Gerardi Joan. Vossii et clarorum virorum ad eum epistolae, collectore Paulo Colomesio ecclesiae Anglicanae presbytero Londini nuper editae, nunc accuratissimae recusae; argumentis & indibus necessariis auctae. ... Quibus accessit dodecas epistolarum

발행: 1691년

분량: 1015페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

hogitationes de Matthaei mei connubio. E-jiis gratia ante tres hebdomadas, Leo Tar- diasti abii.Ac post dies sex septem denuo συν proficiscar, ut praesentia inea Nuptias Condecorem. Pater sponsaecli Jii risconsultus,& Leo ardiensis Reip. Consiliarius,&Scabinias. Mater lilia V errutii Syndici, dum vi vcret. Gron ingensis, ac soror citis, qliae nupserat Schombergio, Rei p. Groninganae nomine, in Collegio Ord. Generalium De. Iegato. Vedelliis Theologiae apud Francke ara nos Profestor, dum in Frilia sum, fatis concessit. Moribundum cruciabat quod terris criperetur, priusquam potuistri Revio de Triglandio respondere. Horum uterque acerbe satis scripsit adversus scriptum Mus

de Constantini Episcopatu, quo Magistratus jura circa res Eccletiae detendit. Collegae defuncti mihi Danescerae Hebant, fortasse responsum sic etiam edendum sed de-lcris , qtiae, ut par pari redderet hostimentum, virulentius chartis ille visset adversus Revium. Est is Revius, ut me alias scripsisse

arbitror, Regens Collegii Theologaci, quo

in munerc busto Hominio successit. Vedelli mors Collegae Barlaeo flebilis non crit;a nemine enim horribilius fuit tractatus, quam ab isto. Prodit etiam nunc liber Maresii Sylvae-ducensis Professoris adversus Voetium;

qui prius Tlielibus Ultrajectina Academia

disputatis, accusarat Sylvae ducenses Pro ceres Idololatriae, quod cx ReformatiS,ple rique adscribi voluissent in sodalitatem B.

Mariae. Quod tamen factum crat, ut vis ejus Collegii,quae magna, infringeretur nostro. rum consortio. Noluerunt nostri aperte ulla pessuri illudere maluerunt. Artificium nostrorum nescio an sis probaturus. Ubi Marmsclitana videris, fortasse satius futilet ista non in apertum proferri Nunc ne Proceres Sylvae. ducenses in quibus, de IlI Breder dius, Idololatriae sint suspecti, omnibus sipariis deductis, pene nudam Venerem cum suo Marte, solis instar ostendit. Sed de isto malim, ubi Mareschiana legeris, iudicium

tuum cognoscerc.

ela Dcxlii. xxiv.

CCCCLXIV.

Mustri Hugoni Grotio.

Illustrissime Domine,

DE filio Isaaco plurimum gaudeo.quod

sospes Lutetiam rcssierit,& sic Excel lentiae Tuae placeat, ut sponte ctiam in aedest recipere sis dignatus,satius etiam censem uvis molestiam ca res non adseret, aliqua' tiasper commoretur.Eum domi videbit,atque audiet, cujus dicta singula pro oraculis habere debet, soris etiam notitiam summorum virorum consequetur: Bibliothecis v riis fruetur utrobiqi leve derit, unde non mod5 doctior fiat, sed etiam prudentior. Α-mo innocentes Musas: sed neque me iugit, quantum decus etiam et,qui minquam C posset Remp accedat, eo, quod rerum civιlium non si penitus imperitus. Multum tuam laetor; quod eousque produxeris annotata tua in vetiisInstrumentum in novo, censeo non inutilem fore Excellentiae tace

sorte)am vidcrisa variantium lectionum Libellum qui, in adversariis., Ludovici delatarda Hispani, caput constituit X De Blondelli opere, ita est ut scribis. Pe

tierat doctorRivetus, ut Blau lo commei darem. primum refugi, eo nomine, quod putarem Episcopis adversari. Dixit secus csse,inediain insistere viam nec Armachano

Archi- episcopo displicere. Paucas solum paginas inspexi. Mea haec sententia est jam Apostolicis temporibus, Episcopos Pro byteris praefuisse ; facile largior non futile eos,

dum Apostoli, adhuc continςrcntur Patristina vel cum primum exua cam Ecclesiae colligerentur. Sed ubi excre vere illae, A postolorum numerus est imminutus, secus Censeo. Atque ut verum qiset, quod . .. Salmasius arbitrabatur , demum coeptile

circa annum centcsimum, Religio seret recedere ab ca gubernandi forma , quam totius orbis cle iis ςomprobassent. N igri 339s non est milii notus, sed vidi literas, iii qui scripserat, nebat, se ex ore cius audivisse,.me silperiorcin Quadragesimam ex more Romanae Ecclesia observas te. Quis ei hoc persuaserit, nescio. Quanquam id verum , privatim publiceque multa nie dixi sic de Quadragesimae antiquitate de usu a

512쪽

vehementer etiam improbasse qtiod nostri homines ne quidem Passionis Dominicae die soleant ieiunare; solide me posse evincere, semper aliud obtinuissein Ecclesia veteri,nec tamen laudaturum, qui hoc uno nomine turbet Ecclesias nostra* ; poste enim quemque otii are domi suae, cum id non sit interdictum. De Ignatio filii, grata sunt quae scribis:deque valetudine tuenda,quod commones, gratias Excellentiae Tuae ago. Dominae Coniugi, ac libcris, salutem pluriamam a m ,meorunaque dicito. I exliii.

vii. Id. SeptembrM.

' Egotio filii in Frisia cx animi sententia

ira consecto, domum redux, cum variae mihi ab uxore literae redderentur, nullas avidi uc ac maiori cum voluptate legi, quam tuas, magne pariter 8c vir S amice. Prima que haec misi cura fuit ut clarissimi Blon-delli chartas ad Blacu Wium ipse adserrem,& fidei eius atque industriae,quantum possem, commendarem. Fcci vero id lubens, non tantum tua causa, cui scio quantum debeam,vel etiamBlondelli,quem antea de solo nomine mihi cognitum , nunc merito suo inter summos seculi huius viros repono, mihique hac occasione bella innotuisse, non gaud co solum, sed pene triumpho; sed imprimis,quia opere tam crudito, multae. tiam doctissimos docebit. Eorumque in numero, non quidem doctissimorum curtam novi supellectilem nostramὶ sed illorum tamen,qui cruditiores redeant a lectione hujus operis, lubens etiam profiteor nomen . meum. Periucundum mihi est laudari alati datis sino senatore Saravio: ac tanti viri affectus vehementius ad bene merendum

de studiis accendit.Sed ego jam ab anno illi multum debeo , propter benevoluntiam summam, qua Isaacum meum complexus in Galliis fuit. Ipse enim hoc ad me filius se. mel iterumquc perscripsit. Dices fortasse , hoc si tam longo tempore resciverim, mirari te, quod hactenus ei nullas perliteras

gratias egcrim. Ego vero, eximie Riveti,non

quidem mi r i quippe jam a m iis annis

nulla in re frequentiores committo selar cisnos, quam in Epistolico hoc comine clo sed multum tamen doleo, quod parte hac non satis me iis probem, quibus maxime de vellem Sc deberem. Omne vςro hoc malum inde potissimum proficiscitur,quod

a mane ad vesperam, nunc hic, nunc iste, vel operam desideret nostram, vel testeui alloquium exposcat. Sum veto ca frontis mollitie. ut nihil sustineam negare. Ubi igitur sic dies mihi prope mortuus est, animum subit ea cogitatio : Ergone mihi viliora erum studia, etiam sacra, quam M ssua erat Apelli, qui, ut a Plinio accepimus, nunquam tam occupatam diem agebat, ut non lineam duceret 8 Continuo me in Bibliothecam proripio, ac omnium, quae ad Epistolarc negotium pertinent, securus, arripio, eas ordino , de sici ibi lima opus videatur, Operae non parco. Atque sicubi non totum mihi diem periisse cognosco, suavius me ad mensam vel lectum conse- Nec eo haec animo a me dicuntur,

quas diu scriptionem ad Amplillimum

Saravium dister re sit animus S ravi hactenus filium nobis assore ante hyeinem , ut pariter ei gratias ageremus. Sed hesterna die literas a Florentia accepi, quem iam Venetiis esse,imo inde ad nos iter capessere arbitrabar , ut nunc vix sperem ante v adultum, vidcre me eum posse. Ea quia spaexcidi & ob Florentinae Bibliothecae loeα, ἐκδο , multum metuo ne diutius mor

tur ac dixi statui occasione ea ad Amplis-fimiam Scnatorem scribere, quam probabis scio. Iam sub praelo est unus alterque ii ialus noster, quibus excusis commodam accipiam occasionem, de eos mittendi de te

standi singularem pro tanti viri merito ataiectum nostrum. Clariss Spati hemium d mi meae visum mihi, scito.Nec aeque doluit, quam quod vix semihora alloquio ejus frui liceret : Cujuscunque is consilio Leidam vocatus, bene, imo optime meritus est de Academia. Non committam,quin me quoque his terris sui sciat amantissimum. quem ex dono jam diu Geneva transmissis aestia mare addidici. Et aliquid amoris serenus addidit vultus, ubi coram adspcxit. Eum coram me ducebat candida Hotioni anima. Quo in viro rara cietate , cum eruditione Pietas , oc Prudentia conspi

513쪽

rant. Spem fecit,verno se tempore velle in

hanc urbem redire. Utinam tum tecum

etiam frui liceat πα- Salmasio. Quem anteli vemem nobis affore non possum in animum inducere. Dissiculter credo, quae maxime cupio. Utinam saltem videamus cum Zephiris & hirundine prima. Exequias ire tristis soleo. Sed funeri Hellenistico lae. tus justa solvam. Non dubito, quin eo ex Opere multa bona hausturi simus docti pariter indoctique. Aliter qui sentiant, τοῦτ ις κελα ω De novo labore lilii strissimi Grotii primum ex te didici. Exemplar non accepi.Sed intelligo 3am in urbem hanc adlatum ad alium. imo de ubi volo, habiturum me exemplar. Tuum quoque responsum aiunt; ampeise perdui tum esse ad umbilicum. Planeque mihi spondςo, fore ejusmodi, ut tam modestiam laudent cordati, quam doctrinam erudit i. Omni no Reip. Christianae interest, excuti ab hominibus doctissimis, quid nos Ecclesiae Romanae, quid nobis illam concedere Oporinteat. Sed eam si provinciam suscipiat antiquitatis nescius , ne legcre quidem curem. Eo impensius gaudeo ab iitrisque vestri potius, quam ab minutis istis patellariis diis

hasce controversias tractari. Nescio an videris Ulmen sis illius maledicentissimum ac omnis violentiae plenissimum scriptum , quod hic adversus Grotium prodiit. Homo

is docentem me audivit, ut Munt, qui norunt. Atque aliquisqiai a pluribus novit annis, mira mihi narrat de vita hominis anteacta. Liberalissimus est in donando quae scripsit , sed hactenus me ne compcllavit

quidem, κω vellem non abusus esset parte literarum tuarum , quam opusculo praemisit, quasi patrocineris tot mendaciis, quae nihil ad Ecclesiae negotium. Tales magis causae obstini quam iuvant. Et video hominem fanaticum necassis hic seli,nec ab aliis, qui similes amant labris lactucas. Egone istud probarem dicendi genus, qui squod hic promere liceat

ne in amicissimo quidem, multis partibus ut doctiore, sit modestiore, probare potui quod tam multa inspersisset, quae nihil ad causam pertinerent λ tale illud πιει, non quidem Ecclesiasticae sed ei vilis. Vide quae non audeam in sinum tuum effundere, nunquam id facturus non

deo laeva mens nobis ) nisi putarem, hanc aucteri de sincera amicitia conccdi, seu licentiam seu libertatem. Pro decretali Vigilii Papae Epistola, ac dissertatione Petra det

