장음표시 사용
11쪽
cundius, num quid praestabilius , quam ut admira tes intueamur tot caelestis regni incolas , qui eadem , qua nos , mortali carne induti, peregrini et ipsi hic in terris quondam suerunt. Quid porro aequius, et congruentius , quam ut eorum victorias , triumphosque , quanto maximo licet, laetitiae , ac Pietatis sensu concelebremus 3 Exsultant igitur Sancti in gloria , laetantur in cubilibus suis. Quam enim dilecta tabernacula tua , Domine , virtutum i quam gloriosa dicta sunt date, civitas Deit Fundamenta siquidem ejus in moΠ-tibus sanctis omni lapide pretioso ornata e singulae portae ejus singulis micantes margaritis; et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum
perlucidum . Neque jam templum in ea est, sed D minus Deus omnipotens templum illius, et agnus rneque civitas haec eget sole, neque luna , ut luceant in ea , sed claritas Dei illuminat eam , et lucerna ejus est Agnus .
Iam vero hoc in tabernaculo Dei cum hominibus, nonne Deus ipse habitat cum eis , et ipsi populus
ejus sunt, et Deus ipse cum eis erit perpetub eorum Deus 3 Ita non esurient ipsi , neque sitient amplius ; non cadet super illos sol, neque ullus aestus ; sed absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum , et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor , neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Hinc porro quinam effusi laetitiae motus i quae magna mentis gaudia i cum Deum se
12쪽
Pmm non jam per speculum , et in aenigmate, sed videant facie ad faciem, et cognoscant, sicut et cogniti sunt. Inebriantur videlicet ipsi ab ubestate domus Dei, proptera quod Dominus Iaetificat eos in gaudio cum vultu suo , et torrente voluptatis potat eos , cum Agnus illorum sit sons vitae , et in lumine ejus videant lumen . Quamquam quis ignorat , quod neque oculus vidit, neque auris audivit , nec in eor hominis ascendit, quae prae
paravit Deus. iis , qui diligunt illum ZAt quinam isti sunt, qui ascenderunt in montem Domini, et jam stant in loco sancto ejus 3 Ecce tibi ante omnes , quae se humilem Domini ancillam professa , summo Dei Genitrieis honore suit dignata, et cujus animam in aeerbissima Filii morte doloris gladius pertransivit, quae tamen nunc amicta sole , et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim , positusque est thronus matri Regis , quae sedet ad de
Inde vero et tot Angelorum millia adstantium ante thronum, et collaudantium Dominum; et qui vocatus ab utero matris suae, vox fuit clamantis in deserto 4 et praeivit ante faciem Domini parare vias
ejus ; et qui Genitricis Dei Sponsus , idemque illius
nutritor, et custos , quem misit Deus Filium suum , factum ex muliere , ut deleret, quod adversus nos erat chirographum decreti., assigens illud cruci. Post hos sese offert veterum Patrum coetus , qui
13쪽
humani generis Bedemptorem procul iam adspexerant,ac salutaverant, simul et Prophetarum agmen, qui eum in tempore venturum , et tam dira ab hominibus passurum tanto ante praedixerant .
Age jam inspiciamus , quem undent alii comitantur. Ille quidem Apostolorum Princeps, cui traditae claves Regni caelorum , et cujus fides numquam desectura , neque in iis, qui hac eadem Romana in Cathedra deinceps collocandi. Multum hic orat pro populo Dei, maxime vero pro eo , qui arcano divinae Providentiae consilio eadem nunc in Cathedra sedet, ut Deus pro totius Christianae reipublicae bono dies super dies ejus adjiciat. Sunt autem omnes, quorum sonus exivit in omnem terram ,
et verba in sines orbis terrae, ut Christi fidem harbaris quibusque gentibus, ac disjunctissimis populis annuntiarent, eosque ad justitiam erudirent. Ut sulgent, ac sulgebunt ipsi quasi stellae in perpetuas aeternitates t et cum venerit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebunt et ipsi super sedes duodecim judicantes duodecim Tribus Israel. Sed quinam exercitus ille prope innumerus , qui
omnes longo ordine stant amicti stolis albis , et palmae in manibus eorum 8 Hi nimirum sunt, qui venerunt ex magna tribulatione, et pro testamento Dei sua corpora tradiderunt ; et laverunt stolas suas , ac dealbaverunt eas in sanguine Agni. Dominus porro quasi holocausta accepit eos, et Posuit in capite eorum coronas de lapide pretioso .
14쪽
Neque iam minor conspicienda cohors vel eorum , quos eremus incolas transmisit astris caelitum, vel illarum, quae candida gestantes lilia , se quuntur Agnum, quocumque ierit, vel denique ceterorum omnium , qui carnem suam crucifixerunt , ut mortificationem Christi Iesu in eorum corpore Circumferrent, et consormes serent imaginis Filii
Dei. Sunt enim quis nesciatῖ non modo ex eunctis gentibus , et tribubus, et populis , et linguis, verum etiam ex omni omnino et ordine, et condiatione , et aetate, et sexu, qui omnes gratias nune
agentes Deo , qui deduxit illos in via mirabili. et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum nocte , tamquam scintillae in arundineto discurrunt, et habitantes in tabernaculo Domini, requiescunt iumonte sancto ejus in saecula . Iam vero nos in tantam , tamque cumulatam
caelestium civium gloriam intuentes, laetemur utique in Domino , et exsultemus in tam insigni die solemnitatis eorum , qui facti jam amici Dei pervenerunt ad caelestia regna , et coronati possident Palmam . Quam quidem palmam nos etiam post mortalis hujusce vitae stadium accepturos aliquando sperare debemus ab eo, qui vere mirabilis in Sanctis suis, affatim reddit eis mercedem laborum eorum , ut nos etiam beati inhabitemus in domo Domini, et in saecula saeculorum laudemus eum .
15쪽
ablitum omnium festi dies, BELTissIME PATER , si ab Dei Genitrice discesseris, ii profecto aguntur , cum ipsi ex mortalis hujusce vitae statione ad caelestem illam, beatamque patriam Iaetantes tamdem demigrarunt. Tum enim tot persu cti periculis , tot defessi laboribus, tot coronati palmis, tot triumphis illustres immensum illud gloriae pondus, atque immarcescibilem consequuti sunt coronam , quam iis omnibus praeparavit Deus, qui
bonum certamen certarunt, cursum consumma
runt , fidem servarunt. At vero hodierno die natalem illius solemniter recolimus , qui a Prophetis , atque ab Angelo praenuntiatus , quique vocatus , et simul Spiritu sancto repletus ex utero matris suae, ut pararet Vias Domini, et rectas fac ret semitas ejus . Hoc autem quid illustrius 7 quid honorificentius , omnique admiratione , et praedicatione dignius 8 Quod dum ego in tam augusto loco , atque in hoc amplissimo terrarum orbis conis sessu ad breviter commemorandum pro viribus ag
16쪽
gredior, quaeso, obtestorque te , BκλTissing PL-TER , ut me dicentem benignitate tua recrees , et Su- Stentes, ne rerum gravitate obrutus videar descero.
Quae igitur , et quam mira Baptistae nativitatem vel praecedere, vel comitari , vel subsequi visa sunt i Illa quidem tanto ante divinitus praenuntiata di Ecce mitto Angelum meum , qui praeparabit viam ante faciem meam e priusquam te sermarem in utero novi te, et antequam exires de Ventre sanctificavi te , et Prophetam in gentibus dedi te ecce dedi te in lucem gentium , ut sis Salus mea usque ad extremum terrae .
Neque vero id satis. Quamquam enim liam omnia tanto ante de Baptista per Prophetas Deus ipso praedixerat , nonne ejus adventante nativitate misit Deus idem Angelum suum, qui haec eadem annuntiaret Zachariae, ex quo erat ipse oriturusῖ Apparuit scilicet illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi; neque solum ejus ortum , sed nomen etiam praedixit, ac simul qui , quantusque laturus esset in tempore e Ne timeas Zacharia , uxor tua Elisabelli pariet tibi silium, et vocabis nomen ejus
Ioannem e erit enim magnus Coram Deo , et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae ,
et praecedet ante illum in Spiritu , et virtute Eliae parare Domino plebem persectam . Quid, quod Zacharias tam nova , atque inaudita cum non ita sa-cile credenda putasset, Arcliangelus Gabriel, unus ex iis , qui adstant ante Deum , vaticinia vatici
17쪽
ni is , prodigia prodigiis addens , loquendi facultate non amplius eum usurum fuisse subdidit, dum praenuntiata obvenirent 3 Ecce eris tacens, et non
poteris loqui usque in diem , quo haec fiant .
Age jam , inspice Ioannem in utero matris sexto Vix mense exacto . Ecce tibi Maria , quae jam secunda Deo , exsurgens abiit in montana cum sestinatione in civitalem Iuda , et intravit in domum Zachariae , et salutavit Elisabeth . Quae autem Salutatio istaec, qua non mater modo , sed Joan nes etiam dignatus , ut Dei Genitrix , immo Deus ipse eum inviseret 8 Nulla Prosecto neque major, neque Praestantior, propterea quod ut audivit salutationem Mariae Elisabeth , haec quidem repleta sancto Spiritu cognovit matrem Domini sui, eamque benedictam praedicavit inter mulieres , et i, nedictum fructum, quem in ventre gestabat; insans vero exsultavit in gaudio in utero ejus, ,, et ,, quem , inquit Augustinus ci), non poterat voci- bus, salutat motibus . se Ita Joannes in luminis auras nondum exortus non modo primi parentis labe iam omnino ablutus, et charismatum donis cumulatus, Verum etiam divino concitus spiritu et Praenovit, et praemonstravit, quem veteres Patres iRntopere exoptarant, et quem Proplaetae tanto ante
aditurum praedixerant Dei Agnum , qui tolleret peccata mundi . Qua de re quis cum Chrysologo non jure exclamet a 3 se Ante pervenit ad cae-
18쪽
,, tum , quam tangeret terram et ante vccepit spiritum divinum, quam humanum e ante suscepitis divina munera , quam corporis membra e ante
,, coepit Deo Vivere , quam sibi . Iam si haec de Ioanne priusquam vitales hasce hauriret auras , quae, et quanta, quaeso , ubi Elisabeth impletum est tempus pariendi, et peperit filium 3 Quae nimirum gratulationes t quae laetitiae , et exsultationis voces, quia magnificaverat Dominus misericordiam suam cum illa i qui porro timor super omnes vicinos eorum, et Super omnia
montana Iudaeae , ubi divulgabantur omnia verba haec : Quis putas puer iste erit3 etenim manus Domini erat cum illo . Tum enimvero apertum est os Zachariae, et repletus Spiritu sancto loquebatur dicens Benedictus Dominus, quia visitavit, et secit redemptionem plebis suae ; et quia natus jam Puer , qui Propheta Altissimi futurus, quique Praeibit ante faciem Domini parare vias ejus . Et sane si) se Propheta Joannes, et plusquam PrOM Pbeta , immo ante prophetare, quam profari,
se prius Deum, quam Seipsum Sentire poterat, paren-M tes quoque suos Prophetas faciebat, et in eos, qui ,, in se transfuderant carnis substantiam, spiritus sui, se et gratiae superabundantiam infundebat. is
Quid porro aequius , quidve congruentius , quam ut a) se cum aliis in Sanctis , et electis Dei ea
19쪽
,, eolitur dies, Fa illos post consummationem la- , , borum , et devictum , tri uni Phatuinque mundum se in perpetuas aeternitates praesens haec vita par- ,, turiit, et consummata ultimi diei merita celebrantur ; tum vero in Ioanne prima etiam dies, ,, et vel ipsa hominis initia consecrentur Ni-
,, mirum Ioannes nondum natus de secreto mari terni uteri prophetavit, et expers lucis jam te- ,, stis suit veritatis ; t) neque ullam infantiae sen-
,, Sit aetatem , qui Supra naturam, S: Pra aetatom , in se utero Situs matris, a mensura persectae Coepit aetari iis plenitudinis Christi. ,, Neque vero aliter sieri,, Posse videbatur, si tu idem Ioannes ex omnibus,, divinitus selectus a qui lucerna esset ardens , ,, idest Spiritus Sancti igne succensus mundo igno- rantiae nocte Possesso lumen Salutis ostenderet, et se quasi inter densissimas delictorum tenebras sploii-- didissimum justitiae Solem lucis suae radio demonis straret, et de se ipso dicens: Ego vox clamantis in se deserto , ut videat omnis caro saliatare Dei. Laetemur igitur quam maxime in hoc tam solemni Ioannis natali die , et dum Christum sequuti dicimus: Inter natos mulierum non surrexit major Ioanne Butista , sestis etiam concinamus voci hus e Sorta ter denis alios coronant Alicta crementis , dulicata quosdam , Trina te fluctu cumulata centum
20쪽
Ad sanctae Mariae , cui ab precatione ,
. , rellisodalitas sanetae Mariae, eui ab precatione, et morte nomen hic in Urbo via Iulia ad Tiberim , ut Plo VII. Pont. Max. , et Sodali amplissimo , ingenti cum omnium moerore , az luctu ninper defuncto , meritos, debitosque tribueret honores , justa solemnia solvenda curavit. Itaque sacra aede lanereis pereleganter ornata Peripetasmatis auro lemniscatis, et cereorum copia undique collucente , magnifico excitato lanebri pegmate, cui splendida superposita lodix ex serico villoso , et auro intertexta , quam JOANNEs Tu RLonis Sabatiae, seu Braceni Dux , ac primus ejusdem Archisodalitatis Hetaeriarcha dono dederat , Ix. Kal. Octobres an. ΜDcccxx li. Prima luce piacularia sacra peragi coepta , exinde Sodales frequentissimi statas pro defunctis horas rite concinuerunt, postremo Sacris solemnibus cum cantu operatus Praesul CONATAN- Titius ex Marchionibus PATRleiis xii. Vir urbanus
sacri Consilii litibus judicandis , et ejusdem Αrchisodalitatis Gubernator, nunc vero ArchiepiscOpus Philippensis , et Abbas trium Fontium . N que jam inscriptiones delacrunt , quae praeclara tanti Pontificis gesta singillatim roserrent . Nam