam si ab eo numerem, primus non veniet in numero. Ut

in Ovidiano illo

Ubi non duodecimus sed tertius decimus

annus signatur.

Novum eidem visum quod & Augustissumi Regis &celsissimi Principis nomen stimber per K. Sed Latinis C&α non literae sint

345쪽

sunt diverse, sed ejusdem literae ductus dita: versi. Nec judicio tam Κarolus posui, quami

consuetudine; quia meminissem, sic me in imembranis optimis de vetustissimis exar tam hanc vocem invenisse.'Atque ita quoque Petrussit hceus, vir optimc de antiqui- vate meritus, in Francicis Annalibus crebro admodum Κatius, vel Grolus expressio. Et si nec Carolus refugit. Nempe scribendi modus hic est arbitrarius, nec in eo Versantur ve tigalia Populi, vel salus Regni, ut dici solet. Sed quid minutis insisto Utinam ne graviora sint, iii quibus aliquid me fugerit. Nempe homo sum, nec humani quicquam

a me alienum puto.

Iterum vale, optime D. Dclli.

CCLIV.

Reverendissime in Christo Pater, Domine Illustr.

GRatias Deo ago, quod cum decrevismet

grande illudEeclesiae columen D Guilhelmum in Arehiepiseopali sede constituere, te potissimum voluerit in Londinensiis Ecelesiae Cathedra tanto succedere heroi. Hinc enim omnes pietatis juxta dc antiquitatis amantes ita fore augurantur, ut arctissima vestri duorum comunctione, magis &magis sordeat novellitas, splendeat vetustas. Quem affectum meum cum optimo quoq; munem perscribendi nunc occasionem arripui avidξ, quod exercitationes' meas Grammaticas ad celsissimum Magnae Britanniae Principem mitterem. Putavi enim recte, & ex ossieto me facturum, si eadem eminentissimo nomini tuo exemplar offerrem, quod ut boni consulas rogo. Equidem ignorare non possum,quanto gratius munus foret, si in sacro argumento industriam posuissem. Sed alterum illud aetatulae celsissimi Principis magis conveniebat. Nec ingr'viori te deinceps opera nostra claudicabit, modo Deus mihi concesserit valetudinem de vires. Quem ipsum rogo ut te, Reverendi

sime&Illustrissime Domine, diutissime salvum ac sospitem constrveo. Amstelodami, Rediemia sim

G. I. Vinus. CCLV.

a Studiis.

Reverende Doctissimeque Vir, .Epe animum meum subit recordalio, qua me humanitate exceperis Oxonium Venientem, ubi tum Decanum te esse s

Christi m emini. Nunc vero intelligo; admotum te studiis illius, a quo post augustissimum Regem, cui de nostri utriusque temporibus siqua supersunt, annos Deus largiatun spesMagnae Britanniae potissimum

dependet. Bene aeternum sit optimis & sapientissimis viris, per quos Deus hanc me tem insinuavit Serenis limo Regi, ut ex summorum virorum abundanti tantopere Britannia unum te omnibus praeferret, i cara

adeo pignota eommittereti Coelesti etiam numini supplicamus, tui quoque, sed magis Regni causa, imo tot Regnorum, ut magis magisque te spiritu sapientiae lirmet. Quid enim homulli absque divina gratia pois must Faxit illa ut te tanti Principis Ephoro, aetas gaudeat praesens, & omnis posteritas, proram nobili opera, praeconia debita rependat. Quamvis vero non ea vis animo, nec illa scelicitas,ut in hujusmodi sortem nascere nunquam desinam erga inclytam Se renissimi Regis stirpem, animum testari d votis limum. Cujus primum argument msunto Exercitationes Grammaticae, quas si Illustrissimo M alliae Plincipi dicarentur, illustriores fore existimavi, Je simul hoc me consequi posse, ut opere tantulae aetati non prorsus inconveniente, obstringerem me ad graviora sanctioraque. Exemplar confido Illustrissimus Princeps, jam ante has tibi redditas, ab Reverendissimo D. Archiepiseopo Cantuariensi acceperit. Sed nefas erat, si non tam bellam occasionem amplecterer, aliquo ingenii nostri monumento,ut possem comprobandi erga te animum & ossicium meum. Nempe isto potissimum, ut cumpse sextum ad te quoque transmitterem: non quasi commentatione hac usque adeo mihi placeam, sed quia leve, quam multi censeant, putent artem Grammaticam, artium de scientiarum omnium ianitricem, eo u que perducere,ut non multum adeo nunc, a

fastigio, ac persectione sua abesse videatur.

346쪽

Cessanim hac parte a viris magnis. Subii ipse onus fortas te aliquo honoris nostii, publici dispendio non item. Idem spero judicabis, ubi operosam adeo operam nostram introspexeris. Vale, vir summe, a ei si me, animoque tuo ita persuade dum vivam, tui me nominis cultorem for . Amstelodami.

q. Kal. Maji. Tua omni ossicio,

G. I. Vossus.

no, S. P. G Audeo, praest missime Rouse, tam bel

lam mihi occasionem oblatam abrumpendi diuturnum hoc silentium, quod non ab ulla tui oblivione est melius deme m ritus es in sed ab occupatissimo vitae genere, quod meum me esse neutiqtiam sinit.Quam vero occasionem dixi, ei mihi praebitata ab nostris de re Grammatica libris, celsissimo Nagnae Britanniae Principi inscriptis, quorum exemplar melioris chartae de inauratum mitto, ut instructissimae Bodleianae Bibliothecae illatum, aliquid inde honoris a cipiat, & ad auctorem suum id transfiinda Alterum etiam codicem comitem esse jussi sed hoc animo, ut ubi hoc ossicio perfunctus erit, in privata tua Bibliotheca aliquid reperiat loci. Affectum hunc Crga te consules honi. Non diffiteor argumentum operis nostri vile haberi a multis. Sed aliis cessantibus, suscipiendum id nihilominus existimavi. Turpe enim cum tanta seges sit c rum , qui quotidie bene mereri student de disciplinarum aliis, non inveniri, qui idem

conentur Grammatica in arae, cum priusquam ad maiora mysteria Admittamur, mi. noribus illis initiari opus sit. Ab hac do ctissimorum virorum circa eam disciplinam incuria provenit, ut nuspiam fere crebrius peccetur quam a doctoribus Mus, dum vulgatis insistunt sententiis, nec qua cundum,

sed qua itur, gressum dirigunt. Porro quod

multis minus fiat verisimileὶ suis operosa nobis haec opera fuit, dum sui cum Terentiano Mauro dicam recondita quaeque Dumos interes aspera Scrus sic mur viis, Prome exili negotium Ei dignum Aueris Duc

Sed de opera nostra nihil addam, maloque te remittere ad praefationem, quam praemisi ad Lectorem. In priori Epistola, quae est ad

SerenissimumMagnae Britanniae principem, mentionem ficto Oxoniensium inclytae Academiae,& eximiae humanitatis, qua me summi ejus viri exceperunt Nempe oceu- pationes tam dense, quibus pene obrutes sum, necdum sucre, ut aliter affectum crobene meritos testarer, quam debiti mei professione. Sed spero aliquando melius eriti quod opto, ne videar ingratus. Desidero scire, vivat ne & valeat ornatissimus tama dus recocta, Se utrum d Syria, ut confido, sit reversus, ubi item degat. Volupe erit cum

eo deinceps colere amicitiam, ante quinquennium inchoatam. Salutabis plurimum meo nomine, excellentissimos viros Acad miae vestrae, imo& nostrae, quando & me in Academicorum vestrorum numerum a sciscere non dubitastis, xii. Nov. Ann. claIM xx'. ut bene noster eochius, in opem nobis dicato annotavit. Sed, ut puto, non

occaso am salutandi Doct.Juxon,quem ait Episco em dignitatem evectum audio, uti& Din. Brim Duppam studiis admotum cessissimi alliae Principis. verum arbitror agere adhuc Oxonii, D. Acreptum Frucia, Hem D. Prideaux, ac D.Samuel Felle Seda: D. Claytonum, S ornatissimos viros, Harria sonum ac Chillita rorth, atque alios. re eos, quaeso, ut dixi, salute plurima impc ti: imo si grave non erit, perscribe ut valeant, & an cadem quae, cum istic forem, munia apud vos obtineant. Mihi penucundum erit aliquid de illis ex te cognoscere. Vale, doctissime S amicissime Rouse.

Raptim scribebam Amstet ami

G. I. vossius.

CCLVII. Petro Staechmans, in Cossi Generi orae Deputaro, S. P. Hagam Comitis.

Λ Liquid molestiae mihi attulit, vir am-TA. plissime, quod tam avidὰ expectanti

reditum tuum, occupationcs inviderint

hanc Milicitatem: nam absque his fuisset, scio,

347쪽

Eo,quae humanitas tira, cthn urbem hanc transires, non expertem me sivisses iueundissimi alloquii tui: siquidem, non ignoras, ut cibo corpus, ita animum sermonibus ali, illis imprimis, qui promuntur, non ab uno dinultis, sed illo quem sua virtus, ac doctrina, hi sublimi loco collocarunt.

Bendinterim quod publicis mihi occupationibus tuis er pium, compensaris literis lono humanissimis: in quibus videre, visus sum imaginem tui. Eo magis volupe foret satisfacere illi, quod postulas; sed enim quos filius in thaeus, Bataviae, Zelandiaeque Annales conadidit, nunc penes Typographum sunt: qui jam laitionem auspicatus,inque iis promi tit se passibus tantum progressurum, ut intra menses duos, vel circiter, lucem videant, libri quinque priores , quibus ducentorum

quidem annonam tempora, non fit se quidem, iam confuse tamen perstringit: acc taes veth persequitur proximos trecentos, qui in anno desinunt trecentesimo post milia lesimum. Priusquam vero partem alteram

publici juris faciat, decretum ei edere, quae observata illi, de Batavorum libertate: inae sane ante Burgundorum, de Austrianorum, in has terras imperium , maxima semper fuit. Quod neu semper dissimulant script tes, satis Austriacis addicti. Longum esset omnes recensere; sed multorum instar, fumtit Pontus Heuterus Delphius, qui in secundo Burgundicorum non verit At scribere,

mnes Principibus suu gratia PQ.

Lias eo gratum fore piarere. Precario enim firme Reguli Luus temporis meris p pulis imperabant. Si dicendum quod res est, vir amplissime, longὀ alia facies hujus Reipublicae sitit, sub Comitibus Hollandis, atque etiam Hannoniis, & Batavis: alia sub Burgundis,& Austriacis, qui cum vellem, quod qua jure, qua injuria, possent, liberi tem pene omnem pessum iverunt, partim dolo, partim vi. Nihil liquidius erit,ubi filii liber, super hoc argumento, prodierit in i

num accepissent, sed non multa adeo, s lum memoriae ergo rudius, concepta inte currerent, qualia qualia forent, jam nune transmitterentur. Atque id coram etiam me dicere commemini. Porro opere eo, non statum Belgicae, sub Burgundis statum expendit, sed ab ipsis incunabulis ejus libertatem est probaturus. Vis, vir amplissime, ut Piactorum more, lineis quibusdam, picturaque μνο-μμω, ac ut veteresdixere, sublesta fuligia carpam operis universi Erit id quadripartitum. Primum quidem Bataviam, a

Romanorum; deinde a Saxonum, Franc rum, de Wiltorum servitute vindicabi Tertius liber in m totus versabitur,ut soci tatem inter Frisios Batavosque initam probet, dc quo pacto illi tandem communibus votis Principem elegerint. Postremus Ordinum Comitumque collatam potestatem habet, ubi imprimis ostenduntur Principum artes, in os erenda Belgarum libertate maximinue Burgundicat domus & Austri

eae: & in illa quidem Philippum Bonum o culte, Carolum Audacem palami in ruic Gmulando Carolum V.Philippum vi, Reipublicae libertatem evertere conatus.Istis comprobandis prope ei prora, & puppis, Leges, Ptivilegia, Statuta ordinum Comitumque- Partim tamen etiam ad partes advocantur Meleti annales Flandricae, Haraei Brabant ea, Flandrica Marchantii, Burgundicam teri, ejusdemque Austriaca, Annales Hollandiei, lora olim lingua conscripti, Tr leaena Hedae, de Frisica in nis Emmii hiastoria, atque alii nonnulli: sed super istis fusius disteremus, ubi vel tibi Amstet amipauxillum haerendi, vel mihi Hagam meu rendi occasio erit. Vale, vir amplissime, dirique foederatae hujus Belgicae bono,s es age, & incolnmis

G. I. Uossus.

CCLVIII. Hugoni Grotio, Regis Sueciae Legara. Parisiori

nlustiissime vir,

WV honore legationis, quo longd eo dial I missimum Sue e te regniam ext lit, exanimo gaude eumque,dc tibi tuisque dc suceiae universae, atque adeo Christiano Orbi, seminare cupio. Atque idem votum omnium, qui virtutem amant. Equidem semper ram Succi cis optimὰ volui: nunc

348쪽

intelligere&aestimare posse vimite latule l que tuas. Optime diu sit Illustrissimo HGlimi Oxensternio, cujus prudentia tam Sue- ciae,quam tibi, consultum nunc, & porro consuletur, si in maximis expensis,quastan, si honoris exigit fastigium, malignius solvatura ut aliqui amantes tui verentur samortes est meticulosa si hinc Caesar, inde P

lanus oppugnent, nec Christianissimo Regires satis erit cyrdi; sed haec curabit ille , qui Regum corda habet in manu:-ca est ingenii tui sagacitas, ut tempori scias omnibus providere. Ac propemodum metuo, ne ista legens, fortasse rideas, tam anxiam selicit dinem corum qui ilia sumus: praesertim cum a Volso prosciscantur, qui ab animo

suo potuit impetrare, ut tam sero tantum tibi honorem gratularetur. Ut in me etiam conveniat, quod Ciceroni olim ebat A gustus , Postremum accedere amicorum;

sed illi ambigua voecludere visum, quia si militet Tullius, cum laudandum diceret

Octavianum, tollendumque. Meus verQ inimus tam perspectus tibi, ut cellationem istam nunquam sis crediturus ab immin tioneamoris provenire. Et ero cum mulum variaque meum hoc officium sint mor

Ia, nihil aeque tamen ac illud, quod de so D panea e caeteris poematis surris, certibi quidlcspondendum putarem, o de he, inade in hebdomadem, a Blaumio rejic ter. Nihil aeque mihi grave in talium g lieresuit, quam quod sic eluderet, ut neutia quam satisfacere postia latis tuis possem .. me interim, quod tandem se extavit, nec inesegantibus Typis excudit, M ut emend tec cuderetur, naccum providit: si quid tamen o natos fugelit, vel melius nunc oceu rerit tibi, quam prius, velim perstribas, ut item editione ea, quae minoribus Typis sequetur, corrigatur. Non dubium enim quin vicinus Jansonius, uti in opere tuo egute Belli fecit, ita haec etiam poemata m noti sernia divulgare cogitet. Huia malo non aliter occurrere Blau ius posset, quam πypis itidem exiguis, sed elegantioribus recudendo. Valde hie animi hominum su-dpensi de Classe quam Serenissimus Britam. nix Rex parat. Plerique metuunt, ne quia minimodis offendimus, in nos datur si M. Caeaerum, quod ajunt, Regem,vel Pro. ceres ad Papisinum vergere cita his quoque terris praedicam vulgo id ab animis profi-

cistitur exulceratis, nec.quicquam proba tibus, nis quod Gallicis Ecclesiis conforme. Hoc habent optimi & doctissimi quiqueBritanniae, quod magni faciant Ecclesiam veterem, nec in dogmate solum liberuo sapiant cumprimis seculis, sed etiam ruus, qui tum obticuere, lubentes sequantur. Hac propter ultati, qui id Papisinum vocant, non desinunt traducere sic sentientes.& simpliciores, quorum maximus numerus, magno Zelo abalietrare ab Regum optimo, & Episto-porum illis, quibus Oibis cruristianus genuinae antiquitatis reverentiores non habeo.

Qxiam noxium, ac periculosum idRegno sit, siquis non intelligit, ex Zelotis plerisque in Batavia capere possit experimeritum. Qiram Rex studet, ut qui fide conveniunt, ritibus etiam similes sint; sed audio Putitarivis Anglos dicere non debere Indigenis minorem villa in istis libertatem,quai r exteris ν R gem, intellecto hoc,egisse,ut Gallis etiam, ac

Belgis nati, sed in Britannia, ac Angli a pueris edocti, Anglicis se Mesesis avngerrem, ut ita ccilius Ecelesiae ista coalesco

rent. Hos propterea vehementer Conquestos ; regique indicium factum, ut Britannia excedere cogitent. Dixisse ad illud Regem ;puetonim eos smiles es Ie plorantium priusquam vapulent. Nec videri Regem illos diutius ursurum, dummodo tandem pausa sat sodiose adeo traducendi Proceres optimos, Min contemptum adducendi praesentem clesiae Anglicanae sormam. Horrescit animus referre, quibu maledictis, de mendaciis, ZElotae me etiam praesente ne quid iis affingi putesὶ Antistites optimos, mihi quo notissmos prostularint. Quanto hic tutius, tanto id quoque hic vehementius, & se quentius fit. Quales cum in Angliam veniunt indigenatum etiam animos magis tu bant i ut ista dilatarum utriusq; gentis commercia concordiam Ecclesiae Anglicanae

reddam Osciliorem. Quam nisum aute sit quod Reverendissimum D.Archiepiscopum

Cantuarici stin aiunt cogitare de Papat' reducendo,si non aliunde mihi suis constaret, vel inde consccturam planis sivi iam caperem, quod me tuin tar alios,tum literis etiam suis, hortari non desinit, ut breviter Baronianos Annales refellana, Regiq; operam hanc nostram diceri Vix etiam scinest re est, quod Sacclianus Regius, coram Rege, Ac AGchiepistopo, in concione dixerit, coal h

349쪽

ac meustac propemodiam die, centesimum annum expirare, ex quo Henricus VIII. P patum omnem ex Anglia penicin eiecerit: ac votum idem Sacellanus addebat, ut ne

unquam, vel sub Rege Carolo, vel prole ejus reduceretur. Quod apertis favoris indiciis Rex, de Archiepiscopus mox approbarint,

universa Ecclesia acclamante, Amen. De

Assine Iunio mulium gaudeo, quod tanti

eum facias, in operam us potissimum exoptes: scio quantum hoc ei incrementum in

ris, & civilibus studiis alserre possit. Sed

qua conditione apud Illustrissimum Arum delium vivat, dicere non habeo, uti nec iblud, an ad certum annorum spatium, se s miliae illi obstrinxerit. Existimo me citius super eo aliquid rescripturum, quam existimes. Est apud nos juvenis annorum XXV Mnomine Justus Ryle aeri, filius Optimi d ctissimique Theophili Ryhmaert, Ecclesiastae Remonstrantium , dc ante schisma, de nunc quoquc apud Britannos. Is Gallias

cogitat, spe illa, quod nobilis alicujus liberis

praetici honesta conditione possit. Latine non modo, sed Graece etiam doctissimus est, ac ca lingua versus etiam edidit Complures. Intelligo de moliti editionem Epigramm tum Graecorum, quae fecit. Valde ob hanc petitiam, aestimari a Cunaro, dc Heinlio stalet i ut de aliis taceam. Non dubitarem eum tibi commendare, si mores mihi perspecti

res forent. Dispares de eo Remonstrantium ipsorum opiniones sunt. Corvinus,&moderatiorum alii amant, ac a iudicio, de probitate laudant. Alii culpant, tanquam non satis siccum. Excusant amantes, coquod nihil mirum in juvene sit, si lassus diu, no labores nam apud yttirium,egregium

mercatorem, de libetis eius a studiis fuit, de praefuit codici accepti, de expensi j circa v j erum horula interdum cum amico frontem exporrigat: quod cum donat suae facere non possit, in divetibrio fieri necessiim esse. Raros Lugduni, etiam melioris notae, alito vivere. Quodammodo amasse etiam ex Catonis magis, quam B. Pauli praescripto aiebat ei inimicissima secta Contraremonstrans Sedeonstanter id pernegant amiciores: vel Gltem rident nugas, quod in ingenio optimo, ita minutatim omnia ad vivum res eientur. Quotium ista, inquies, ad metam multi si nempe ne quem sic commendem, ut non vera, festique scias. Tum autem, ut

videas, an privatim etiam utilis esse possiti. Credo, est, εe adoles m, sed excit to ingenio, de qui st volet, cui vclle puta altius assurgere possit,quam vulgares anti solent. Si iane ad te literae pet ipsum daniadae, non aperte omnia scribere liceat , quia experientia competi, literas ab adolescae tibiis in suo negotio reserari solere , priu quam tradant. Et haec cim scribam,tamen amo juvenem ob dotes egregias. Tantum nescio, inambiguis illis,a vel discrepantibus amicorum par iter ac inimicoruui judiciis, quid credere debeam Mei interim ossicii erat, nihil te celare. dam nunc enim de eo compellari incipio, ut commendem tibi,non

quo utaris ipse opera ejus, nihil enim illis de eo cogitationis sed ut, si possis,commendes alteri, quandoquidem hic exigua spes

emergendi. Nec paternae facultates illae, ut lueco suo vivere possit. Sophompaneae xx. Exemplaria fratri tuo tradidit Blauvius, decem melioris, totidem vulgaris citariae Caetera ad te utriusque chartae militii sed plura missis, si voles, a Bibliopola accipio Nam si bend Buu rium novi, non is est, qui ad exemplaria paucula attendat. Ipse ex duodecim exemplaribus, quae mihi pro op ta debet, in Angliam aliqua mittam: uti I

nio, Casaubono, aliis; ante omnes Reverendissimo de Illustrissimo D. Archiepiscopo

Quod tantus egregium animi foetum nomini meo dicaris,&antea multum solatii ait

lit filium lugenti,'de nunc magnitudinem beneficii hujus cogitanti, summam adsere voluptatem. Qirare quod antea etiam seci,

iterum, herumque meo, de meorum nomino

nunc facio; gratiasque agimus, quas possi mus, quia debere plurimum omnes pinfitemur. Mitto melioris chartae exemplatia duo librorum de arte Grammatica: unum

tibi, vel filio potius; alterum ci cui voles, hoc est alicui non plata tetricum hoc, de quodammodo puerile studium aspernanu, seu is Rigaltius, seu Putemus, seu alius eri . Si teritum, assectus testandi, cuiquam dandum putes, quamprimum mittam: vel a Bibliopola Parisiensi, i exemplaria Bla

Mus mittit, per funulorum aliquem petendum. Facile inter me de Blaucium conveniet. Miserat fratriam Puteanorum alio ad Salmasium literas Lugdunensum, quibus socer meus Iunius Het Olberva, in Lugdunensium Academiam voca tu sO o 1 miserat

350쪽

iniserat autem ut mihi darentur. Pro quo laetii summi viri, & per Salmasium gratias egi, de nunc quoque id facio, Sc occasionem opto grati animi comprobandi. Claudam eo literas hasce, quod filius Petrus, probitate ruitne, mihi, Corvino, dc aliis satisfaciat, nee industriam , quandoquidem mediocris ea, magnopere desideremus. Ut sic pergat, vel potius se vincat, sortasse etiam hortatus ii

seri, sed paterni praecipia cilicienti In me, quia curam eius tespiciat,non patiar aliquid require Ego, uxor, liberi, te, Conjugem, Sctiiosphirimum silutamus, Deumque rogamus, ut te, Illustrissime Domine, Sueciae, de orbis Christiani bono, diutissime incisu

Francisco Iunio, Ger. Io.Vossius, S. P.

I Andem, mi Assinis, silentium rumpo,

atque ad ossicium resco. Occasionem

scribendi praebet Illustrissimus Comes de

Lesbno, juvenis eruditus, Ec Doctorum aest, maior. Qui eum aliquid literarum a me pinsceret, ad amicos meos in Anglia, scribemum putavi Cantabrigiam ad Do L Male Praefectum Collegii Joannisi de Doctorem Mutuae, Collegii Reginalis praesidem: Ox nium autem ad Doctorem Fruen, Collegii Magdalensis caput, & Ioannem Rous Bibliothecae Bodleiana: Pnefectum. Nempe ne Illustrissimus Comes arbitrabatur, facilius se initotes te posse sammis his, dc per eos, aliis egregiis Angliae viris, si mea quoque

commendatio accessisset. Quare s qua in re, ei opera quoque tua utilis esse possit, defugere non debes. Iuvenis est in magnam spem natus. Parentem habet Illustrissimum Polonii Regni Palatinum, magnum Columen Ecclesiarum reformatarum iis terris: sand non minoris a nostris fit in Polonia, quam magnus ille Raeterilius in Lithuania. Horum enim erga Ecclesiam merita prae omnibus praedicantur. Etiamridem ille H ros Serenissimo Regi nostro Carolo per litetas est notus, ac vicissim literis quoque Rex suum erga eum affectum, abunde testiitum fecit. Haec eo lubentius peti psi qui Barmnes Stupeskii de Conari,quos scis sesquian-

num mecum vixisse Lugdunt, ex eadems milia sunt; ut decus tantae domus non possit non missime spectissimum Qui ei a mi diis est, Joannes Jonstonus, juvenis inpe eruditus, ac admodum probus, & his diebus in Doctorum Medicinae numerum Coopi tus a Lugdunensibus nostris. De filii mei

Dionysii discessu ad superos, nihil possiuniaribere. Tantus me dolor premit, quoties cogito ι amisi plusquam dicere possim. D um immortalem l quanto ille intervallo PMuem post se relicturus erat i quippe qui jam nunc in non uno longὰ superat. Accedebat tanta probitas, ut ego hac aetata, non ausim mihi eam tribuere. Sed sic visum Deo, qui unus novit, quid illi, quid mihi, quid iam Iiae toti, maxime expedierit. Hoc me solor, optime Adfinis,leque salvere jubeo. Quod de facit conjux, de tota domus nostra.

Ainsulodami raptim, Postr. Id. Maias

CCLX.

Claudio Salmasio, S. P.

TAndem, maxime vir, ad in mitto, qu

paucis exceptis, olim obse avi in anu quis ac recenties artis Granimaticae script ribus. Gaudeo me equidem desanctum nam testissimo labore in argumento adeo tetrico de in speciem puerili In quali me omnem deinceps quoque aetatem consumere optent malevolu Me vero solatur quod qualis qualis materies sit, non inamoene vel incuriose eam tractarim, modo formam operis cum priorum opera lubeat conserre. Et nis pertiesum fuisset diuturnioris morae in hujusmodi, ut creditiar, minutiis, longe pultatic ra essent interspersa. Sed Catone hoc nunc contenta sit adolestentia, de quod est sin larum , quarum prassectis consulere voluimus. Gmi eximii Sophonapaneam credo,

vel jam acceperis, vel paucissimis diebus m. cipies a fratre ejus Guilhelmo Grotio Hagens Jurisconsulto. Sin is cessatit, non committam ipse ut diutius fici eris. Maximae mihi voluptati filii, quod intelligerem bonis omnibus laudatissimum virum non ab Uustrissimo Oxensternio modo sed a Regno Deoico missam ad Regem Christianissimum, ab eo&Regni proceribus honorifice adeo exceptum. Deus tantummodo faxit ut perpetuum gaudium gaudeamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION