Historiarum compendium, quod incipiens à Nicephori imperatoris, à genicis obitu, ad imperium Isaaci Comneni pertinet. A Ioanne Curopalate Scillizzae ... conscriptum et nunc recèns à Ioanne Baptista Gabio, è Graeco, in Latinum conuersum. Cum locupleti

발행: 1570년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Ioannis Curopalate

dine affectus est.&summo studio contendebat, ut acceptam cladem corrigeret, & coacto exercitu & Turcis,& Caberijs & Delemnitis ad centum millia,traditos Abramio Alim statri ex altei o parente nato, cum ipso aduersus Romanos eum mittit: cuius aduentu nuntiato rursus coniuncti quos supra mem rauimus exercitus Duces, in consultatione proposuerut quid facto opus esset:& Combusto quidem videbatur cum praesentibus copiis Turcis occurredum extra Romanos fines, ibique decertandum, quum adhuc plures ex hostibus carerent equis,& aliae copiae ex itinere longissimo essem defatigatae. quum praeterea Turcis deficerent illa ferrea instrumenta, quibus equorum ungulas munire consueuerant, ipsi vero Romani elati & audaces effecti ob modo dictam ubctoriam,&ad congrediendum cum hostibus alacriores. At Aaron contra sentiebat, continendas copias, muniendas urbes;in arces,& intra muros omnia cocludenda,& id Imperatori significandum: neque eius iniussu adeo parua m nu contra tantum barbarorum hostium numerum praeliandum; quum ita Duces pronuncia flent; Aaronis sententia vicit.& ipsi cum exercstu prosecti in Iberiam ad quamdam planitiem indigenarum lingua nomine Urtron commorantes, quiesccbant sus dio, prius omnia agretti populo, & mulieribus, & pueris,& omnibus pretiosis resus m loca munita conclusis: scripseruntq; Imperatori per celerem tabellarium,ei holitum aduentum declarantes; qui acceptis litateris illos sese continere tu ilit, quoad L iparites cum Iberorum copijs accedens

cum Romano exercitu coniungeretur. mittit quoque ad ipsum litteras, quia bus eum quam celerrime, si modo socium se & amicum Romanorum indic rei coacto omni suo exercitu hortabatur accedere, & Romanis ducibus comi ungi, atque una cum ipsis contra barbaros pugnare, & duces acceptis litteris, ut nasi fuerant, quiesccbant; ac Liparitae aduentum expectabant: ille accepto regio Imperio per otium cogebat & instruebat exercitum .& interea dum iste suas copias colligeret, etiam tempus terebatur; Abram ius quum in Baaspracaniam pei uenisset, cognouissetq; Romanos illic collectos, simul atque audiuissent ipsius aduentum in Iberiam redii ste, timiditatem, ut par erat, ratus, id factu pro nihilo ducens,& praedam,& spolia,a tergo ipsos insequebatur festinans cupraesentibus congredi priusquam aliae copiae simul cogerentur: quo cognito

Duces Romanorum,ueriti ne qua modo cogerentur vel inuiti dimicare, ant

quam Liparites accederet, subeuntes quosdam locorum angustias praeruptas,& valles undique munitas,ibi quiescebant, scriptis ad Liparitem litteris, ne amplius cunctaretur, sed quam celerrime accederet. Abram ius autem non consequutus Romanum exercitum in eum locum se confert qui Ai Ze nuncupatur;

eli autem Arete vicus infinitis hominibus resertus,& plurimis diuiti js: si quideipsum incolebant inquilini mercatores Syri & Armenij, dc aliarum nationum haud exigua multitudo.qui propria multitudine freti,intra m nia ipsum non receperunp, cum praesertim Theodosiopolis prope sita esset, urbs maxima &nnm ... serti

252쪽

serti muto,atque inexpugnabili iminio, Coin sto multum litteris minante& adhortante Igitur quum Turcico venisi ent,& operi incumberent , qui in Arete erant, interclusis aditibus, quum super domos conscendissent,lapidiabus, & lignis, & sagittis inii adentes propulsabant, de sex integros dies propugnare perseuerarunt. quaire ducibus renunciata , Combustus maxime inllare & hortari ut accedentes cum Turcis , quibus in animo elicto p pud gnatio, congrederetur, neue frustra rempus contercntes , sederent inutile expectantes auxilium Lipalitem, sed cogitantes occasionem praeterire, quam rursus alloqui haud ticile esset verum repugnante Aarone, & nihil faciendum afferente contra Imperatoris voluntatem, ipse quoque quieuit. Abram ius Veia , cui no ex sententia res procedebant, quum non pollet obsidione vicum ii,

suam potestatc m. redigere, neglectis diuit is ac praeda, ignem in domos iiiij ci iussit. statimq; Turci assuinptas sices, de materiam ad comburendum idonea

incedentes, in domos proiecere. accenso autem undique igne, & maximo in cendio exsul citato, Arziniquum neque igni, neque sagittarum iactibus resistere potui lient, in fugam versi sunt. id fertur circiter centum quinquaginta milialia virorum ea die periissci, qui partim gladio partim igni consempti sunt: nam

ubi te captos nouere, bccisis uxoribus & liberis, in ignem se ipsos in ij ciebant. ita capto Arete Abramius multo auro compcrto, dc armis, & alijs quibusdam ferreis telis, quae ignis inutilia non reddiderar,haud mediocrem equitatu adep-ptus dc iumenta, suos instructo,ut opus erat,exercitu ,redij inquirens Romanorum copias: quae, quum iam ad nisici etiam Liparites, ab ea arce quam di 'rimus,des derant, in planitie commorabantur,ad collis radices, ubi Capeti arx sita est. Adventantibiis igitur Turcis incompositis,c5sulebat rursus Com bustus cum ipsis dissipatis, neque adhuc com positis congrediendum. Sed Liparites noluit propter diem, erat enim sebbatum decimae octauq diei Septcbrix mensis indictione tecunda: habebat autem Liparites sebbatum inter inauspi catos dies, quod auertitus renuit praelio decertare. α Romanorum res in hoc statu erant. Abram ius autem, quum per suos nuntios certior sectus esset, ubinam commorarentur Romani,& quiescerent, instructis suis copiis composintus ad pugnam procedebat. quo cognito contra haud libenter in struebantur; in dextro cornu Combustus crat in sinistro Aaron, in intilia acie Lipari temerat autem ita vespera. Combusto igitur oppositus erat Abramius, Aaroni Choro- sanes alter du aduersus Liparitem instructus Aspam letarius, Abramis ex altero parente frater. coinmissoq; praelio Aaron cornua sibi opposita sudit, de usq; ad gallorum cantum perseq lautus est; Liparites vero quod eius patruelis occubuisset grauiter ferens, quum violento impetu concitasset equum,& equus ipse Vulneratus cecidissici, capitur: Ze ille quidem in his ver batur. At Romaniquum persequi destitissentM descendiissent ex equis Deo hymnos pro parit victoria cecinere. una voce exclamantes. Quas deus magnus sicut Dcu: noster ptr: Ea Et interea

253쪽

Et interea Liparitem expectabant, quem illi adhuc inimicos persequi opina.

bantur.at ubi ille nusquam visus est, maxima cura angebatur ambigetes quidnam eo factum esset. ita dubitantibus illis, quidam miles venit ex ijs qui sub eo militabant, nuntiatq; ducibus eum susurn & captum. & Abram tum e susar uersum, suoq; cum fratre coniunctum, Asan enim in praelio ceciderat, adducto Liparite & Iberis illis, quos ceperant, in locum, qui tam ocomedicitur, adhibita itineris celeritate se recepisse: perculsi sunt ubi hoc audierunt duces exercitus , attamen ibi pernoctarunt vigiles, & ubi dies illuxit, & in consultatione propositum est, quid agendum cliet, quumque omnes expedire censuissent ut singuli domum redirent, Aaron cum suo exercitu in Ibam profectus est haec autem Baaspracan Metropolis est. & Cobustus cum suis ad Anim redij t. Abr mius vero elatus, quod Liparitem cepisset, seque omnium hominum fortun tissimum ratus ob praesentem prosperum successum, alijs omnibus neglectis, contento itinere, quinque diebus ad locum illum peruenit, qui Rhe nuncupa.tur, S inde ad Sullanum se confert, missis prius bonis nuntijs, qui captum Liparitein indicarent; Sullanus vero laetari quidem & exultare videbatur ob captu Liparitem, sed re vera fratri inuidit, quod tali prospero sertunae statu usus esset. semperq; meditabatur, & causas excogitabat, quibus illum e medio tolleret. Imperator igitur ut captum Liparitem audiuit, totus ad eum liberandum imcubuit, millisq; sumptuosis donis & redemptionis precio, Sullano per Geompium cognometo Drosum. erat autem Drosus Aaronis scriba,& liberationem illius & pacis faedera petiit. at Sullanus accepta legatione quum mallet magnuscus Rex esse quam sordidus caupo, dona Imperatori remittit, accepi uini m.