Narca, quantas possum gratias habeo. Faturus mihi inter itineris Frisci comes libellus. De amicta clarissinii Praxcptoris mei, coniunctissimi vero assinis tui valetudine valde doleo. Solatur vero quod ad tantam aetatem illum Ecclesiae suae concesserit divina bonitas. Nulla aetas ejus laudes Contacescet, Si Deus in illa die merccdem reperidet Pro voto erga filium spontum,ac gratulatione etiam de Historiographi munero gratias ago tanto maiores, quanto prae aliis multis non dico affectus tuus apud Batavos proceres eluxit, sed etiam fidulis se opera exeruit. Nempe non sinis,ut ulla in re claudicet benevolentia tua erga me meosque. Brianaeus noster tradidit mihi Blondelliana illa quae per eum mittebas. Et jalii Blau- eius accep.t, qui etiam reliqua avide exspectat. Misit ad me Clariss Mareschius quae scripserat pro ordine Mariano Sylvae

censu in . Nec quicquam video quo O fendam, dum cogito, quo in statu res fucrint. Multum promotum sic quoque. Sed alter est scrupulus, an non illusum sit pontificiis, quia longe alia iis mens fuit, cum primum transigerent nobiscum. Qitan

quam quid illud ad me vel etiam Mareschium Lectis istis fore spero, ut Clarissimus Voetius acquiescat Planeque sic mihi persuadeo,Viro Doctissimo illii sum esse ab aliquo Sylvx-Ducensium serventiore. Qiod non dissicile fuit apud eum, qui ipse, qxitC-

quid vult, ita vehementer vult, ut non eat,

sed currat. Uxori lectissimae uxor mea salutem voluit adscribi. Sed & nomine nostro salutem, quando sponte se occasio offeret, Nob Amplissimoque Hugenio, Dubictio, Gul ielmo, ichesortio, Doctissimo etia mHellersichio , quem eo impcnsius amo ,

quod in amore nostro ani iunctando,saeculo hoc maligno, bonum se virum praestare non desinat.

514쪽

CCCCLXVI.

Andreae Riveto, Theologo.

Reverende Clarissimeque vir,

HEinitio tandem Salmasianam diatribam de Herode infanticida. Ex qua

quantum pro secerim, non poenitet. Atque hunc fructum non solum debeo τω πωνυSalmasio, sed etiam beneficio tuo; absque quo foret, necdum conspicere licuisset. Bene interim est , quod in libris, quos Isaacus meus e Gallus expectat, propedie in Comparebit. Optime id Collegae veteri Heinsio celIit, quod extra Leidam vix quisquam de hoc Salmasiano responso inaudierit. Α-lioquin id studiosi adolescentes em agitarent a Bibliopolis quotidie. At isti lucripetae quamprimum subsicerent praelo; quod de se sponte his diebus quispiam fatebatur mihi. Nempe ut volent libri per hominum manus , vix ardentius est suscitabit. Ium, quam ii promi constet. Ubi Leida, a que Haga redierit ad nos Isaacus, nihil ae que volupe erit ex eo resciscere, quam ut valeant veteres amici, dc quid agant, quibus scribendo etiam cura est exterorum M posteritatis. Prae caeteris volo, ut exquirat de magno sene, conjunctissimo assine tuo Mo- Iinaeo; quem, post excessum clarisi Gomari,

solum nunc omnium praeceptorum meorum habeo superstitem. Omnia illi prospe. ta atque fausta opto ι ac pariter tibi , cui multum debeo, non solum ut Collegae antehac quod non leve dii cci,sed ut mei meorumque studiosissimo, iis etiam temporibu ,quibus si mihi de me credere licet premerent innocentem. Plurimam salutem meo M uxoris nomine dicito lectissimae' conjugi tuae. Metidami,cII IIc xliv.x Kal Decembnempe pridie Mus diei, quo haec Amste-loda mensium ci vitas se i deratis junxit partibus. Nempe crastino, quo nostrae tibi literulae reddentur, ab eo tempore Completus erit annus septimus supra sexagesimum. Deus faxit ut civitas grato semper animo hoc beneficium aestimet.

CCCCLXVII.

Nobilissime Salmasi,

' Erba B. Ambrosi sunt Epist. XV. ad

Irenaeum, sive lib. IV. Epiti. III. ubi

exponit, cur lex prohibeat ne vir muliebristola, vel mulier virili schemate utatur. Ait vero eam legem cite naturae subnixam. Cum enim natura nos vel mares creet, vel foeminas, ac plurimum in mutis etiam a nimantibus notae sint,quibus exterius quis que sexus internoscatur. naturae cum adversari,quisquis habitu alium mentiatur sexum, quam dederit natura. Mendacium cs. se turpe in verbo, turpius in veste. Foedum esse in formina, si mentiatur sexum melio

rem, sed ius in.viro, si mentiatur sequi rem . Malum cile, si quis in plateis consipiaciatur capilliis more muliebri demissi LP use ise , si Clericus sic se sistat in templisi ut quando Sacerdos sacra facit bene barbatus, Contra qui sacrae mense iii servit, adllae emineo more capillatus, aut etiam cirra tus, ut pueri Romani. Ergo, inquit,pariant, ergo parturiant, qui crispant comam , sicut sceminae. Verum habeant cxcusationem,

qui patrias usque sequuntiar, sed tamen bar. baros : ut Petta, ut Gothi, ut Armenii rMajor quidem est Natura , quam Patria. Si non riegat gentes bar baras habcre excusationem , plane ad mulierum morem in tonsas: quid de iis censuisse putandum quae minus tonsae. Nec enim puto quisquam dixerit naturam dare capillitium, ut conti nuo resecetur, nec eam permittere, ut hoc tempora S aurcs muniamus, atque adeo . ut quantum vitae conditio de mos patrius sinit, etiam decore inempto ornemus caput.

Raptim i cribebam , cum jam ad Gymnasium me hora vocaret. Vale.

Tum aeternam,

G. I. Vossus

CCCCLXVIII. Claudio Salmasio S. P.

MUltum doleo, Nobilissime Salmasi,

quoties cogito, stiges me adeoCha-Mmm rixata

515쪽

ritate, sine qua fides est exanimis, moveri conti oversiam de Pilis; non qlias non hac pariC etiam peccetur a multis; sed quia qiii an contraritim abeunt, ipsi etiam modum cxecdant, dum praefiitire modum student, ne aures capillis obtegantur, nedum aliqua colli pars. Profecto non pauca sunt, de quibus infinitis partibus magis crat laborandum. Sed quia in simpulo, si vera aures ad meas perlata , fluctus iis concitare visum cit non potui non gaudere,quod in eo nunc totus sis, ut malo isti Ecclesiae bono, medea .ris. Profecto non placent intonsi, quorum capilli formidant serrum: uti uiti ventinat Monachis Mesopotamiae , Nasaraeorum

iis locuples nobis testis est Epiphanius haeresi lxxx. quae est Messalianorum , Ubicuipse eos improbat. Sed non hoc in quaestione eth. utrum intonsi esse debeamus : sed

quam alte. vel demisse resecare oporteat ca. pillos. Paulina urgent verba. Verum reverendo Begae adsentio, qui censet eos κομα ,

qui forficem refugiunt, mulierum instar: eos vero κειοειθ α, quibus capilli praecidunturi utcumque non solum tecta sit cutis, sed Iongius etiam diffundantiir, dummodo ne excedatur το πεισον, quod variat pro temporibus & locis vitaeq; conditione. Graecorum erat Poverbium, Δουλ Δαίμ εχ ι, Romani vero veteres radebant & capillos, S: barbam , quod vel ex veteribus nummis conspicitum est.Servi contra alebant capit Ios , sed radebantur,cum pilco donarentur. Quam mi illae item gentes Comatae, ut pars Galliae tuae quae inde nomen sortita. Item Intonsi Sicambri. Et quid caeteras memorare attinci tam multas' ut omnino sicut Ambrosius ait ili alenda coma excusationem habeanι quipatrios u sequuntur. Nec sane qui usque adoricillam capillos demittet,vel ul. terius aliquanto capillos alere dicendi sem. per.'Aπλως enim si loquamur, alimus capillos,dum forceps recessit, non mensibus m do vel hebdomadibus,aut diebus, sed etiam arbores videmus, ita & in capillorum fur culis usu venit. Eos alimus dum ipsi nutriamur Naturalis interim inclinatio docet tur. pe cire viro si mulierum instar in Iumbos demittat' capillos, vel etiam nates : mulieri

item sore turpe, si procedat capillis usque

adeo detonsis , ut non multo ultra auro protendantur, instar adolescentum vel aliorum etiam, qui se ad vulgatiorem aulae morcin componunt. Equidem ita censeo difficile esse aliquid de tonsurae modo ge tibus cunctis praefinire. Planc enim is variat non modo pro locis ac temporibus, sed etiam pro diversa adeo vitae conditiori Aliud enim aetati convenit praetcx atae, aliud mediae, aliud senili Nec quod decet Regem vel aulicum , id etiam clericum. Nec quod militem,id mercatorem. opificem, rusticum. Tondere est ex iis

litates modo, sed etiam actiones de palliones, sicut proditum ab Aristotele in Categoriis. Perplacet vero, quod non de hoc solo decreris scribere argumento, utcumque multa sis docturus orbem literatilin: sed etiam addere statueris detor. sura clericorum, ac Virginum Deo dicatarum. Video disquiride origine hac tonsi irae. Athanasius Lib. de Virginitate , Deo sacratae Virginis exigit

adverto socerum Iunium ambigere nutrisit is liber genuinus. Et inter alia mil. i scrM-pulum immisit, quod paulo anteleg.is, si virgo observet eo Libro praecepta, foro ut nomen illius scribatur in Libro vitae de

Quae suspicionem in)iciunt, nescio quam certam , funiorem suille eum scriptorem Areopagita, qui pene seculo post Athanasium vixit , quantum variis colligere judiciis possiim. Sediit cuinque istoc sit, non dubitandum saltein, quin tonsura ca in usu fueris anno quadringentesimo. Nec tamen hoc inde adstruxero cum multis, quod Hieronymus Epistola ad Augustinum quae cist

xxvi sic scribat Fratres duos Dominum Alia pium dominum meum Euodium, ut nomine meo salutes, precor coronam tuam. Vci quod

Augustinus ipse Proculi anu Episcopum Ep.

cxlvii.allii luitur hoc pacto. onorant nos vestri, honorant vos nostri. Per coronam nestram nos ad urant vestri; per coronam vestram vos ad urant nostri. Possumus enim his in locis per coronam non tam intelligere tonsura capitis vel rasuram verticis, quam μῆα Θως

regale sacerdotium. Aliqui etiam signari

516쪽

& Apocalypsiti. His igitur argumentis non

pugnabo. scd nonnullis saltein in locis obtinuisse horum temporibus, evincere posse

videor ex istis B. Hieronymi in gravi illa objurgatione ad Sabinianum Diaconum. Moris est in AEgypti, O Syriae monasteriis, mram vidua q a se Deo devo verint, or seculo reminciantes, omnes destitias seculi

concinaverant,erinem Monasteriorum Masri

bus inerant desecandum,non antecto postea con rra voluntatem Apostoli incessura capitesed ligato parιter ac vetito. Nec hoc quisquamprae-rer tondentes novιt, ct tonsas; n quo quia

ab omnibus sit, renesitatur ab omnibus. Interea duo hic in considerationem veniunt. Pritis est quod non dicit hoc ubique obtinere, sed in AEgypto M Syria: ut hinc liqueat morem fuisse particularem.Deinde item quod non ad Apostolorum provocat inititutum,scd mor in vocat. Quemadmo. dii nix causas subdit non mysticas profecto Ut iuniores solent i sed naturales plane. Sicri y ira vacandum est, ut nee tonsores operentur Z Et mox, vereor in hoc vitio plura dicere, propter g Idam crinitos fratres,quorum prater hac multa es pene omnia veneramur. Adsert deinde hoc eorum argumentum ti LI seriaiculum, ut vocat Augustinus: n-rum inquiunt, prohibuit Aposto habere cimam. hi autemst ses castraverunt propter Regnum Cariorum, jam non sunt viri. Quasi

hoc vellent, proinde iis licitum mulicrum instar comam nutrire. Haec ostendere videntur,fratrum eos. quos Augustinus des gnat, non modo ad oricillam uique,vel paulo ulterius demisisse capillos, sed credidisse se posse mulierum vel pene mulierum instar alere capillos. Quae quid ad tonsuram,

qualis in clericis, vel monachis, urgetur uare in Africa, ut puto, necdum ea o tinuerit tempore Augustini. Multi tamen

vetustam adeo arbitrantur, ut originem ab

ipsis arcessant Apostolis. Quod & Isidorus facit Lib ii. de ossiciis clericorum Cap. IV.

Atque idem censet ad exemplum fieri Nais enim subiungit. Hoc autem dupiscem ob causam de eo uetudine versum est in naturam: l zaraeorum: quasi non,qui Monachi es le inis vel quia lavacrum non adeunt, velquia oleum l cipiunt. tondeantur; tonderentur vero qui nee capite nec ore norunt, ne a parvis anima- l Nazaraei esse desinerent. Nonnulli etiam libm qua inter cutem, cr crinem, gigni solenr, i qui itidem Apostolos putant tonsurae a ct concretu seordibus uprimantur. Plerique,ctores, hujusmodi se narratiuncula tuen- etiam adstruere tonsuram illam conantur tur r.Petrum cum ad Evangeliuni praedi-

ex Concilio Carthaginensi iv. Can. xliv. i candum missias foret, ab inimicis ita fuisse quo interdici a junt ne Curicus alat comam attonsum , sed ei benedixisse Christum: at. aut barbam. Quomodo etiam citat Grego-l que ita quod opprobri ergo factum erat, rius, nominis eius nonus. Sed post barbam versum esse in honorem. Sic Germanus E- in Gemblacensi Codice est tondeat, in Gan-l piscopus Constantinopolitanus&Ceolfre- densi S. Bavonis radat. Utcumque de barba dus apud Bedam Historiae Anglicae Lib. v. est de coma convenit. Ad haec pro se adse-l Cap. xxii. Item tot seculisa unior acobus derunt B. AugustiniLibrum de Monachorum i Voragine in Legenda Aurea,ubi de Catheis opere Cap. lxxxi. & duobus seqq. Ac sane i dra Petri. Quibus tanta tonsurae placet anis Calvinus etiam Instituta Lib. iv. Cap. xlx. i liquitas, allegant Dionustum Areopagitamg. xxvii. scribit ex hoc Augiis lini opere con- Cap iv. Ecclesiasticae Hierarchiae, ubi mo- stare, unde originem habuerit clericorum inachum ait, quando initiandus a sacerdo- tonsura. Nempe quia illo seculo non alii l te, Id Perionius capillum alerent quam delicatuli, Mel l vertit, signo crucis consignatum tonderi. Sed

gantiariam eiusmodi studiosi , quae virum i puto, Dionysium hoc vclle, tonsuram fieri

minus decerent: co visum mali fore exempli,si clerici; illud permittereturi eoque satius iudicatum, si vel tonderentur vel rade rentur, nequid egi eminati prae se ferrent.

Sed de rasura nihil ibi Augustinus, neque

ea tum temporis exigebatur. Qii id verb re quirat indicant haec verba: pertinet quaeso tam aperie coxtra Apostoli verba com non σφα aere e sive in orbem , sed ςαὐ- εμυς, sive ad modum crucis r ut apud Orientales obtineret. Et sane hujus ton surae etiam in Euchologiis Graecorum sit mentio. Interea non ex illis ea colligitur tonsurae antiquitas,quam multi arbitrantur: modo verum sit, quod mul. tis argumentis alibi ostendimus, atque ante M mm a nos

517쪽

nos aliis co mprobatum , Dionysium eum sit minum extremis B Hieron vini teinporibus vixisse. Praeterea citant, ut etiam Espe-naeus nuncupat, veris Marcedi decretum. ii ab anno ccciv. sedit usque ad ann. cci x. quinqUcnnio nempe ante Silvestium I. Decretum id habemus apud Gratianum, creti part Ii. Caussa xx. quaest. i. a.dau.

te atuendum esse censiemus, ut s in minoriataresilii monasterio oblati uerint,vel sacramun uram , vel velamina sceperint : dignam

quidem Axιmin, ut xv. anno a praeiatis mo. nira verbu inquirantur, utri in in ipso huim permasre cupiant, an non: si veri permanere professe rint, ulterius tinnuendι Iocum mi-mmὰ . l. cti possint.D vero adsecularem ha. bisum revi Gi voluerinι , redeundi licentiantisto modo deneg ιur'quia fatu inuIlle est, ut coactastri itra Dymino praestemur. Sed hoc decretum Gratianus quidem tribuit Marcello Parae: ac in Glosia ibidem Martino Papae adsignatur. Et Rus tompolibus magis convenire, in margine adscriptum Conciliorum editionis Binianae. Ii vero Martinus post Marcellum annis claruit amplius trecentis. Nempe anno Ia cxlix. & proximo quinquennio. Rasura autem multd est recentior,quam tonsura. Pro antiquitate eius Anicetum

Papam adducunt, qui sedit Anno Dona. clxvii. usque ad ann clxx. Is jubet capillum radi ad modum sphaerae, quasi dicat,

Hia . Verum Epistolam eam suspectam es se, nec Bellarminus dissitetur. Imis iam olim eam Cusanus apocrypham pronunciavit, posteaque Antonius Augustinus. Lorinus,

alii magno numero, quicquid contra contendat Turriantis. Et sane non tantam cc se rasurae antiquitatem multifariam comprobatur: inter alia eo, quod Clemens Ale. xandrinus lib. iii. Paedagogi tonderi iubet, non novacula, quod illiberale ait, sed for. fice. Atque ille de cunctis loquitur Christianis. Ac sacerdotes tangit Catholicos, quod Donatistarum morem eos radentium improbat optatus Mileuitanus contra Par . menianum. Hieronymus quoque in Ezechielem cap. xliv. ait, sacerdotes non debere Coniam alere, nec tamen radi. Sed ipsum audiamus :Juxta quod dicimin, nec east ilium novacula esse aciendum e nec ita ad pressum tondendum eaput, ut rasornm simi us esse videamur. siae in tantum capistos demittendos, ut verta sit cutiτ. Et triplici hac ira tus auctoritate Bellarminus lib. I t. de Monachis agnoscit, rasuran primitus non obtinuisse. Et sane non occurrit nunc qui taquam, qui quingent simum ante annum meminerit rasurae. Atque in iis,qui de Monachis agentes selliis tonsi irae taciant mentionem, etiam est Ioannes Clitia acus in Paradisii scala, Gradu, iv. Vixit ille, non ara. quidem cccxl, ut Trithemius putavit: sedan. lalx. quemadmodum nec Bellarminus

dissitetur in scriptoribus Ecclesiasticis. Sed cum ego haec tam multis, obliviscor mei. imis tui. Nam quid ego, nisi εις ac praeterea, quod cujus labores mirer, Cos morer Uxori Iectissimae salutatem.Spero me posse vos invisere,ubi filium reducem E Galliis videro. Sed gratis limum fuerit, si prius te, de conii igem, de quos et

liberis ac familia adducure praeterea intC-grum erit, apud nos conspexero. Etiam Ἀ-xor, quae aliquanto melius valet, s vides,

cur hoc addam ) impenso id flagitat.

Incomparabilis doctrina virtu-

vii. Id. Jun. G. J. Vossius.

CCCCLXIX.

Ludovico Crocio, Doct. Es Prof

Clarissime de amicissime,

VEllem, uti petieram,ornatissimus D

senius me accellisset pridie quam eii et abiturus: sed nunc demum in urbem venit post semihorulam rediturus, ut mox navem adscendat. Interea, etsi nunc mecumssint hospitum nonnulli, in his nobilissimus . Magduellus, militatis iudicii praeses in Frisia, nefas putavi noli subito aliquot literularum exarare. Gaudeo te tam multis inses his, animo esse bono infractoque: ac Deum. oro, ut semper idem esse vclis ι stat a partibus tuis scriptura : stat omnis vetus Ecclesia: stat etiam ex reformatis optimus quicquet

518쪽

que δedoctissimus. Arno consulem Do- senium, quod te amet, & faveat, foveatque Causam optimam. Memini te literis superioribus de illustri Grotio iudicium meum exposcete ι de quo pluribus alias loquar. Nunc solum dixero, injurios illi este qui Pontificium este factum spargunt. Arbitratur in reformatione a noliris facta, multa re te esse emcndata, multa nota; item , ut laic etiam locum habeat poetae illud , Excessis medicina-Putat ea, quae non sunt propria Ecelesiae R. omanae, sed univer is, qualia sane qliae continentur Canonibus Ecclesiae univeris, codice a Justinianoctiam Imperatore comprobato non polleprq Pontificiae Ecclesiae propriis haberi, nedum ut ab Antichristo proiecta censeantur. Sedulo attendit quae semper inlcclesia obtinuerint, quae polica, alia aliis citius tardiusque fuerint statuta. Ac plane censet, Ut iii Romana Ecclesia multa a multis superstitiose fiant, nec tyrannidem plurimorum Paparum probare bonus quisquam possit; ita quoque scu doctrinam,icu regi. men Ecclesiae, ac ritus spectemus, multa in nostris posse iure improbari, magis interim in iis qui Calvinum sequuntiir, quam qui Augustanam Confessionem. Facilius enim

censet inter Luthera nos Conventurum

praesertim tales quesis Calixtus, praeclarus sane vir) interque Pontificios, praecipit Gallos Mali x, non plane Erasinum, Cassandrum, Casau bonum, Anton. de Dominis, M similes excisos: quam inter eos, qui in CalvinI verba rarunt, Λ qui Romanae Ecclesiae placita rigidius duritisque quam necessest, interpretantur, aut qui ex particularibus Romanae Ecclesiae doctoribus putant de universa Ecclesia Romana statui oportere ; nec sane quod negat Episcopum urbis esse Antichristum, ab alia aeque causa est, quam quod videt, nullam csse spem

reconciliationis, vel is etiam tentandae,

si hoc alte adeo animis sit inscriptum agi de conciliatione cum Antichristo, Diaboli Vicario. In cumnis vero, quae ad hoc argumentum pertinentia exaravit,non hoc petit, ut alba omnia fgnemus linea: sed studium laudemus, x expendamus cuncta ad Scripturas ex primaeva antiquitatis me me intellectas. Idem staminus vir jam pene absolvit quae duobus ingentibus Tomis ad

dissicilia Veteris Testamenti loca annotaavit. Ac mox consequentur commentarii in

Acta,& caetera N. testamenti. Filium desidero videre. Nondum enim me Conu nit. Nulla in re operam meam desiderabit. Pro ingenii tui monumentis, quae subindomittis, gratias ago quantum postlim.

CCCCLXX. Georgio Ratallero Dubletlo.

Nobilissime & amplissime vir,

SEmel iterumque locutus hic sum cum amplissimo Alberto tam radi Burgio,

qui secundum fictus Consul, ac collegas habet Pancrarium, Geelvinckium,& Gr vium defuncti consulisGravii filium dignis. simum Is Burghius retulit mihi a nemine se hactenus compellatum de negotio filii

Matthaei: sed caiisa sani a superioris anni consulibus approbata, velle agere, quantum pollit, nec videre,cur ad versari aliae civitates valeant, cum nihil eorum hic fiat incommodo. Ait se crastino die abiturum

Hagam,qui erit decimus Februarii. Id volui tibi constare r et ii sic quoque spissum

Vereor negotium, cum raro adeo sit domi,

si is Hagae est, qui hic suit. itaque sana ab a

liquot annis saepius cum Dii stra fuissem, non soleo accedere nili Constiterit, qua hora vacare possit, ut compellem. Id video Hagae fieri non poste in tanta adeuntium copia,ut nulli horam Certam valeat addice: re: eo magis dolet, quod tam molestum ne gotium susceperis. Atque utinani potius sponte obviam fiat, qui nusquam minus,

quam domi es oleat. Hel terno die lite ras accepi a silio venetiis, quem salvum ac sospitem gaudeo. Scribit non diu se istio haesitru iri, sed intra monsem rediturum in Gallias. In sumptibus, quos facio, solatur quod si frugi de io i Er o inque omnibus bibliothecarum plut cis ac fotulis ruspandis plane eros . Non quidem tanquam

Jasonem aliquem cum vellere aureo, attamen cuim multis auro contra non caris reducem me visuruin confido initi quid mihi interea humanitiis obtigerit, vel etiam Caristi mo isti capitii sed ut sumptibus nonnullis mihi hoc iter Isaacii mei

519쪽

stat; ita majoribus connubium Matthaei. non satis sese fortunis meis metientis. Ita. que decretum repetere ab illustribus Hol landiat de Vest-Frisiae ordinibus sortem his mille Se septingentorum florenorum: quorum reditus expiret xvii. Aprilis. Puto necesse esse, ut sex hebdomadibus id Myropio sigili ficetur in ante diem quem dixi. Necdum ramen certi quicquam statui: Ac fortasse praestiterit reposcere pecuniam aDo reclitano Qtiaestore, quandoquidemistic annos xxx. ante& ultra est collocata. Qirando otium erit, tribus verbis indica, siquid in hac re scitu mihi sit opus, quod nostri similes fugere soleat. Nudius- tertius mihi redditae literae ab Illust. Grotio exqui bus intelligo intra tres menses posse absolvi, quae annotavit ad libros veteris Instrumenti, eos etiam, quos Hebrae iis Canon non agnoscit. Hinc fore, ait, ut praeliim de .sudet istis, quae ad Acta Apostolica, Episto

Ias 3e Apocalvpsin est commentatus. Equidem exopto ut videre liceat. Sane illis in IV. Evangelistas multa me bona docuit: ac si-

cu bi recedam, occasionem tamen accuratius meditandi praebet. Imprimis desidero Apocalvpseos interpretationem , quando nostri, si Hieronymum Zanchium dc paucos alios excepero, cuncta ad urbis Episcopum solent referre , praeter antiquorum mentem a quibus invitus abire soleo. Et tamen non diditeor in Prophetiis posse esse quae antiquioribus invisa, nos ipsa docia rit dies, optima etiam stultoriam, ut ajunt, magistra. Deus te diu familiae, Reip. Mamicis conservet. Amplissimo Reiger, betagio salutem dicito: item affini Nobili Du bletio, item reverendo Dochori Johia sono

si Hagae si aerit Doct. Gossio. Huic debeo exemplar de Idololatria, quod diu misis seni, nisi in mora fuisset bibliopega. Ante diem unum accepi compactum; sed nescio ubi degat Gossius , dc gravare famulum

tuum nolui.

cI IIcxliii ix. Feb. G. I Vossius.

CCCCLXXI.

Mobili, & Amplissime Senator, I

OUos ad me quadringentos misisti si

renos, eos hesterna die accepi. Ac ex pecunia apud Quaestorem Dord rechtanum collocata Aprili proximo refiindo. Pro cura te affectu quas debeo gratias ago. Matthaeus meus, ut arbitror , intra hebdomadas duas vel praeterpropter iturus es hnobis Qaod opto, ut videam, numquid in Annalibus Batavicis promoverit; omnino ex illorum est genere, quibus subinde auris sit vellendae Ergo ubi redierit pro i menciducro. Ante triduum redditae mihi ab Isaacoliterae, quibus significat, se post duos tres dies Venetiis Mediolanum cogitare, atque inde Genevam. Dc Mediolano, urbe hostili, non multum adlubescit. Sed solatur, quod in hujusmodi moderari linguam sciat. Et credo, si bene novi, potius quam mpericulum incideret, cadiceret, faceret, quae ego ab animo meo non impetrarem.

Amplissimo Reigersbergio salutem; utidci gemino nomine conjunctissmo affini tuo Dubletio . nec minus patrueli. Et cur non suavissimis liberis addam, praesertim naP- maximo Philippo. Ubi occasio fuerit excurrendi, erit, spero, quod de profectu eius mihi gaudeam, tibi gratuler.

italae xliii.

Non. Mart.

Tam omni cura, G. I. Vossus.

HEsterna die, Cognate optime, literas misi, Amplissimo Dubletio inscriptas.

ecce nunc alteras, quibus Senatori Rei ει- bergio commendo negotium tuum. Ubi

diem adscripseris, aliquid sigillo, quod impressinus, cerae subdes. Valde exopto, ut voti tui compos fias. Quod si pluribus scribendo existimabis me aliquid poste, tuum est isthoe mihi significare, qui pariatior sum ad gratificandum tibi in quocunque negotios

520쪽

tio, quam tu sis futurus in poscenda operano itra. Redditae mihi heri litcrae etiam ab socero tuo Anipli lsimo, cui, ut arbitror,nihil attinet hoc tempore respondere. Nam eadem reponerem, quae tibi scribo. Pluti mam autem meo nomine salutem dicito,

uti de socrui S confugi utrique adfini, nisi alterum illorum Galliae adhuc tenent. 'Meus Isaacus post lustratam Britanniam, Galliam, Italiam, nunc de domuitione vi

detur cogitare. Postremae quas ab co accepi literae venetiis scriptae erant; sed adde bit intra triduum se Mediolanum cogitare Genevam. Si Dcus siverit, redibit ad nos ingenti Manu scriptorum Codi eum necdum editorum supellcctile instructus.

Aistidite pro eius reditu vota ad Deum funis dor negotium etiam omne divino numini committo, quod solum novit quid expediat utriqitu nostri. Eo autem sollicitior sum, quod toties iam in ii rorum stote nover. cam experior fortunam,si sic fas loquiChri. stiano. Vale,carissante Cranate.

CCCCLXXIII.

Reverende ae Clarissime vir,

MUltum tibialec patillo amplius debeo

Amplis limoGothoi redo de mulacre isto Philoltorgiatio. Vere misisti αγε, Θ ων ίγα, δαι , live enim Philostorgium attei dem, mul a docet, qliae absquc eo est et, nesciremus: sive is Go .hOtreduin, licet magni semper cum secerim , valde tamen hac opera auxit apud me existimationem

do de mei similes, sed longe etiam doceat doctiores. Sed quoties mecum Cogito tot florentissima Galliae tuae ingenia, nescio, magisne dolea in sortem isderatae hujus Belgicae, an gratuler Galliae, quae tot tant, vis pretii laboribus beare ti mpora nostra, potierali mulsaecula non cessat. Belgica

vero haec mi in ultra duos ues laudare possit si modo tantus eorum numerus qui

lucem ad terre vel cris ecclesiae temporibus

vel velint, si possint, vel possint, si velint e

Atque in horum, quos nunc culponum rum resurre etiam liceat nomen meum squam Vis pro tuo erga me amore benigno

adeo de me loquaris, describas, etiam in nupero ingenii doctrinaeque tuae monu mento, pro quo munere magnas ago gratias, atque utinam postim aliquid rependere. Sed ita distineor ut semper metuam,no promere aliquid si velim , illud crudum deo sit, ut non faciat ad palatum eorum, qui dapibus adsievere exquisitis. Et tamen durat ardor ille nobis fervetuistimus Eccl siallicae Antiquitatis. Q ian illum vero hoc, si ut Aspenditis tibicen, mihi duntaxat L

nam Se Mus,r id me facere negabis. Equi dem facio in illis quidem . quae ad veteris Ecclesiae tempora pertinent. Quamquam in aliis utiam quantillum est, quod proin veo. Nunc sub praelo est ElΣcviriano lib. rde vitiis sermonis, falso suspectis, de variis glostematis:,ubi propositi mihi, tum aperire in quam multis a puro sermone abeanuhodie multi non ineruditi, tum tueri quaa temere a multis culpari solent, tum lucemi adferre semibarbaris superiorum secul rum scriptoribus, quorum sermo, cum allium de cepas oleat, saepius tamen grandes habet sensus, ut non videam operam ludere, si praestein, ut melius intelligantur. In terea quid ista magnopere ad ea quae amici ab haCaetate inca exposcunt, ut aliqua saltem ex parte iis satisfacerem. Blati vio dedi excudendum libellum de anno Christi natali dc emortuali. Qui licet necdum divul gatus sit, tamen jam ante menses sex scptem

ad finem perductus a Typothetis. Adsungere volui minutam diati ibam de genero Christi. Tantu in modo quinque est, ut v Cant, quaternionum. Et nihil mei a Blau-mio , his exceptis excussim intra quinque hos menses. Qi ix idcirco attuli, ut videas,

nihil mea obstare doctissimo operi Blon delliano. Quid igitur, inquies, moratur

Vir Blaumius est minime nialus: sed ut se curialo omnes solent, erepto fratre, inquCm magna pars oneris recumbcbat, serio dispicere solet quid si in rem suam .

Habuit autem de aliunde, quae excuderet,

α quae absolvi posse cxistimaret, ante pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION