Gerardi Joan. Vossii et clarorum virorum ad eum epistolae, collectore Paulo Colomesio ecclesiae Anglicanae presbytero Londini nuper editae, nunc accuratissimae recusae; argumentis & indibus necessariis auctae. ... Quibus accessit dodecas epistolarum

발행: 1691년

분량: 1015페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

quod debetiit annumerati posse cognorit, hic mihi, imo vel ante, dummodo de

voluntateD.Qu oris constiterit, numerare vellet Atque ita jam actum. Quamobrem rogo ut ubi literas meas acceperis, Mercatori sitisfiat. Sic nihil opus erit deinceps. quam ut per Mercatorem ad te vel Rev. D. Quaesitarem vel utrumque literas dem, quibus vos, tum de vita mea, tum de priori pecunia accepta, faciam certiores. Cui numeranda sit pecu

nia, liquebit ex subscriptione libelli Anglici : ea subscriptio paulo ambiti

sior praeter morcm meum , ut magis fidem facerem, dum muneris mentionem

facio, quod quod sustineo nihil mercat xiae fraudis latere. Filius meusJohannes fato excessit apud Indos, ubi magnas dignitates, & unde praeclaia rem facere posset, non modo sibi ipse promittebat, sed etiam Magnates nostri illi addicebant. Sed tam Gio esse non licuit, si in talibus etiam beatitas ponenda hominiChristiano..Magnae erant filij laudes, excepto

quod sumptuosius viveret, ac fortunam eius deceret. Itaque hoc non parum mihi dolori fuit. Solatur interea, quod pidui intelligo excesserit. Ex opere nostro de Idololatria excusae jam ut loquuntur quaterniones septuaginta. Spero propediem typis mandatam iri alteram Anna lium Batavicorum partem, quam scripsit Filius Matthaeus. Isaacus meus dabit Scylacem & alios Geographos Graecos fetiba se castigatos. Velleium autem innumeris locis emendatum filiorum minimus mihi cognominis. Nihil vero tam cito prodierit, quin transmittam. De Bleda ab Arausionensium principe rapta, scio jamdudum este quod intellexeris. Non parum inde securitatis Batavis, & Zelandis accessiti, Salutem uxori lectit Iiniae, tum autem Reverendis limis Dominis D cano, quaestori de universs fratribus in is, a quibus me amari maxime cupio, O peramque dabo, ut ne affectus mei igna ra sit posteritas.

CCCXII.

Hugoni Grotio. Lutetiam Paris

Illustrisimie Domine,

Quas nono Julij scripseras , eas de-

-mum. ix. Octobris accepi a Issander. Burgio. Tantae morae Causa est, quod eas literas, cum erudito Philolai operocist e suae ineluserat: Nauta autem Rhotomagensis, cui hanc Commiserat, tam a

sero appulerit.LHesterno die Hortensio legendum Philolaum dedit qui valde eo capitur. Ac Blauu visis excudere est paratissimus. Idem excudere avet Ανθολο.

υ tuam, sed conditione hac, si placeant Typi, quibus usus in tuo de jure Belli imajores enim non habet.Maimonides fili iis ἀοι- του, post mensem ut spero editus erit. Excudentur & nostra, de origini ac progressu idololatria: Ringitur Meur. sus, quod post triennii moram, necdum sua orsus sit Blauuvius. Prorsiis ei injurius est: si non alio nomine, saltem ine-dita tot retinet, eumque frustratur pretio, quod a magnatibus in Dania ex dedicatione rediret. Salmasius necdum

reversus 1 sed ex Riveto intelligo propediem amore. Aliud merii eram, sed gaudeo, quod nolit illis gratificari, qui in Galliis remansurum sperarant. In filio tuo, nihil, vel nos, vel alius, hie desiderat quicquam. Lues quae superiori anno, plus minus duodeviginti millibus Leidae absumpsit, vehementer sitis Hari emi hoc anno grallata ; minus urbe nostra; se

tamen, ut ante mensem unum alterum

de hebdomade tolleret supra sexcentos: nunc longὰ remisit, siquidem intra idem

patium, intra trecentos amittimius.Hein-sius, ut specimen ostenderet observation uin suarum in Novi instrumenti libros, philyram' excudi Oravit: sed nondum contigit videre; nec super eo laboro. Subinde fallor, sed vix arbitror illud hic sore. Iam sexennium est, quod paratum sese diceret ad editionem εἰ si est qui fuit, non intra alterum sexennium id erit. praeclarium est ingenium , sed a majoribus studiis, ad tantam rem non satis paratum; sed ipse videri L Nihil mihi hieseritur, aut metitur. Minus malignus es leti amore es let dignissimus utriusque

392쪽

pertinent, quid scribam h Aliunde illa melius, potissimum ex AffineReimsbergio cognosces. Illustrissimae Dominae Conjugi tuae, silutem a me, de meis, uti Moptimis liberis.

G. vosius.

CCCXIII.

Georgio Stupeskio Baroni.

Illustris Domine, ΑΑgnam mihi voluptatem attulerunt literae tuae, quas cum legerem, visus sum mihi coram loquentem audire. Et pondus etiam attulit quod de manu in manum traderentur ab lectissimo a vene fratre tuo Floriano: qui quod cum caeteris virtutibus conjungere cupit sebentiam militarem rem facit 6c sede genere suo condignam. Quod autem cum apud exteros morari vellet, castra praetulit Arausionensium Principis facile non Batavis modo, sed cordatis omnibus suum est judicium probaturus. Utinam vero ulla in re, quam petis, utilis esse illi possit opera nostra ; id egregia virtus inius promeretur, imo etiam debetur eximiae humanitati atque amori tum tuo erga me, tum duorum majorum natu fratruml: sic enim me devinxistis, ut omnia

velim illustris vestrae domus causa. Quod nobilissimus Dominus de Naglorice, illustrissimus serenissimi Regis Poloniel ad

Britannos, Belgas, Danos logatus, pr stantis spei juvenem filium uium , una cum Ephoro optimo & doctissimo, apud nos potissimum studiorum causa relinquere velit, id vero mihi accidit periucunde : ac quemadmodum gaudeo perennare praeclarum nobilitatis Polonicae judicium de me, sic opera quoque in pinsterum a me dabitur, ut nec heroem illum nec alium vestrae gentis quemquam conceptae de de nobis opinionisi possita poeniter . vale, Illustrissime Dominet, tuique sic ae familiae vestrae amantem , porro amare perge.

G. I. vos uti

i CCCXIV. 1 9

AberdonensisModeratori

Ptagratae mihi fuere quas miseras IN

terae, testes locupletes egregii erga me assectus tui , eoque gratiores quod non selum mitterentur ab homine er ditissimo, beneque promerenti de studiis iuventutis , sed etiam ea ex urbe νquae terris pariterque Reipub. literariae dedit τὸν moti ira Iacchaeum, Philosophum ac Medicum insignem, conjunctissimum, dum fata sinerent, Collegam meum, A Compatrem acceptissimum Bibliopolae, quem commendasti utinam. in ulla re utilis esse potuissem ι sed ill nullo in negotio nobis usti est. Monui. ut si revenerit lias ita oras, liberius operam expostat nostrain, quam ego bono nulli negare soleo ι nedum repulsam ferreo qui ab homine commendaretur docti simo de nostri etiam amanti. De originibus nostris sic res liabet. Jam anni sunt v. quod ad umbilicum perduxeram, vel sutem id sectile videbar., Ac tempore synodi Dordreclitanae, hoc est ante a nos XX. monstraram labores hosce prinstantissimo viro de amico Martinio. Amno uno altero post cum Typographis iam transegeram,ut in lucem ederentur; cum literas Brema ab eodem Martinio accipio, prelum jam fervere Etymologico ejus edendo : itaque nomine Typogr phi rogare hoe impenso ut Editionem operis nostri disterre eousque vellem a . donec bonam partem distrinum suum opus foret. Dedi hoc amici postulato

lubens. Proximis vero annis ita aliis semper distentus fui, ut vacare cdicioni non potuerim. Nunc excuduntur libri nostri de Diis Gentium sive Origine oc Progressu Idololatriae: ac spero intra trimestre posse absolvi. Hinc aliqua sequentur quae sacri sunt argumenti ; dummodo mihi DEUS valetudinem largiatur squam tibi optimam exopto , ut publico diu utilis esse possis.

Amst lodami, e Io lac xxxvii. 4. Ral. Dec.

393쪽

CCCXV.

voniae, S. P.

'Ametsi & tuas, illustrissime Domine,

interpellare curas minime oporteat, nec meae occupationes patiantur sepe vacuam scriptionem, generoso tamen Qtio tuo Ioanne scribente, occasionem hanc negligere non potui, sed operae pretium putavi non salutare modo, verum 3c gratulari tibi de cunctis filiis tuis, plane ad decus paternum adsurgentibus. Et enim cum plurium ipse liberorum parens conscius mihi sim, quo amore & universos de singulos complectar: non possum mihi aliud persiradere, quam longe tibi jucundissimum accidere, quicquid de progenie tua boni teque de se dignum

cognoris; scio enim te ita credere, m quod scribo non caeco adfectu, ac longe minus ut aliquid auribus tuis dem, qu Tum utrumque procul a senecta mea esse

decet , sed judicio de experiendo edoctum ita scribere. Ac ut prius dicam de primogenito tuo, is jam sex mensibus, &quod excurrit, mecum prandet, Sc coenat, imo ante dies paucos plane in aedes meas receptus , ut totis diebus sit nobiscum.

Nimirum id. Illustrissime Domine, dandum 3udicavi tum sublimi dignitati tuae, tum indoli egregiae filii tui, & tamen longe plurimis jam primariis viris, & foederatae nostrae Belgicae rectoribus, idem negaui , sed videbatur mihi filius ille tuus longe dignissimus, quem prae aliis omnibus amore complecterer. Quippe si pie

ratem dc modestiam dicam, reliquos non sui tantum ordinis, cui indulgere plusculum solemus, sed plurimos humilioris editam sortis antecellit. Imprimis vero in. credibilem esus ardorem in studiis amod miror. Occurrit animo, rarum esse ut

qui post Minervae castra, secutus sit illae

Martia, iterum se totum det Musis, cum duo haec adversiri maxime videantur. Ille tamen tantam ex iis voluptatem capit, ut nisi scirem, nunquam illum castra ulla vidisse crederem di imo prioris temporis recordatio etiam faces illi ac calcaria ad studia subdere videatur, tantb lubentius,

si ob numerosam prolem, angustius h bitem, in aedes recepi meas . ubIoccaasionem deinceps longoemeliorem habiturus, quoties vel quandocunque libuerieme, aut filiorum quem voluerit, consulendi in studiis suis: vix patiuntur occupationes ut tempora a Deo quieti destinata, reficiendo Corpori impendam: nihilominus supra colloquia , quae ultra prandium & coenam saepe extendimus,

horam quotidie, saepe de ultra impendo, ut quibuscunque modis possim, desiderio

tuo atque illius satisfaciam. Caetera, quae per occupationes ipse nequeo, egregie filius meus Dionysius supplet, qui tanto incensus est amore promovendi studia filii tui, ut magis non possit. Adeo ut non dubitem , quin si ardor ille filium tuum diu teneat, uti pland confido, ubi is ad te redierit, & tu in illo habiturus sis ornamenatum illustriss familiae tuae 3c Sueciae ingens praesidium. Atque ista de primogenito. Nefas verbmihi aliud sit dicere de filio tuo Benedicto,cuius ardens ingenium

3c maximarum rerum capacem animum,

ut par est, aestimo. Quare uti ille nucquam sibi deest, ita neque nos sinimus vel industriam nostram claudicare , de quo plura adderem, nisi intempesta jam nox esset,& crastini quos cogito, labores, me capiendae quietis monerent. Spero propediem me iterum de eo scripturum , scio euim non posse me tibi facere rem gratiorem, quam si de omnibus faciam certiorem, quae ad tam Gara pignora per

tineant.

Deum oro , ut te illustrissime heros, diutissime de Sueciae Regno, de generosae

familiae, addo,&nobis , quibus omni cultu te tuosque prosequi animus est, incolumem praestet. Am elodami. G. I. vosus.

CCCXVI.

Abrahamo Vander-Merio, Senatori Gria Hollandiae.

T'Andem aliquid respondeo,vir ampli

sime atque conjunctissime, tardὰne adeo 3 inquies. Quid dicam 3 sie sum :praesertim ubi publica magis urgent, uri contigit his muneris primordiis. Et scie-

394쪽

ham mihi n sotium esse cum facili cre ditore , ut prope periculum fuerit, ne mensibus aliquot pergerem tricari. Verum id minime pessus es , ut ex Hij sermone nuper, ac prope etiam ex literis imtelligo. Nempe credo observabatur tibi illud foeneratoris Alphii, vel optima nomina non appellando fieri mala. Quia igitur ulterius moras nectere non sinis, paucis ad ea quae quaeris respondebo. Ac primum de illo , ubi Coelius causam adferat delectationis illius, quam nolo dic re. Est locus ille non in Epistolis Calca gnini, sed alterius Coelii patria Rhodigi ni Lib. XV. vari Lect. C. X. Alterum fuit, An Porphyrius ad Christianam fuerita conversus religionem Z Ita visum tum aliis plurimis, tum Annalium Ecclesiasti corum conditori, Caesari dico Baronio, cui illud imposuit, quod hodieque extat panegyricus hominis Christiani, qui nomen praeseri, Porphyrii. Himus auctor creditur esse Tyrius ille, qui Phoenicia sua lingua primo Malchus, postea Graecanica Porphyrius nominatus ; sed- enim auctor longe alius est, puta Publius Optatianus Porphyrius. Ut caetera mittam argumenta, non pertigit Malesius ad tempora Constantini Augusti: cui panegyricus ille perscriptus. Nec Malchus Latinὰ scribebat εἶ nec in isto carmine

genius Tyrii illius spirat, impii, sed magni omnino Viri .Quaestiunculas annectis Convivales cur rimis facetis hominibus figura ea, quae grammaticis vocatur

dicatur ne lis 3 Causam reddit Horatius, quo judice,

Pugarare Thracum est. Cur vinum generosum vocetur Theolo.

gicum credo miraris, quia nihilo dete. rius palatum sit Iurisconsultis, Medicis, Philosophis, quam Theologis, Se fortasse etiam putabis hoc ad injuriam aliquam , eorum pertinere, qui sacris praesunt. Equidem nolim quemquam ejus ordinis

irritare, ne forte excitem crabronem .

Quare tantum dicam, eo iure dici vinum Theologicum, quo Horatius Pontificum dicit Coenas de dapes Saliares quod item, Cicero epulas Saliares, Apuleius Saliares

coenas. Ut nihil dicam de adjicialibus

Augurum coenis, de quibus Varro, Seneca, Plinius,Macrobius. Inunc&dic Pontifices, Salios, Augures, palato multum valuisse: hac sapientiae parte caruisse Praetores, Consules, Proconsules 1 cave tamen existimes, haec pertinere quicquam ad mi λαγου πι ροκας, qui nostris in terris degant. Apud nos omnes sicci, ut scis. Ad Germanos ito, vel potius accommoda haec illis, qui in pontificiis militant cystris, de quibus securius Lepe mentiri licet, quam de nonnullis nostrorum verum dicere. Pergis rogare, cur melioris nintae vinum, non solum dicatur Cos sed de Costa. Nimirum in Coc quidem . ad vinum Coum, de quo Plinius in qua to decimo, verum singulae magis literae spectantur, quae Colorem, Odorem dc Ω-iporem signant, objecta trium sensuums, Visus,odoratus,Gustus: ita haec ipsa pri risyllaba in Costa denotantur; sed altera hic syllaba accessit, ne solum tribus sens bus in hauriendo flore liberi patris

opus esse videatur, sed vero universis, hoc est praeter tres istos tactum etiam & audiis tum , quorum initiales literae T. A. syllabam eiiiciunt, nam S calor praesertim in state, demit vino gratiam, & nimius se, gus hyeme, calor autem S frigus tactus sunt obiecta. Nec auditum excludere Iicet , quandoquidem vina generosa hoc habent, quod ob spiritus copiam tum in vase sic aestuent, ut audiri possit, tum etiam calici infusa, ac mox auribus admota. Cujus rei non semel periculum apud Dordreclitanos uicos in cellis feci vin

riis, sic jubentibus iis qui sua mihi vina

commendatum irent. Aut valde fallor, aut una alteraque superest quaestio : vcrum minor Schedularum cui ea inscripta frustra nunc a me quaeritur. Ni fallor erant eae de Periplo orbis, & scriptoribus, quorum lectio negotioso homini, sed 4 ovaiam, maxime convenireti ubi is schedula ea obtulerit, respondebo do priori. De altero agam fortasse in . opere meo de orbe disciplinarum Muniversis disciplinis. Salutabis plurimum optimam coniugem dc heroinam socrum, item affines verium & vivianum cum suxoribus. Etiam ubi occasio erit Amplis-

395쪽

um Praesidem Crom iam vos omnes salutari jussiti

G. I. Vossius.

CCCXVII.

Da. Paraeo S. P. JAM quartus est mensis, doctissime &a.

micissimeParaee,quod Amstelodamum veni. Ubi dum sum, redditus est mihi Lucretius Carus tuus , verὰ carus omnibus merito suo, nunc carior merito tuo milii ante alios, quem, eo dicando, feceris tibi debitorem. Quare ut antea etiam scripsi, solum dispicio, quomodo me utcunque possim exsolvere, de quo cum nunc cogi larem aliquid scribere, occasione nundi, narum Francosuriensium, commodior priori oblata est occasio adventu optimide doctissimi Jacobi Hintrari: Qui longe mihi grati stimus fuit, partim quidem ob

egregias animi dotes, partim vero ob pulicherrimam operam, quam Ecclesiae DEI& Rei p. literariae navat describendis apparandis iis , quae magnus avus tuus ita Schedis reliquit. Quantulum enim est, quod heros ille tot bona chartis commisit, si ea jaceant propemodum dispreta, vel saltem nunquam videant lucem Ex eodem cognovi, praesore de studiis liberorum illustrissimi comitis Isemburgen sis. Quod non improbo. Et si enim is est amictissi e Gelmaniae status,ut nec principes viri tantum possint erga bene merentes, quam vel ipsi vel nos optaremus: ac fortas in etiam lucrosius transigi possit cum opulento ac liberali mercatore: nihilominus tanto illud magis ex honore tuo erit ac publico bono, quanto liberi excelsius nati,'ubi adolcverint, amplius ut iam terris prosunt. Interea non des nent amici hic tui in quibus prae cunctis nomen profiteor meum in eminisse tui, quoties vel prosessio in Academia, vel ii lustri Gymnasio, vel regimen Scholae, ramplius virtus de rara doctrῖna; tum tua, tum imprimis parentis tui, maximeque inclyti illius avi. Necdum enim ita male

agitur cum Batavia, ut magna ejus merita exciderint animis hominum utcunque atro carbone multi proceres nostros

pud exteros depingant, quasi nescio quid monstri in religione alant: inod hactenus videre non possum. Utcunque illud non inficior, plerisque in urbibus ita esto animatos, ut solis iis, qui Dord rechtanae Synodi decretis subscribunt, publica i ea & stipendia tribuant. lis qui in praedestinationis dogmate Melanethoni via

Lutheranis accedunt, permittant, ut Ecclesiarum suarum sumptibus, privatis in locis doceant : dummodo Constet alie nos esse ab iis dogmatis, quae repugnant harmoniae Ecclesiarum , quale imprimis est Photini ac Samosatent, quod Socinii de novo paxillo suspendita. Medulla tua Historiae universalis valde me delectat. Quam non paucis ὀ Juventute de melimri nota commendavi. Q iid enim turpius quam si ea particula Historiae veteris contenta siti Diffundendus est animus per omne aevum , quod pauci hodie faciunt. Tanto majorem fructum ac gloriam ex opere hac reportabis. De historia tua Ecclesiae La- Merium conveni ipse,

ac postea idem filius fecit. Sed nihil pr mittere voluit, qui nesciret de magnitu. dine libri. Solet ille magis capi iis, quae minorli sunt mol s. Addebat jam prelum fervere multis & variἰs. Respondi nee festinato opus esse, suscere, si post men. ses sex septem editionem ordiatur. Quod si is disseilem se praebeat, non deerunt , ut spero , alij, qui lubenter id facienta. Dissimulare tamen non possum, nus quam dissicilius esse typographum reps ire, quam apud nos , nisi quis suis sumptibus librum edat. Fit hoc ob remnia

omnium summam caritatem, quam eau

sat grave de diuturnum bellum, quod nobis est cum hoste potentissimo. soIs excipio , de nugalia quibus nihil vendibilius, ut Ipsi non dissimulant typo, graphi. De Nonio Marcello quod scribis, pergratum mihi est. Perge tantum,

celebri quapiam urbe vacarit. Non quasi omnia possimus in tanta Candidatorum dc prensantium copia :: sed quia aliquidi & quemadmodum Lucretium tibi devin- poterit affectus erga te noster, multoquel xisti, ita de hoc etiam scriptore optima Vu

396쪽

mererL Non quia tantopere aestimem ejus eruditionem , sed quia tam muli ex veteribus adducit, quae frustra apud alios quaeramus. Dispiciam etiam annonjuvare te hac parte possim: sive iis, quaeris, iam habeo ab aliis observata, sive etiam nostris. Omnino enim faveo instituto tuo et quia satis jam perspexi, quantum in posterum a te expectare debeamus. Columna olim sum usus amici boneficio, cum in tragicarum fragment notas ederem meas r sed ipse non habeo, & amicus ille a quo habui, nescio, an usque adeo paratus sit in exteras oras mitterc, sed tamen, si ille tantillum mea causa recusaverit, aliunde poscam ab iis, qui faciliores sint. Saltem non cestabo, usque dum misero. Crastino die Lugdunum tendo , aut summum perendie, ubi hane curam curabo. Magnopere e iam laetor, quod Palatinorum principumae Bavarorum vitas edere decreris. Valde faveo huic proposito, partim quia Palatinatus mihi natale solum: partim quia illa portio est historiae universae, quam urgere semper soleo. Sed de isto de aliis tecum pluribus loquar proximis literis . Interim, amicissime Paraee, egregia, dc pa

rentis &avi proles, mutuo nos amemus inter nos. Amstitiaiami, Tm sine Gis, moreque

G. I. Uossius.

I T dies non sine nocte, ita nec amicorum scriptiones sine silentio. C vendum modo ne nox longa fiat, qua ad Lethen itur. Quod ne nobis contingat, post anni hujus silentium has ad te lit ras mitto. Superiores tradideram Poly- andro, qui se ad urbis vestrae Ecclesiasten dixerat scripturum. Verum nec ille ab Ecelesiaste, nec ego a te responsum a cepi. unde prope est ut mala fide cur ias suspicer. Fortasse Iam aliunde intellexeris, ut Amstelodamum a proceribus ejus urbis vocatus sim, quo in illustri Gymnasio, quod magno Bataviae bonocrigunt, Historiarum sim ac Politico prose r. Stipendium annuum erit bis mille sexcentorum Florenorum. Accedit pulchra habitatio, quam hic vix octi

gentis aut etiam nongentis conducere e

magnae etiam factae spes liberis meis ιquorum mihi potissimum ratio habenda fuit. Jam enim plerique idonei esse incipiunt, qui munia publica capes larit. I annes Cantabrigiae Socius est Collegii Jesu. Franciscus est advocatus Curia: Hollandiae, strenueque pro aetato saepius

Jam causas egit. Matthaeus paucis mensibus cogitat edere historiam comitum

Hollandiae. Dionysius quid possit propediem ostendet, partim in Latinis δίGraecis, partim in Hebraeis, Arabicis liis Orientis Linguis. Nec malignam de sese praebent spem Is uicus, &Gerardus,

omnium ille minimus , qui jam annum cxplet undecinuina, de Latinis, Graecisque literis: historia etiam sacra, Romanais, Graeca, non tinctus quidem, sed tamen pro aetate non leviter est adspersiis. Fuellarum natu major, Cornelia fama nubilis, quippe quae annum exegit.dilodevigcmanum. Nec pro sexu minus se probat quam fratres. Soror ejus Joanna )am rimvennis est, Δ ipsa ingenia satis amoeni.

Utinam sic rcs tuae ferrent, ut me Cum omni cognatorum tuorum familia , ac imprimis uxorem meam sororem ejus

Mariam, quarum utraque te saepe habet in ore, semper in corde, invitire cum praestantissima tua uxore ac liberis possis. An nunquam illa dies adveniet inihi vero Juvencscere viderer , si tam beatus sorcin, qui saltem vel ad paveas vos hebdomata hie conspicerem. De nobili

sima matertera, heroina matre tua, tacere cogor, quia aetat cin ejus id scio minime ser . Sed tamcn volupe est, quod vivat de valeat. Quod ut diuturnum esse possit, Deum rogo. Cui te, vir amplissime ac nobilissime,&ditCctissime cognate, etiam x etiam comendo. Salutem dices meo nomine & omnium nostri, coMugilectissimae, libcris,M dominae matri. Sed Se clarissimo Ferrio,cuius ego vin-d cias pro Scholastico Orthodoxo, cum fructu de voluptate legi. Tuu erit quando

397쪽

occasio dabitur, praestantissimum virum monere atque adhortari , ut porro bene mereri de Ecclesia Dci pergat. Vale.

G. I. Vossius.

Imperiales xxviii. quos miseras affinis mei Caaimiri Iuni j viduae, aeccpil de-quc co peras cm meam, Mariam Juniam, certiorem ipsam feci. Aveo nosse ecqua dignitate in patria tua fungaris. Amicus rctulit te vel urbis csse scitat rem vel Principis Lotharingici Consiliarium. Quaeso nc patcrc me hoc diutius

ignorare. Iterum vale de ama nos i scis votum amantium, Amari volunt qui a

mant.

CCCXIX.

Joanni Meursio.

Tinam, elarissime, & amicissime vir, de me & meis perscribere possem jucundiora. v. Kal. Fcbruarias ipsa Gerardi mei natali amisi suavissim.im majorem natu filiam Corneliam, virginem ea pi tate, moribus illis , ac rei domesticae intelligentia & cura, illa, ut de Latina taceam, Gallicae, Hispanicae, italicae Linguae petitia , illa notitia tum omnis generis Musices, tum de calamo,&penicillo pingendi; ut tot bonis boni numinis gratia concurrentibus, omnibus fuerit admirationi qui nossent, falcndumque sit no

eam prosccto minus sui sexus laudibus excelluisse, quam suis filiorum quos habui vel habeo quemquamis.' odque

dolorem auget, ca mihi momento crepta, dum per glaciem rhoda cum fratre Matthaeo x sorore Ioanna Illustrissim, que Polonici Legati Filio fidei meae commendato, nec non Ephoro Dus traha Loidam fertur. Non quidem quicquam imprudenter existimo hie factum a meis siquidem ea crassities glaci ci erat ut centenae eod- tempore trahae vehercntur

sine periculi formidine) sed non impudens minus quam imprud cns trahatius, dum invitis setaribus praevertere vult an-t edentes, ad latus ubi piscati antea fuerant, tenuique glacie aqua erat o ducta, deflectens, omnes praecipitavit in aquas et unde prima quidem cxtracta Cornelia theu nuper incat in scd Jama

terrore de casu plane exanimata : Caeteri vivi educti virtute potissimuin, post Dei gratiam, Matthai mei qui tot in aquas insiliit, non sine magno sui perici Dio, ut succurrerct alimo. Prope ista Leidam contigere, qua occasione filia est a. vito inlata sepulchro. A tristibus ventia am ad laetiora, ea nempe quae te dc tuos spectent labores. Tandem porsuasuri Typographo est, ut serio staret diuturnis promissis. Nec dubita quin intra men- scin unum vel alicrum Danica tua sit obsoluturus de exorsurus ea quae ad se. λυτια αν pertinent . opus nostrum de Idololatria Lentulum experitur non C letem quales Metelli. Sed & minus urseo ut tuis incumbat magis. N urgeo

illa filiorum de quibus scripseram ι facturus tamen simulac sex septem soli excuderit in Philologicis tuis. Si tum csse trico volet , cum vicino Iansonio transigain. Malim a Blaumio non uno nomine. Sed quomodocunque malim quam me eludi. Maimonides Dionysii mei jam ante annum dc ultra ab lutus, sed adhue deest, praefatio. Salmasius de usuris scripsi. Quod opus se transmiticate tibi hesterna die Elac vitius aiebatii. Helusiana in Nov. Testament. opera credo jam in medio Paulinarum occupatur Epistolarii ni. Fortasse subsequeritve Salmasianae notae i quod si erit, plurima in Heinsiana animadvertet . Imo S inhoe de usuris vidcre possis, adversunt Aristotelis Politicorum p iraphr.istcui nec ignorare virum potes accurate diosercutem. Hottomanni Asconium Filii mei Isaaei Bibliotheca ad te mitto. Is, imo de coniux Se omnes mei plurimum salverc te de uxorem optimam & libcros jubent. Estque is affectus Eorum mihi longe jucundissimus. Nam prosecto quid pulchrius quam quod junior ille ait

398쪽

magna Meursi j anima & aetcrnum mihi

meisque anima. 'lodami, Tuin tuo umque totm,eIc Ioc xxxviii.

G. I. Vossius.

CCCXX.

Hugoni Grotio S T.

JAM tertia est hebdomas, Illustrissime

Domine, quod postrcmas tuas acccpi Iis saltem post longiusculam in scribendo cessationem, quam primum oportuit responsum dcdisse , sed more suo mora. tus me est Blaumius I. C. cum semel, it rum, tertio, convcni domi suae de Editione ανΘολο ις, idque tui quidem gratia, sed magis , de inci, de communium studiorum. Distulit rem semper his verbis conveniendum sibi prius tac Parent cin, quia nihil nisi ex Qus sententia statuere auderet. Velic inc postra domi meae, de omnibus facere certiorcm. Ubi video me eludi, denuo accedo, casuque illius in aedibus Parcntem , de altorum citam fi- Iium deprehcndo. Prius senex dubia uti oratione , sed cum dicercin aperte agendum csse , absque eo nihil corti posse tibi respondero : in hanc sententiam absque circuitionc aliqua est locutus. Nec suae csse consuetudinis , ncc sentcntiae scriptoribus addiccre exemplaria compactat imo ne incompacta quidem ad centenorum numerum e pland id sibi fore damnosum : praesertim in hoc opore; quod aliunde cilcicdochus, hominum

fore clogantiorum 1 non corum solum, qui-- attendcrent. Longe magis se rem facere cxscriptis, quae puerorum, aut vulgi, dc semidoctorum ma nibus tererentur, quam quae amarenta, ac mirarentur pauci, de meliore luto a

Promolico cisai. Praetcrca terreri se malo vicino e qui simul ac a se aliquid viderit editum, rccudat con stim. Ati rciun csse volumen , quod de aure Belli scriptum a te fuit. vicino tamen recudente, coactum se suam editionem, longe minori pretio divendore , quam impcnsae sinerent. Ita damnum fecisse O

nulla hic culpa fuerit tua, dum suo factum sit damno. Velle teι ολ αν tuam

eleganter Modire ; vicinum mox erapressurum Typis minoribus, charta vilio. ri i Id fore satis majori emptorum parti, dum opus hoc quomodocumque habe.ant. Tandem ita obsignare longos logos:

paratum se esse excudere hoc opus, dummodo intra plus minus LX Exemplaria incompacta consistatur : neque id facimrum tum se esse spe tantilli lucri, quippe damnum se magis praesentiro, sed spes ista, ut excudere postea possit historiam

tuam,& in Novum Testamentum notas. Haec reo apud Atticum Asiatico sermone di di, ut melius certiusque mentem hominis aperirem. Omnino is ingravo scente hac aetate, praesertim post Uxorem amissam id ante tres menses factum attentior ad rem evasit. Praeterea, vir alimqui optimus est, ac Imaginatur, sibi non multum vitae superesse; fortasse de terrent Impensae, post tantos sumptus, quos fecit in Atlante: Nec dini in minores esse possunt, quam L. auta LX. millium Carolinorum. Et tamen non abhorret, ab editione αὐλλογιμ: sed

valdὰ inhiat gemino operi jam memora tot scit historias ab omnibus expeti, ac legi: Et in tanto per orbem, qui Theo

logi sint, aut videri velint, numero, non defore uspiam emptores sacro argumento, quod tam illustri se authore tueatur.

Opus nostrum de Idololatriae origine, ac progrestia, spisse procedit ; par tim et amquia sub manibus crescit. Itaque jam ex

cusi quaterniones , ut vocant, LXXX. Nec video, ut ante tertium abhinc mensem exire in lucem possit. Credo jam intellexeris de Excessu Ninonasii Arianderveniae Domini. Amabam virum quia tam amicum se gessisset erga me, S meos; Ac ea pietate esset erga L. um, quam in paucis istius fortunae hominibus deprehendas. Unum sempet erus animum cruciabat, quod stulte ante coim nubium egisset, Ee per est verisimile hoc fatum ei accelerasse : adeo illud ad animum revocabat; et si nihil ab eo pecca

tum deliberato: sed si probe ab eo sim

edoctus, ebrius insidias evitare non valu rit , quas sobrius non semel essugisse . Credo de eam fuisse causam, cur equestri dignitate ornatum se cuperet a ut quia vid

399쪽

videret, uno stero obstante, in Magistra. tu legendo, sui rationem haberi nullam: titulis aliis, non inferior aequalibus videretur. Non tamen s. Michaelis ordinem expetebat negabat se pro tempore eo,

tantos spiritus gerereὶ sed suffeeisset ho.

nos, quomodocumque nobilitatis nomen

referret.

Convenit me his diebus, Thysius antea Haeservicenus , sed ab annis iam XuII. Leidensis Theologus. Is decrevit edere in lucem ea quae pertinent ad scriptores Ecclesiae, qui primo vixerint seculo.

les etiam Ignatius, &Polycarpus,etsi aetatem ulterius continuarint : scis Latine

extare Polycarpi Epistolam ad Philippenses: Eam Graece dicitur habere Sirmondus. Habet de Salmasius beneficio Str. mondi; a quo exscriptam nactus quoque

Thysius, sed ait, si ex Latinis judicium

sit faciendum, partem desiderari in illic quae Salmasius , Se ipse habeant Graece. Metuere igitur, ne fucus sit Salmasio factus a Sirmondo, partem Epistolae Graecὀsbi reservante, ne honos iste, editae Epistolae eius, si penes quemquam a Romanae Ecclesiae sententia alienum. inae

desiderantur, quantum recordor, incipiunt ab illis verbis. In his ergo sale, es Domini exemplar-cte. Petito igitur Thysius, hoc ad te scriberem, plurimumque te rogarem , ut operam des,

quo Graecum Sirmondi Exemplar , ipse

videas, de per Amanuensem, quae desiderantur ex scribi cures 1 vel si Sirmondus non passurus sit codicem suum extra limen deferri, saltem per alium, tantum cDficias ut etiam extrema a quocumque, sed fido tamen, homine , de codice ejus exscripta habeamus. Multum metuo, ne

sua Thysium de Sirmondo fallat suspicio ised ut verum esset, parum est verisimile, quod facere noluit , in gratiam eruditi

calli, id Belgae ergo facturum , & si i

hoc aut simili negotio , Dustra antehac fuisti, ut mihi relatum, merito vereariS, secundo te repulsam Iaturum. volui nihilominus hoc veteri dare Collegae, nec tibi ignoto, ut perscriberem quod a me

petii et,

Meursi opera, hebdomade proximaia. incipiet excudere is, qui optimum virum

jam quinquennesum elusit. De Philolao, quem ut petieras, tradidi Hortensio, &Blaumio, quid futurum tandem sit, juxta

sitio cum ignarissimo. Blauuvio oditi nem commendavi sedulo. Postea nego. tium omne commisi Hortensio; qui ad se Philolaum , non me missum aiebat: ostendi igitur partem literarum tuarum. qua mihi mitteres, sed eo fine, ut judicio Hortensij, & Blauoij, vel ederetur, vel

remitteretur. Mox causatus me tribus

mensibus detinuisse s Id pernegavi, qui

pridie domum post vespertinam octavam accepissem. At inquiebat literis subscriptum, ante trimestre esse exaratas. 'Nam

ravi ergo, ut juvenis is cui Philolaum ad me dederas deferendum, eum cum Iit ris ad Hortensium , arcae suae inclusissen. Hanc ut ipse mihi juvenis exposuit, ' trimestri fuisse Rothomagi detentam. In istoc, & similibus, Θιρα-t Hortensi molestior mihi foret, praesertim merita mea cogitanti: nisi virtutibus hanc compen

sari putarem, & ad istiusmodi pen8 obduruissem jam ab adolescentia. impensd ab

coaetiim ut publicis impensis, id auth ritato ordinum Generalium, ad Galilaeum de Galilaeis mitteretur. Perhonorificum hoc foret, S ex colloquio cum viro reconditae doctrinae, multa addiscere daretur. Ac forte in Gallia, vel Italia, luculentior obtingeret dignitas, quam apud nos habet; sed enim metuo, ne tam tacis te id nunc sit consecuturus; postquam urbicus senator Realius , Inaicus antea Praefectius, vitae huic est ereptus, qui vabdo hoc negotium urgebat, ut nosse te a bitror. amquam vero non leviter incommodare possit illustris urbis huius Gymnasio, si compluribus mensibus, nullae habeantur auditiones Mathematicae rnihil ominus decretum, si auxilio nostro ei opus erit, ad)utare eum apud urbis huius Proceres : Idque ea fiducia , quod publico nomine, M stipendio missiis, futurus sit devinctior ad se sistendum postea Batavis i de quodcunque fructus ex profectione perceperit, si iis potius impertiendum quam alienis. Haec cum scripsissem intervenit Constantinus t 'Empereur, Hebraorum apud Leidenses literarum Pro star, vir tui amans,& aestimans, supra sui ordinis com

400쪽

proxime de Hebraeis Legibus opus edidit , sed cum adderet, vix esse tres quatuorve hebdomadas, quod misissete negavi mirum esse, si responsem habereo nullum, quandoquidem magna se in. curia esse eorum soleat, quibus libros d mus deferendos. Non pessime actiam iri, si vel tertio , post mense acceperis, vel quarto. Id tibi in meis, mihi semel iterumque in tuis , ut illo quem misera Philolao contigisse. Recepi tamen sic lposcente hujus me rei mentionem facturum iis quas jam literas exararem. Idem Constantinus revidere postremo solet Paginas excusas exercitationum sacrarum lHein* in Novum Testamentum. Credo lpartim , ob Hebro quae intercurrunt; lipartim ne quid aspergatur, quod rerum asicrarum, praesertim de quibus contriniversantur in scholis, minus probet intel-lligentem. Is retulit mihi jam deventum lesie a Typographo ad notas in Epistolam lad Romanos. Transiit hane per urbem Illustrissimus Regis Polonici Legatus, vir doctus,& perhumanus, tuoque assini in Galliis, juventutis tempore, perfamiliaris. Iam credo ex eo cognoris, ut legatio haec successerit in Britannia. Nam ad affinem tuum scripturum se aiebat. Apud nos filium , cum Ephoro relinquere maluit, quam apud Leidenses, ob tot foeda quae proximo mense illic peractii erga mulieres, imo & adolescentes. Referre ea pudet. Heu quantum locus ille immutatus ab eo qui in utriusque nostri erat adolestentia.

Jam aliquot menses praeteriere, quod in lucem prodiit affinis mei Francisci Juni j opus, de Pictura Veterum: quod alia de Pictoribus Antiquis subsequentur. Is

mihi commist, ut Exemplar ad te transmitterem ; sed non video, ut commode

hinc fieri possit, hyberna tempestate : fi- Iio igitur exemplar dedi, quod fratri tuo optimo Guillelmo daret. Is occasionem aliquam melius intelliget. stelium Vondet ij, quam illustri tuo nomini inscripsit, jam ut puto videris. Diu quominus ageretur, obstitere aliqui

Presbyterij, ut arbitror, nomine. Tandem id Consilli Gravio commissum uta perlegere cum cura vellet. Dixit se nihil invenire, quod aure ostenderet. Nam quod dicerent, totum drama, uti

de Authotem, idsibi parvi ponderis vid

ri, eo quod persoriae debuerunt inre duci, non ad tempora reformationis, sed temporibus suis accommodatae. Nudius tertius primo actum id drama, idque -- fore tanto cum applausu, quanto diutius elusa fuerat populi expectatio. Cum in eo essem, ut literae obsignarentur , d mum meam venit Bla viusJ. C. Quaerit utrum 1am ad te scripsisse 'Dixi literas necdum misita Petiit in hunc modum scribere vellem. Ita Jam occupata estiprela sua otamia, ut intra tempus longi laesum nihil novi tentare ausit. Nam haci ipsa hebdomade, bina, ternave prela Oc Cupaturum solis operibus Meursianis. uaesivi utrum prudenter satis r iceret

editionem tui operis, cum de Α'πιλλοι ae,

per se opus sit gratissimum,'tanti inte pretis translatione, & nobis Ionge futurum sit commendabilius. Causatus tum ille, de malum vicinum, & quod non posset ex animi tui sententia excudi, nisi gravioribus impensis, & alia ante memorata, ut reponere nihil attineat. Nimirum hae verae αμμ quod renunciatum venerat, solum

Deus Opt. Max. diutissime te & H roinam con)ugem, & filiorum utrumque, cum filia optima s quos omnes ego, M omnes mei impenta salutari justerunt in saluvos, Se sospites conservet. Scribebam fe sta Epiphaniae anni hujus CII IIC xxxviii. quem prosperum ac scilicem, ut inch

antis anni tempore fieri amat, compro-

carer, nisi superiori voto, de hoc, de alia, mihi complexus viderer.

Tum aeternuam Cultor,

G. I. Vossius.

CCCXXI.

Simoni Maumontio Syndico

Roterodamensi S. P.

IIR amplissime, atque eximie, tertio . jam 5e plusculo intervallo, manum admoveo calamo ad rescribendum ; Mquod de die non erat, nocturni temp. ris beneficio io beatas noctes non iiii dentium mium quam amantium r) impediet

SEARCH

MENU NAVIGATION