demptionis precium Liparitae omne praebuit, hortatus est, ut praesentis diei

in omni vita memor numquam posthac in Turcos arma vellet mouere. obivit

autem hac ipsius legationem ad Imperatorem, qui apud ipsos dicitur Seriphes.& hoc nomen apud eorum Chalip an idem est, quod olim apud Patriarcham

nostrum Syncellus erat: nam vita suncto patriarcham eius throno statim Syncellus ipse collocatur. iste igitur Seriphes in regiam urbem ingressus,&cu Iimperatore coram locutus, cum multis aliis gloriatus & superbe locutus, tum vero quum tributariam ad extremum fieri peti jsset suo Sullano Romanorum regionem,ubi Imperatorem huic rei minime consentire comperit, infecta re ad eum, a quo missus fuerat reuersus est. Et Imperator ex eo tepore semp a Sullano bellum expectans pro viribus finitima Persarum prouinciae loca munienda curauit. Dum haec fierent, accidit etiam PaZZinacarum metus, quomodo amtem & qua ratione, dicendum est. PaZetinacarum natio Scythica est ab ijs Scythis, qui regij appellantur oriunda,& magna est & virorum multitudine sicunda,cui ne unum quidem per se Scythicum genus potest resistere; diuisa est in

tredecim gentes, quae omnes quidem communi nomine vocantur: sed singulae suum proprium habent a generis principe, α originis auctore cognomen-

ma I tum

Ioannis Curopalate

254쪽

Historia . III

tum sortitae: incolunt autem loca ultra Istrum a Boris henessuuio ad Pannoniam pertinentes campos , &nomades cum sint, semper in tentoriis vitam degunt. Huius genetis princeps tunc erat Tyrach filius Belliter nobilissimus, sed alias ingenio hebes, & quietus. erat quidam alius in ea gente nomine C genes Salaar filius genere obscurus,& fere ignotus; in rebus vero bellicis, &in ducendo exercitu admodum strenuus. qui pe Uzos, in PaZZinacas inuadentes, sustinens propulsauit S infligam vertit. Sunt autem UZi ex uni coge nere ' quinetiam occidente ad stagna&paludes Istri. . v atiuis Tyrach igitur Paetetinacae propter generis nobilitatem , in honorem habe. siqua desse. bant , Cegenum autem praecipue colebant ob eximiam virtutem & rei militaris peritiam , quae audiens ac videns Tyrach , animo cruciabatur , metuens imperio , & rationem excogitabat qua posset Cegenem e medio tollere . Saepe igitur illi posuit insidias, quae omnes inanes fuere. Sed ubi, quae saepe clam aggressus suerat, ad exitum minus perducta sunt, statuit non amplius cunctandum , sed aperte illum inuadendum, quocirca nussa multitudine hominem comprehendi iubet; & interfici . ille autem praecogni. tis insidijs , ad Baristhenis paludes fugiens euitauit exitium, dc inde occultis millis nuntiis ad suos conlanguineos & tribules, tantum potuit , ut suam gentem ad rebellandum Regi impulerit: erat haec gens Belemarnis , α aliam quoque in eamdem sententiam adduxit Pagumani dem nomine ;Comparatisque copiis, cum duabus gentibus aduersus Tyrach instruitur; quocum undecim erant gentes ..& quum multas horas restitisset, attamen defatigatus a numero superatur, & palans in paludibus, ac salutem quaerens, unam de suam & suorum agnouit; si ad Romanorum Imperat rem consuperet: & idcirco, quum ad Dorostolum peruenisset, & in quadam suuiali insula se conclusisset, ubi & ipse, & sui ab insidijs tuti erant: erant autem numero circiter viginti millia, significat regionis praefecto,erat is Michael

Anastasii filius ,&se ipsum declarat quis esset,&quae insertunia fugiens huc

euasisset . ac velle se ad Imperatorem ultro accedere pollicitus, si reciperetur, eius se rebus maximo usui futurum ille. autem quum haec quamcelerrime r nuntianda curasset Imperatori statim iubeturhominem cum suis recipere,eis. que res victui necessarias suppeditare: atque ipsum honorifice ad Byzantium mittere: & ille quae iussus fuerat peregit.Cegenes autem , quum in Urbem regiam peruenisset, amice & magnifice exceptus est, & ipse pollicitus est se baptisma suscepturum,& iis,qui tecum erant,ut idem facerent, persuasurum: Mad Patriciatus dignitatem perductus est: & oppida tria accepit ex ijs , quae ad ripas Istri sita sunt,&terrae plura stadia,& in reliquum in amicitiam,&societatem Romanorum ascriptus fuit. & quod maximum est, sanctum, ut pollicitus fuerat, baptismum suscepit,&ipse & qui cum eo erant, per Eu- laymium quemdam monachum, missum 't ea quae ad Diuinum lauacrum

. . . I. uitalai GG pertinerent,

255쪽

Ioannis Curopa late

pertinerent, apud Istrum fluuium perficeret: & omnibus sanctum baptisma impcrtiretur. In tuto autem loco positus, quum ad repentinos impetus se te communisset,ad ulciscendum inimicum animum conuertit,& tiat misso Iltro, modo cum mille modo cum duobus millibus, interdum plui ibus interdum paucioribus. subito inuadens maxime vexabat,& laedebat PaZZinacas, qui cu in Tyrach eranti viros sibi obuios occidens , mulieres & pueros capiens, ac Romanis vendens: hos eius clande simos impetus in suam gentem haud aequo aio ferens Tyrach, legatos ad imperatore mittit, qui nunciarent oportuisse magnu Imperatore, cui cum natione PaZZinazarum faedera intercederent, non orno suum rebellem recepi illa, sed postqua recepit, prohibere ne transmittereti S dere coniunctos i deret. vel igitur vir prohibeatur talia perpetrare, vel nulla locietatem conlcquatur, vel nouerit Imperator contra se,& suam regione grauissimu bellum se contrahere,& haec quς note Tyrach nuntiata sunt Imperatori, acceptis nunt ijs Imperator risit. Si Paet Zinacae minis, illius proditor fieret,qui ad suam fidem confugerat,& prohiberet vexare eos, a quibus vexatus sui siet & legatos re infecta remisit, litterasci ad Michaele mittit earum urbium praefectu, & ad i p. sum Cegene, ut diligenter, Scaccurate fluuit ripas custodirent, quod si quis ingens exercitus inuaderet, sibi per litteras id significarent; ut ex occidentis legionibus missi aliqui. Paret macis impedimento essent, quo minus Istrum traimit

terenti misit aut trircmes centu, quibus imperauit, ut praeternauigarenti strui occonantes PaZZinacas transmittere prohiberet. Tyrach vero quum sui legati re infecta redissent,grauiter serre & indignari, & optare ut quam primum hyems adueniret,&iam exacto Autumno,quum aduenisset hyems sole capricornum ingresso ventus inges flauit, Aparctias, quo glacie cocretus est fluuius, ad quindecim cubitos in altitudine. igitur quu ois custodia otiosa esset, nactus licentia& facultate quam optauerat Tyrach, cum o ibus PaetZinacis Istrum transmittit, numero ut ferebatur,octingentis millibus, Sc ad ulteriorem partem castris positis, vexabat & demoliebatur omnia in quae ille inciderat. Missae sunt ad imp ratorem litterae petcntes quam primum sibi auxilium ferri, quibus ille ne i ctis quidem, Duci Adrianopolis scribit, erat hic Constantinus magister Ari, nates; ut cum Copiis Macedonicis, item l Balilio Monacho Bulgariae Duce, ur cum Bulgarica manu accederent, &cum Michaele &Cegene coniuncti, aduersus Paetetinacas praeho decertarent: quibus Imperium regium exequutis,& omnibu , in unum coactis: Cegenes Romanas phalanges in apertis locis collocat,"idie ex improuilo adortus, haud mediocriter PaZZinacas laedebat. Ipsi enim simul , ac transmisso flumine, animantium multorum copiam adepti sunt; de vini & omnium corum quae ex melle confici consus uerri quae ne iama quidem umquam acceperant: & his pasti m expleti, in motabum inciderunt, qui ventrem male affecit, & peribant singulis diebus in s. niti numero. Quo cognito Cegenes per quemdam transfugam', ratus hoc idoneam

Diui

256쪽

Historta. II

idoneum tempus, quo in hostes inuaderet, quum & hyeme, & morbo opprimerentur; adductis quoque in suam sentcntiam Romanis, qui segnes erant,& verebantur aduersus tot natriadas in aciem instructi prodire , in hostes erumpit: qui repentino impetu perculsi, & praelium metuentes, abiectis ammis, & ipse Tyrach, & omnes praefecti, ac reliqua multitudo se ipsos dedun r. Cegenes igitur consulebat,&obtestabatur omnes penitus interficiendos, illud proueibium barbarum quidem, sed multo sensu praeditum, commemGrans . Serpentem, quum adhuc hyems est, interfici opus esse, quum ille caudam nequit mouere, a sole enim, inquit, calefictus, laborem nobis & negotia exhibebit ; hoc autem Ducibus Romanorum minime visum est faciendum, qui barbarum & impium censebant, & Romana clementia indignum,

sed illud potius placuit, ut dissipati in desertis Bulgariae campis, alij alijs in locis habitare iuberentur. ipsis quoque imponerentur tributa, quae infinita numero ab his exigerentur. ac si opus fuerit exercitu Imperatori aduersus Tuta cos , & alias nationes externas, ex ipsis milites instruerentur: multis igitur ultro, citroque dictis Romanorum scntentia tamdem vicit, & Cegenes, q uos Viuos ceperat; exceptis iis, quos vendidit, omnibus occisis, domum reuersus est: Bulgarorum vero princeps Basilius monachus PaZZinacarum myriadas, in

campis Sardicae Naisi&OEZapolis distribuit, alijs alibi distipatis: omnibusq; .

armis, ne insidias moliri aliquando possent ademptis.Ty rach autem,& cum ipso centum quadraginta viri, ad Imperatorem perducuntur: quos ille benigne exceptos,&sacro Baptismate psusos, maximisq; honoribus euectos in delitiis habuit;Sullanus autem non ferens aequo animo legatos ibos insecta re redi ille: coactis copijs, quae in Perside erant,& Babylon ijs in unum, in Romanos inua dit. quod quum ante audi j siet monachus, studebat cum suis copijs instructis in acie hosti resistere:armauit autem ex PaetZinacis ad quindecim millia, & duces quatuor ipsis praefecit, ex ijs qui in Constantinopoli erant, Suletun, Selle Carabam,Catalim; ac donis haud mediocribus eos prosequutus traditis pulcher. rimis curribus,& equis decoris traijcit in Chrysopolitru Ducem quoq, ipsis dedit qui eos in Iberia perduceret Constantinum patricium Ando balanu. quum aut hi transmisissent, equos sconscendissent,atq; ad ea viam peruenissent, quς ducit ad Oriente,usq; ad millia aliquot passuum progressi, quu loco Damatryi

nomine appropinquassent, iter continuere, de consistentes in via, consultati

nem proposuerunt, quς apud ipsos commentu vocatui quibusdam igitur videbatur progrediendum esse, neq; in Imperatoris regione illius iussis resistedum, quum & i reliqua natione diuisi essent, neque per se Romanis copiis possentres stere, neque etiam haberent arcem ullam, in quam sese reciperent, si qua a

fortuna praeter voluntatem accidisset repentina calamitas . alijs rursus videbatur occupatis quibusdam Bithyniae montibus,ibi commorandum, & si qui inuaderent, eos propulsandos, nullo autem pacto in Iberiam concedendum , GG 1 regionem

257쪽

Ioannis Curopalate

regionem longinquam & externam, ubi habituri sint hostes non solum inimiacos , sed etiam Romanos ipsos. Catalim autem solus censuit redeundum, &operam dandam ut cum suis cognatis coniungercntur: quumque quidam interrogasset, S: quomodo transiri mare poterit, nihil amplius loquutus se sequi

iubet. Igitur conati Andro balanum interficere, non potuerunt: quum enim

fugisset in quadam domo e tribus tectis conitructa eorum palatiorum quae in Damati yi sunt, sic ruatus est incolumis. qui autem Catali in sequebantur, ad mare accedebant, haud sperantes ipsum parata habere nauigia, quibus facile transirent, sed dubitantes & discere cupientes quomodo transmitterent. ubi vero ad littus peruenere, nihil amplis loquutus Catalim, quam hoc tantum, sequatur quicumque vult,& seipsum superesse& PaZZinacas, stimulato equo ingreditur in mare,& hoc alius colpicatus idem secit,& post illum alius, tum statim

reliqua omnis multitudo, S natantes transeunt ad Sanctum Tarasium, alij cum ipsis armis alii prius armis abiectis. quumque transiissent ad suos incolimes, euadere potuerunt. si quidem nemo illis quiuit resistere, aut eos est ausus prohibere, nam repentinus accessus facile illis iter effecit. coniunci i igitur cum PaZZinacis, qui erant in Triadi ZZe, nuncios mittunt ad eos qui in aliis locis habitabant. Igitur in unum omnes coacti,& pro armis, secures, quibus utuntur agricolae,& falcos, & alia, ex ferro confecta si mentes ex agris, instruebantur, dc

quum ad Philippopolim peruenissent Haemo transmissio omnis multitudo adsuuium nomine Olmuin tentoria potuit, in planitie, quae est ad Ilirum ablus

autem Selle in Lomzo manens quiescebat. Sed Arianites nuper coactis Mac donicis copijs a tergo eos insequebatur. Et quum ad Lom Eum comperisset Selte posuisse tentoria, illius potiri non potuit, qui occuparat aufugere . Sed eius captis castris reuersus cli, & res occidentis in hoc statu erant. Sullanus autem indignatus, ut diximus, propter suorum legatorum contemptum, de quod sui voti minime compos fuisset, profectus cum omnibus suis copijs in regionem Romanis subiectam, invadit; Et quum accessisset ad locum, nomine Comiu, nihili potuis et, quod operae precium esset, ciscere. nam homines regionis it lius se antea munierant, & victui maxime necessaria in oppida comportarant: reserta est autem Iberia munitissimis oppidis; neque ulterius progredi ausus, quod audiret Caesareae Romanas copias cogi, iracundia exardescens reuersus eli; & ltu dens magnum aliquod facinus patrare. quuinq; ad Baaspracan peruenisset,&aeque illic omnia communita o*endisset, aggressus est obsidionem,ac prius tentauit locum nomine MarZicieri. est autem urbs in plano sita, muris autem tribus cincta,& aquis plurimis intus sentanis irrigua, q uae eo tempore serte copiose necessaria importarat. hanc opinatus Sullanus facile se per obsit di

nem expugnaturum, quod in loco sita esset, unde sicile se in uadi posset, vallo proxime constructo, oppugnare adortus est, & triginta dies sine intermissione oppugnans Variss elepolibus adhibitis,& omnis generis machinis, quum strenue

258쪽

Historia. . Hy

nue qui intus erant impetus propulsarent. peritia Se prudentia Ducis. Erat auatem hic Basilius patricius Apocapes; ubi sensit se conari, quae fieri non poterant, voluit obsidionem soluere, S: redire: Verum illius consilium interrupit Alcan Chorasmiorum dux, qui petiit ut unum adhuc ibi diem moratus, sibi

praelium aduersus urbein concederet; laetatus autem hac petitione reditum distulit . mane igitur Alcan coacto omni suo exercitu, & constituto spectatore in quodam tumulo,ad Orientis portam,ipso Sullano;&c I urcis, quicumque essent maxime illustres, sumptis Elepolibus ad eam se recepit pol tam quam diximus, illic enim videbantur urbis muri humiliores & imbecilliores, & locus altitudinem habere, S: oppugnationi opitulari, quum superne concederet percuti, qui intra muros essent ab iis qui extra: Di uiso igitur in duas partes exercitu, alteram in loco illo edito iubet continenter sagittis percutere. ipse autem tentoria habens e viminibus complicita, bouinis byrsis superne contecta, quibus crant rotae sub basibus earum columnarum, quae ipsa ferebant, testas huiusmodi machinas appellant, populo plenas, ligones ferente, &sarcula,& alia quaecumque sunt Agricolarum instrumenta , existimat paulatim se im-l ulturum ipsa tentoria , & muris admoturum , atque ita libere de sine vi. o metu fundamenta effossurum. id sibi perstiadens nemini prae telorum multitudine concessum ita ut e muro prospiceret; & ad hunc ille modum v bem se cogitabat posse capere . Haec autem de muro Apocapes cernens ,

ijs, qui muros custodiebant quiescere, ac neminem prospicere iussit, sed tantum latcres paratos haberent, & sagittas, & alia quae longe iaci possunt tela, sisn umi, quod sibi ab eo daretur, expectarent. Erant autem hoc,Christe opitulare . quo dato opus aggrederentur. habebat autem secum maximos trabes

ad basim acutos.& ille ita se comparabat.Alcan vero, quum Turci illi qui extra erant certatim tela emitterent, de sagittas,& viderentur eos qui intra muros

essent percutere, paulatim lesias impellens muro admouebat. sed ubi iam tentoria appropinq uauerunt, & videbatur fieri iam non posse ut retro rediret, re .pente ab Apocape signo dato, ii qui erant m trabibus dispositi, trabes in tent ria immisere, reliqui sagittis Sc lapidibus percutiebant. tunc igitur tentorium illud in quo erat Alcan, multis percussum trabibus in tecto, earum pondere euersum cst, quo euerso, qui in ipso erant nudati, undique percutiebantur 1 gittis & lapidibus, quum nemo illis pollet opem ferre. & alii omnes illic occubuere; captus eii autem vivus Alcan, ab armorum splendore cognitus . nam duo quidam optimi iuuenes ante muros urbis insilientes , illius apprehensis capillis in urbem illum traxere, cuius caput amputatum Basilius in Turcos iaculatur, sultanus a uicin hoc calu maxime dolens obsidionem soluit, & reueratitur. Simulans se se vigeri quibusdain necellarijs rebus, ut domum redeat, sed in posteruin cum maiore exercitu aduersus Romanos venturum. qua de resollicitus Manomachus, qui etiam studebat Tibis praelectum, qui sub Constanti-

259쪽

ii Ioannis Curopalate

no faedus violaret,& Romanorum res vexabat, ulcisci, omnibus Orientis legionibus coactis, atque praefecto duce Nicephoro quodam Eunucho, qui prius

sacerdos erat, & Imperatori quum priuatus adhuc esset,inscruiebat, sed propter humanam nobilitatem & gloriam, sacerdotium deposuerat eum rectoris dignitate honestatum,& Strato pedarchen declaratum in orientem mittit. Sed ubi beneuolentiam seruabat Imperatori, cum exercitu profectus usque ad pontem nomine ferreum, S CanZacium,Turcis minime occurrit, qui in planicie Persarmeniae castra habentes cum quodam Abimelech duce, Cutuimus fratre, audito Romanorum aduentu, non ausi eorum impetum sustinere, do. inum reuersi sunt. At Romanus exercitus Ablespharem intra muros conclusum , finitimam omnem regionem dc praedati perluaseiunt vel inuitum federa renouare, obsidemque tradere Antas iraia Phathlum, fratris sui filium, Canetacenorum , regionis praefecti: quo accepto Nicephorus in urbem reuertitur; PaZZinacae autem, ut diximus, transmisso Haemo i peculati planitiem inter ipsum & istium interiectam usque ad mare pertinentem, quum locum in uenisiciat, montes, & nemora, & saltus omnis generis habentem, & aquam& pascua, centum colles illum nuncupant indigenae, ibi habitant: atque inde

excursiones facientes haud mediocriter res Romanorum vexabant.Imperator autem Cegenem ad consultationem in Regiam urbem accersit, qui statim cum omni suo cxercitu accedit, S tentoria ponit in ea planicie, quae Byzanti s ad ludum est defini ta Maiias locus appellatur, cum omni exercitu, nonduiT. autem cum Imperatore loquutus, neque cognita caussa cur accersitus fui siet, eadem

nocte insidiis appetitur a Paetetinacis tribus, qui districtis gladijs dormientem inuadentes, ei plagas inflixere, non tamen letales; flatim enim a latellitibus ipsius cogniti,& imbecilles plagas ipsi inferunt, & in fugam se coniicientes, o

Currente auxilio multitudine, cum Balizar Cegenis filio comprehenduntur; mane igitur Baltet ar in currum quattuor rotis vectiam imposito patre suo post currum vinctos trahens eos, qui insidias moliti fuerant, in quos nihil commitatere aulus eli imperatorem inuocantes, simul cum omni exercitu equis vecto,ipie pedes, cum fratre Gulino currum sequens a duobus equis tractum,ad Imperatorem accedit, & iam fama praecurrens ei aditum aperuerat, quem intrO- ctum Imperator interrogauit, cur non statim parentia sui interfectores poena affecisset; qui cum respondisset, quia tuum nomen crebro inuocabant, in

absurdam suspicionem incidit Imperator, & dicto citius adduci ad se vinctos

curat,&percontatus est de illis caussam cur conati essent patricium interficere.

qui quum respondissent quod male sentiebat de tuo Imperio, & erga urbem

crat male animatus,in quam diluculo ingredi cogitabat, omnesq; qui in ea est sent occidere,& urbe ipsa direpta ad Paetrinacas reuerti. Quum igitur opus estsct quae dicta erant,examinare, dc accurate explorare rei veritatem: hoc ille minime fecit, scd adhibita fide calumniis quae certum non habebant auctorem,

ut neque

260쪽

neque sitis sibi constabat, Ggenem in regiam adducit,3 obtentu curationis ac mcdelae in Elephantinam includit ; eiusq; filios in diuersis locis ab ipso di Liunctos; multitudinem autem PaZZinacarum cibis, & omnis generis poculis, ut videretur ipsis benevolus esse, reficiebat; lludens, si quomodo fieri posset,

Vt eos arnras nudaret,& equis ;dctineretq; , &in custodiam traderet, eos vero

qui caedem aggressi fuerant, sine metu ac libere, ubicumque vellent, Vitam tu sit traducere . existimabatq; se haec facientem latere, verum PaetZinacarum populum minime latuit. neque enim bonum augurium ducebant, quod tuus Dux comprehensus seret, & eius filii disiuncti.& apertum malevolentiae signum ex illimabant eos, qui insidias moliti essent, liberatos. Et idcirco missa sibi ab eo accipientes, pro ijs gratias egerunt, & Imperatorem laudarunt, S iis quae faciebant, videbantur ab illo facta approbare: sed quum nox superuenisset,e castris profecti, S: continenti per totam noctem usi itinere, nemine id suspicante, tertia die, Haemo transmisso, ipsi quoque cum reliquis PaZZinacis c iunguntur,&iam in unum omnes coacti armisi idoneis, quibus abundabar, instructi, Haemum transmittunt,&ad Aulam castra ponunt; ei autem Aula

arx ad radices Haemi, haud procu l ab Adrianopoli sita,& ad praedam direptionemq; se se conuertunt; quo cognito occidentis praefectus Constantinus magistcr Arianites, quum ipte quoque paratas suas haberet copias, profectus est ex Adrianopoli aduersus ipsos, quumque in quosdam dissipatos incidisset, dum abirent, prospera fortuna usus est; Deinde occurrens multitudini ad op. pidum nomine Dampolim commisso praelio superatur, quum in ipsa pugna Macedones & Thraces haud pauci occidissent, intersectis Theodoro Strabo- mite, & Puli viris genere illuliribus ac nobilibus ob perfidiam in Turnicium. Magister igitur in Adrianopolim reuersus est, & per litteras de accepta clade

certiorem facit Imperatorem, nouoq; exercitu opus esse significat; nam cum praesentibus, qui iam terga verti sient, haud facile esse aduersus tantam multitudinem praelio decertare . Imperator autem qui etiam ante illius litteras casum non ignorabat,Tyrach & alios Parginacarum principes, qui in urbe detinebantur, sibi donis & obsequiis conciliatos, pollicitosq; iureiurando adhibito gentem suam se placaturos, contra PaZZinacas mittit cum Rectore, quocummittit item Catacalun Combustum, quem Orientis Ducem creauit, & Erb bium Francopulum, qui tunc suorum gentilium princeps erat, iussitque eos cum Rectore simul esse, de eius sententiam sequi, illiusque imperio & voluntati obtemperare: qui quum copias trans Haemum traiecisset, per ea regionem, quae serrea dicitur,aduersus Paetetinacas est profectus.& in quodam loco Diacene nomine, haud procul a centum collibus tentoria posuit, ibique sorti vallo communito, poliridie cogitabat ibi relictis impedimentis,& quae exercitui su-Ieruacanea sunt, ipse expeditus prodire, & cum hostibus dimicare ; existimaat enim statim imprudenter eos se capturum, & verebatur, ac sollicitus erat,

1 - ne quis

SEARCH

MENU NAVIGATION