C. Velleius Paterculus cum selectis variorum notis. Antonius Thysius J.C.edidit, & accurate recensuit

발행: 1659년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

D. CORNELIO Oκ BEVEREN

EQUITI, STREUEL SHOECΚII, WEST ISELMONDAE, DEUELSTE INII, &c. DOMINO, AD SERENISSIMOS BR L. TANNIAE DANIAEQUE REGES EMLEGATO, QUONDAM FOEDER TORUM PROCERUM COLLEGAE, URBIS DOR DRACENAE EXCONS Ll, ACADEMIAE BATA UAE CUR TORI,

ANTONIVS THYSIVS

S. P. i.

Nxie mihi disquiret

dum non fuit, V i R I L-

mum nitidissimae latinitatis Historicum, V ELLEiVM hunc

PATER CVLVM offerrem, cum

ipsa nostra Batavica Pallas,st a cujus

7쪽

DEDICATIO.

cujus tutelam suscepisti,ad ΤΕ

oculos Vultumque dirigeret.

Quin & ego cum Pallade nostra favorem Vestrum aliquoties eXpertus, declinare non

potui, quin hoc qualecunque

observantiae nostrae in TE exi

steret monumentum. Non ego

hic in laudes VestraS CXCUrram, tum quod tenuiS mea dictio eas deprimeret, & minue

ret, tum quod singularis haec tibi laus sit,nolle laudari ,desau

danda tamen facere. HomineS novi, neque suis neque majorum meritis illustres hanc inanem ut plurimum gloriam captant , atque putidaS, imo serviles adulationes in pretio ha-

8쪽

hent: sed illi, qui bonae For

tunae assueti, bc propria Virtute & inclyta vetustate familiae

insignes sunt, mente generosa altiores spirituSalunt, Od merito illa contemnunt,quae Vulgus admiratur, suisque,& majorum virtutibus satis innotescunt. Quod utrumque singulari foeticitate tibi contigit,

propria & majorum gloriosa ab aliquot taculis virtus &

stemmatis vetustaS in omnium oculos incurrit. Rudolphum equidem DE BE VEREM Equitem anno millesimo ducente.

ssimo quinquagessimo quinto in Fastis invenio. Sed neque

9쪽

haec nisi modeste & parce praedicari pateris. Accipe igitur,

ut nullam tibi prolixiore sermone molestiam pariam, benigno Vultu, ut soles, hoc qualecunque industriae nostrae specimen, dum otii nostri Academici , imo negotii, tibi rationem eXhibeo. Finio versibus

Otio qui nescit uti, p. xegotii balet,

uam cum est neootium in ne σotio I

Nam cui quod agat institutum est 'nulgo ηegotio Id agit, sudet ibi, mentem atque animum deis lectat suum. Otios ia otio animus nescit quid velis,

Incerte errat animm , praeter propter vitam viavitur. Vale. Dat. Lugd. Bat. CID ID C LIII., Mense Junio.

10쪽

VELLEII PATERCULI

VITA ET SCRIPTIS,

Ex GERARDI JOANNIs Uoss II Opere de Historicis Latinis. ELLEius PATER CULus primum

tribunus militum in Thracia fuit, hine praefectus equitum in Germania, exinde

quaestor, inque quaesura , remi a sorte provincia, legatus Tiberii bello Pannonico, denique primo Tiberii anno cumstatre 'Traetor desinatus: qua uni fa de se ipso narrat Velleius. Hosce honores, ct quos tum majores se coxsanguinei geliserin , his

verbis complecti luduit Aventinus, eos referens, e quibus in primo annalium scribendo profecima P. Velleius Paterculus, homo militaris, ex celeberrimis Campanorum Principibus prognatus, in Germania sub Tiberio pnefectus equitum fuit. Tribunus ante castrorum, item quaestor, & legatus in bello Pannonico. Scripsit sexto Decimo-sexto dicere debueratὶ imperii Tiberiani anno. Item majores ejus atavi, abavi, avi, patruus, pater, Ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION