장음표시 사용
231쪽
diis C. VELLEII PATER C v I Inuntiare sibi, qm esset multitudo ac vis hominum, qua
ad se tenderet, tardius eo nunciante, cum in vicino esset agmen cur su ad cum tendentium, ' neque pulvere facies
aut signa denotari possent ; existimans hostes esse qui irruerent, lacerna caput circumdedit, eXtentamque cervicem ' interritus liberto praebuit. Deciderat Cassi caput, cum evocatus ad Venit, nuncians Brutum esse victo
rem. qui cum imperatorem prostratum videret Sequar, inquit, eum , quem mea occidit tarditas ; & ita in gladium Τ incubuit. Post paucos deinde dies Brutus conflixit cum hostibus, & victus acie, cum in tumulum nocte ex fuga se recepisset, impetravit a Stratone j eate, famialiari tuo, ut manum morituro commodaret tibi ; reJectoque laevo super caput brachio, cum mucronem gladii
ραοδους vertere, vites , quam Xylandro parum considerato ad ritum , θquemadmodum renturiones. Proinde vel , leius appellat evocatum,quia ex illorum numero Valerius centurionem,quia vite honoratus. Vitis enim insigne Centurionum. Plinius ἰ centurionum in manu vitis, aeque etiam in delictis, poenam
ipsum honorat. Et Juvenali vitis pro
-- aut vitem 'se libr&.seheghiuS.I. Neque pulvio. J Bucretius meus, prae desiderari putat, atque inserit: neque pra pulvere. Et erroris quidem in eo facilis occasio. . cidal. Aeque pulvere. J Frustra legunt, neque pM pulvere. Nam prae intelligitur. ut cum dicimus,saudio lachrymari, amore emori, aliaque id genus. Vinias. 2. Interritus liberto praebuit. J Pandara, ut nuncupat A urelius Victor. Sed lego, Pindaro , ex Valerio Maximo lib. v I. cap. v I M. Plutarcho in Antonio, Brutoque, Appiano lib. iv. Beli. Civ. ac Dione lib. xcvii. Vinius. 3. Incubuit. J Vulgo pessime,occubuit. Inc bait. J Valerius Maximus. Nan C. Cassium error a semetipso poenas exigere coegit. Inter illum enim pugia quatuor exercituum apud Philippos varium ipsisque ducibus ignotum eventum , misiis ab eo Titinius centurio nocturno tempore , ut specularetur quonam in statu res M. Bruti essentidum crebros excessus viae petit, quia tenebrarum obscurita , hostesne an commilitones occurrerent, dignoscere non sinebat, tardius ad Cassium rediit. Quem is excepinna ab hostibus,omniaque in eo tum potestatem recidisseexit stimans, finire vitam properavit: cum& castra hollium invicem capta . &Bruti copiae magna ex parte incolumes essent. Titinii vero non obliteranda silentio virtus, qui oculis paulisper haesit, inopinato iacentis ducis spectaculo attonitus I deinde prosusus in lachrymas, Etti imprudens, inquit, impera. tor caussa tibi mortis sui: tamen ne id ipsum impunitum sit, accipe me fati
tui comitem. Superque exanime cor
pus ejus jugulo suo gladium capulo tenus demisit: ae permisto utriusque sanguine, duplex victima jacuit, Pietatis haec, Eretoli silla. I. Emicat. I
232쪽
HisTORIAE ROMANAE, LIB. II. et i ejus dextera tenens, sinistrae admovisset mammillae, ad eum ipsum locum, qua cor ' emicat, impellens se in vulnus, uno ictu transfixus exspiravit. Protinus Messalla, ful-7rgentissimus juvenis, proximus in illis castris Bruti Cassiique auctoritati, cum essent qui eum ducem poscerent, servari beneficio Caesaris maluit, quam dubiam spem a morum tentare amplius. Nec aut Caesari quidquam ex victoriis suis fuit Iretius, quam servasse Corvinum; aut majus exemplum ' hominis grati ac pii, quam Corvinus in Caesarem fuit. Non aliud bellum cruentius caede clarissimorum virorum fuit. Tum Catonis filius cecidit. Eadem Lucullum Τ Hortensiumque eminentillimorum civium filios fortuna abstulit. ' nam Varro ad ludibrium
moriturus Antonii, digna illo ac vera de exitu ejus magna
cum libertate ominatus est. qDrusus Livius ' Juliae Augustae
T. Emicat. J pulsat. 2. Hominis grati ae i. J Notat huius in Messalla pietatis exemplum etiam
Appianus 3. -υλ. ubi Octavius Caesar cladem perpessus, exercituque eXutus, a Messalla, quem tamen olim proscripserat, cum jam in ejus potestatem
venisset, conservatus est. Mecl.
3. Hortensiumque. J Fallor an eius filii mentio apud Suetonium e Plerinque mod pia γ pudore terauiι, in quibus
O talum, Q Hortensii oratονis mpotem. de Tacitum G. Annal. quo magis mi
rum fuit , quod preces M. Onari nobilis juvenis, in paupertate manifesta, supeν-
tensii. si verum, oppido iuvenem tempore obitus paterni suisse oportet. Sebet M. o. Nam κυτο. JQuis autem Iste var-ro 3 videatur meritissima ερο eis noster ille intellegi, cui Fama quam reternitas magis aequa. Illa nomen ejus servat , trec scripta non adspexit: quorum tamen feracius vix fuit aliud ingenium Gucum aut Romanum. Sed vi a
deatur inquam iste interiegi: non ta
men potest. Nam proscriptus quidem a Triumviris vario, sed certantibus de salute eius . quibus aliqua tione sucura, vicit Fusius Calenus amicus Antonii , & eum ad se recepit. Ita tein pestatem illam evasit. Appianum vide, & Ageli. or. cap. x. Puginae aut elu
Philippensi non opinor interfuisse. retas militia de iis actionibus virum solvebat: & aliquot sane annis post vixit. Quid verba facio : in lectulo
suo obiit, non properata aliqua morte: ut clarescribit valerius lib. vor. Terentius Varro, non annis , quibus f culum .equavit, quam pilo υι cior fuit. In eodem enim lectulo . spiritus ejus, o egregiorum operum cursus exstinctus es I. Ergo alius iste varro , quem velim omnino magis velleius retexi steti
F. Ominatus ery. J Livius de remilio Paullo: Ae prope certa spe ominato testse homin ι; finem usa Maerdonico bel . Sch litus.
233쪽
Σ18 C. UELLE II PATER CULI gustio pater & Varus Quinctilius, ne tentata quidem hostis milericordia, alter se ipse in tabernaculo interemit : Varus autem liberti, quem id facere coegerat, manu, ' cum se insignibus honorum velasset, jugulatus est. 72 Hunc exitum M. Bruti partium septimum & trigesimum
annum agentis fortuna esse voluit: Τ corrupto animo ejus
Augusti Liviam demum dictam constat, ergo locutus Vel Ieius. Sic dc Plinius lib. v II. cap. x . Inter se seriles , ubi cum alias unxere, sipuunt: scut August , . Julia. si e habent Mss. non tia ia,ut edunt. Simi-
Iiter Flavius Josephus Liviam ubique I 'κλiαν appellat. Nec aliter iam olim
vertit Rufinus. Ut non sit audiendus Scaliger in Animadversionibus Eusebianis, ad numerum MMDii. ubi non dubium esse ait, quin librario mendo
nomen Juliae apud Josephum jam olim
irrepserit. Vinius. Juliae Ariusiae pater. J Liviae, reponendum puto. λ Ianui. Iuliae Augus, pater. J riviae mavult Aldus: sed vulsatam iam olim ad Tacitum firmavit JLipsius. Tulia Augustae pater. J Virdoctus Liviae reponendum putat, non conscisco. Tacitus lib. I. Annal. Livia iis familiam Pullam , nomenque Augu-sa adsum batur. Et lib. F. Iulia Aususta mortem obiit, aetate extrema. Dio lib. 36. D sacredotem Liviam, qua tunc Iuliae etiam Augustaque cognomtu acceperat. At ita infra. Quid tum Z Liviam vocat, sed non Augustam. Hoc observate ex numis , lapidibus, historicisque veru in cognomen Augustae perpetuo Pulia, rivia numquam assignari. Sιhigi lia Augustae patre. J.Alii Liviae reponunt: qua correctione minime quidem opus erat. Licet enim tum temporis nondum yulia diceretur , nihil tamen impedit, quominus ciuius, respectu secuti tetapoiis, nomen praesertim illustrius, quo prius inumbratum est, adhibeat. Γοccstr. I. Wreus suinctiliis. J Ad eum scripsit Horat. lib. I. Od. I 8. a. cum se insignibus honorum evelassi JΜore priscorum mortalium hoc tali casu, Livius libr. s. agens de capta urbe a Gallis, prodit: adeo bauduecus, quam
ventrabundi intuebantuν in aedium visi bulis sed mes viros, praetre ornatum , habitumque humano augustiννεm, maysale etiam, quam vultus gravit sique oris praffer tat. De Cleopatra Di O, & Fl Ius lib. q. cap. II. In xIaustium se recipit , ubi maximo , quam selibas, induta cultu , in disseris odoribus falis , Juxta suum se cotticavit Antonium. De Olympia Alexandri matre Justin. lib. I 6. Adi Plutarchum. Deinde in violenta morte, suprema illis cura honeste ca
dere. De Lucretia Ovid. Fastor. II. Tunc quoque Jam moriens ne non 'ocum
bai ian se' Rupicit, hac etiam cura cadentis erat. Lege Sueton. Caesar. Apellium libr. I 3. Plutarch. de claris mulieribus passim.
3. Corrupto animo fus. J Omnes consentiunt in reprehensione ejus parricidii, etiam qui alias vehementer laudant Brutum. Valde autem notanter
fatalem in hoe Bruti Cassiique vindictam demonstrant Appian. 4. ἐμφυλ. p. 667. & Dio 4 8. n. miliatus Noster
acuta sententia animadvertit, unius temeritatem facti omnes virtutes cor
rupisse ac extinxisse. quod sane ita solet in magnis sceleribus, post quae via ac ne vix quidem attolli ad virtutem pristinam animus potest. At anu ab eadem mente: ά. α νί πιοθ ό, άαν
234쪽
HisTORIAE ROMANAE, LIB. II. ΣI9' in diem , quae illi omnes virtutes unius temeritate facti ubstulit. Fuit autem ' dux Cassius melior, quanto vir Brutus, e quibus Brutum amicum habere malles, inimi cum magis timeres Cassium. in altero major vis, in altero virtus. Qui si vicissent, quantum rei p. interfuit,Cael rem potius habere quam Antonium principem, tantum retulisset habere Brutum quam Cassium. Cn. Domitius, pater L Domitii, nuper a nobis visi, eminentissimae ac ' nobilissimae simplicitatis viri, avus hujus Cn. Domitii clarissimi juvenis,occupatis naVibus,cum magno sequentium consilia sua comitatu, fugae fortunaeque se commiust, semetipso contentus duce partium. ' Statius Murcus, qui classi & custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi parte Τ exercituum naviumque 'Sex. Pom-prium, Cn. Magni filium, qui ex Hispania revertens, Sibciliam armis oecupaverat, petit. ad quem & e Brutianis castris & ex italia, aliisq; terrarum partibus,quos praesenti periculo fortuna subduxerat, proscripti confluebant.
Z quippe nullum habentibus statum quilibet dux erat
αὐ-ς άν2ρεθν ἔς α- i, lis G αἴ-το ἐς Καi e . utrobique stib- indicatur , causa dissimilis animi degenerisque; fortuna scilicet animadvertens de vindicans & omnia retro dans. B ecter. I. In diem. J Commodius,si legatur, Conrupto animo ejus una die, o e. Manut.
2. Dux Cassius melior. J Characteristica comparatio, opportuneta κυίεως χαλιἶ ς ενεω inserta. Tecit idem Appianus 4. impυλ. p. 661. de s67. LMeseri 3. Nobilis imae simplicitatis. J Eam quoque formam sermonis in nostro sepicule est deprehendere. Ponit autem simplicitatem pro universa virtute prisca morum integritate, quam sui de Scythis eleganter lib.2. Justin. praedicat antiqui homines rudibus illis i scribere dc distinguete: Eum has Αιibus. non tam bonarum, quam malarum artium seculis, magis ingeniis, quam legibus ; magis vitiorum ignoratione &
naturae bonitate . quam vii tutum prae
ceptis institutisque disputacium phi
losophorum coluerunt. Acutil. 4. Starius Mincus. J Statius Murcus
huius sui consilii triste pollea praemium tulit, de quo insta 2, 77. Loeci. . . Exercituum. J Prima editio: extriscisu. Malim unitatis numero , exerciatus. Lipsus. 6. Sex. Pompejum. J Eleganter autem in hoc capite initia .Dyi cum Sex. Pompeio designantur. cuiusscriptores Cam νε- Fur. 4, I. collegit. adde Dion. G.
. Guippe nn tam habentibus statum.l Interpretor, nullum statum firmumque ducem habentibus. Possis etiam
235쪽
idoneus; cum sertuna non electionem daret, sed persu-gium ostenderet; exitialemque tempestatem n entibus 73 statio pro portu seret. Hic adolescens erat studiis rudis,
sermone barbarus, impetu si renuus, manu promtus, ' c
gitatione celer, fide patri dissimillimus, libertorum sum rum libertus, servorumque servus ', speciosis invidens, ut pareret humillimis: quem senatiis paene totus, adhuc εPompeianis constans partibus, ' post Antonii a Mutina fugam, codem illo tempore, quo Bruto Cassioque tran C.
marinas provincias decreverat, revocatum ex Hispania,
ubi adversus eum clarissimum bellum Pollio Asinius praetorius gcsserat, in paterna bona restituerat, &orte
maritimae praesecerat. is tum ut praediXimua, occupata
Sicilia, servitia segitivosque in numerum exercitus sui recipiens, magnum modum legionum effecerat ; perque Menam & Menecratem, paternos libertos, praefe- , ctostibus, statim quilibet. Facile, inquit, &cito quemcunque ducem arripiebant, qui habebant nullum. I sius. Γηippe Ptim habentibus starum. J Loquitur cum Jurisconsultis , quos vide de cap. di minut. Sel C . Guippe nultam Laentibus flatum. J Interpretantur alii, nullum tum firmumque ducem halanti-ιω; sed, meo iudicio, plane praeter mentem Paterculi; cui, ut puto sententia ea i duci tui libet sese aptare, quibus nulla est conditio vitae tolerabilis. Sιa vi laete esi nonaen substin ti-vuin , non adiectivuin. Livius lib. 1 f. cap. I7. Si nam libertas Hvitute potior D ; tamen omni praesenti Iusscm cuique κογ-di νει fuas blandiorem esse. Gruterus. Statum. J Ita status publici cpmmutatior, 3 s. odisse statum praesentem 2, 9 I. nullum statum habentes
72. uastatum concupiscere 2, 2. Loericors.
I. Cogitatione celo J Primitus editi: Gaitalor ceter. Certum milii Icribere: l concitatu erit . Depressiim enim hie ubique Pompeium istiim Velleius ir, revera vilem, bardum,& patri dissinit liniam prolem. Et fuit revera concitatu celer, magis quam cogitatu quod in laudem valeat:) id est, οξύθυμοφ& οργιλo'. Lipsius. Cogitatione e kν. J Invet. exempl. erat et cogitator celer. Lipsius mallet, concitatu celer , ut ni οξυθυμυν notetur, cogitandi celeri
talem in laude es te. Non assenserim ita scripsisse Visi ium. nam & manu prom- is in laude est,quod tamen hie Pompeio tribuitur, accipiendum itaque fuerit, non illo exi mio significatu, quo
eo, arionis celeritas summis tantum in
geniis convenit, sed illa media notatione, qua consilii qualiscumque capiendi & decernendi volubilitas, utile di eam, indicetur: quam ego animi audacis, inquieti, praecipitis prolem
236쪽
HisTORIAE ROMANAE, LIB. II. a1rctos classium , latrociniis ac praedationibus infestato misri,ad se exercitumque tuendum rapto utebatur, cum eum
non depuderet, vindicatum armis ac d uirit patris sui na,
re infestare ' piraticis sceleribus. Fractis Brutianis Cas- 7lsianisque partibus, Antonius transmarinas obiturus provincias substitit ; Caesar in Italiam se recepit, eamque
longe quam speraVerat tumultuosiorem reperit. . ' quippe L. Antonius consul, vitiorum fratris sui consors, sedi virtutum , quae ' interdum in illo erant expers, modo apud
leviter an piraticis cilicibus. Vulgatum tamen absit ut damnem. Iipsius. Piraticis si lcrita, .4 Non damnat hanc lectionem Lipsius. Leviter tamen suspicatur, piraticis cilocibus, scriptum filisse Velleio. Quod probare non possum. Nam celox , iuxta Gellium, Nonium, Fulsentium, & alios , breve & exiguum navigii genus. Non autem pompeium celocibus, aut myoparonibus, sed triremibus, dc quadriremibus, mare snsessasse, satis est manifestum. Iccirco, piraras navales, ei attribuit Flo Ius lib. iv. cap. v I II. ut bene aliiς ob.
servatum. Locum Flori, qui in editis exemplaribns diverse legitur, ita seribendum arbitror: O quam diversus ἀparret ille Cilicas extinxerat, hi cee piratas navalis ahitare. Cuius vestigia comparent in optimo Mss. codicum
Nazariano, in quo fuit: bibe pirata navalis agitare. A quo Gnimum abeunt reliqui biss. ut ex iis cognoscas, qui variantes lectiones collegere. mss. 2. Quippe L. Anton: us. J Scripsere
hoc bellum, quos ad Flor, a. . Camers notavit. quibus adde Dion. 48. Boecl. 3. Virtutum , qua interdum in ilio erant,expres. J Rarum quippe monstrum, nulla vi, tute redemptum , hoc est, aliquem vitiis omnimodis infamem esse. neque ullo commendabilem merito. unde Tiberius apud Tacitum l. r. An. nai. cap. 66. c. casari forte ortos 1 mone L. Sullam in idcuti, omnIa Sulta vitia, nullam ejus.lim virtutem habiturum praedixit. ubi nos de hac re uberiora. At de Lucio isto Antonio, eadem plane prodita L. Floro lib. 4. cap. S . Sem per alias L. Antonii psimum ingenium Fulvia , gladio cincta virilis militiae, et
tabat. adeo ut mirer, virum artium
harum petitissimum eo loci reponere pii Fimum. neque enim ullus omnino auctorum laudat Lucium, nisi Appianus . nec tamen is simpliciter, sed quatenus arbitratur bellum excitasse, non stabiliendae sitae potentiae causta, ve tum vindieandae in pristinam liberta tem Reiptib. ceterum, & illi falluntur, qui inte, dum hete idem notare volunt, quod interim. non profecto: ut palam facimus ad locum Taciti t. r. Hist. cap. 7 I. Oilis interim contra spem omnium , non deliciis neque disidia ιον- p scere. dilatae volvtasεs , disimulata luxuria, γ cuncta ad decorcm imp ri. composita. eoque plus sermidinis ad seM-bant f sae virtutes , . vitia reditura.
q. Interdum. J Notabis de hic, inter dum esse idem quod interim: ut creber rime in Apuleio: cuius unico exe locontentus esto, lib. 3. Metam. Quati fores interdum, sequenti clamore januans perstrepi. Nec aliter accipio apud Justinum lib. I r. Movebat haec multi iudo hostium , resipectu paucitatis fuae , Alixandrum: scd intcrdum reputabat,
237쪽
C. VELLEII PATER C v Leti veteranos criminatus Caesarem, modo cos, ' qui juste duivisione praediorum nominatisque colonis agros amise
rant, ad arma conciens, magnum exercitum conflaverat. Ex altera parte uxor Antonii Fulvia, nihil muliebre praeter corpus gerens, omnia armis tumultuque misce,
bat. Haec belli sedem Praeneste ceperat. Antonius pulsius undique viribus Caesaris Perusiam se contulerat: Plancus Antonianarum adjutor partium, spem magis offenderat auxilii, quam opem ferebat Antonio. Usus Caesar virtute & sortuna sua, Perusiam expugnavit ; Antonium inviolatum dimisit. ' in Perusinos magis ira militum, quam voluntate saevitum ducis. urbs incensa, cujus initium incendii princeps ejus loci fecit ' Macedonicus; qui subjecto rebus ac penatibus suis igni, transfixum se gladio flammae intulit. Per eadem tempora exarserat ia' Campania bellum, quod , professus eorum, qui perdiderant agros, patrocinium, ciebat ' Tib. Claudius Nero, praetorius & pontifex, Tib. Caesaris pater,magni vir animi doetissimique ingenii. id quoque adventu Caesaris se pultumatque discuuum est. Quis Fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum cassiis satis mirari queat ΘΤ quis non diversa praesentibus contrariaque exspectatis
ενιanta res eum ista paucitate nosset,quaut que populos fudisses. Acidalius. Interdum.J Sententia vocis solita non
r. sui J Revera vel potius injusta. Nec sensit aut scripsit aliter, etsi adulator velleius. LV sMi -'. J Lipsius iH- ε, vel iriusia legendum putat. atque ita quidem res monebat: sed V ssius Caesareanis factis iubique colorem appingit, aut juris ti- l
2. In Perusinos. J yue enius tamen di- iversiim testatur in Aug. ID Perusia ca-yra , in plurimos animadvertit et Oxare lveniam . vel excus e se conantibus Aua laut
voce occurrens, Moriendum esse. Boeese
3. Macedonicus. J verum eius nomen erat Cestius. Caeterum Macedonici nomen sibi assimiserat, quod olim in Macedonia militasset. Autor ejus rei Appianus in v. bellorum Civit. Vo is 4. Tib. Gaudius Nixo. J De quo prae ter Suetonium cap. III. Dionem , adi Tacit. D Annal. de eius interpretem clarissimum. Scheri. Tib. Claudius Ne- . J vide Sueton. Tib. l. Dis.48- p. II. . et ii non diversa praesentibus. J V ra gnome, & ita vivitur: assidue nata
mus inter spei metusque fluctus. Dea illa incerta nos quoque habet incertosῶ dico
238쪽
aut speret aut timeat λ Livia nobilissimi & fortissimi visi
Drusi Claudiani stia, genere, probitate, forma Roma narum eminentissima, quam postea conjugem Augusti vidimus, 'quam transgressi ad Deos sacerdotem ac filiam , tum fugiens mox futuri sui Caesaris arma, ' vix biamum hunc Tiberium Caesarem, vindicem Romani im
dico eos, qui ab ea pendent. Mani-
Iius r. Eo texta malis bonafunt, Merom eques quuntur Vota , nec in cunctis fremat Fortuna te
Sapientissimus Romanorum seneca:
jnsecundis nemo confidat, in adversis nemo deficiat. alternae funt vices rerum.
Muid exsultast ista , quibus viberis. infummum,n scis ubi te relictura sint. Quid jacei ad imam delatus es, nunc ea νέα-gendi locus. Plato quoque bona imagine : -νω - ον, ἀτεχνῶς , ωαπερ
r. Quam ιν an ossi ad Deos. Jutramque Liviae fortunam notat. Quae bimum, inquit, filium sinu gestans, uno tantum comitante, deviis itineribus, fugiebat iram Caesaris , eam postea ipsius Caesaris conjugem vidimus, quinetiam, postquam ad superos migravit, sacerdotem paene habuit, ae flaminem. Legi igitur, incolumi sententia, posset: Quin te Oissa ad Deos,
facerdotem pane habuit , ac flaminem. Nam Tacitus, Suetonius, Dio, noluisse Tiberium exlest; religione matrem honorari, nulla controversia tradiderun r. Quam tamen postea Claudius Imp. consecravit, Suetonio teste. Manut. Quam transir fit ad Deos.J Ita olim editum a Rhen. Bonlio m. Gryph. volente Lipso ad Iῖ. Annal. Tacit. Dio lib. 36. Tum v ro immortalitatem ei tribuer,nt, famin Aue facerdotem Iiνiam constituerunt, sicureoue Μιi eam
in sacrificiis permiserunt. Ovidius 4. de
Conjux acerdos, Livia, ut monuit flos litteratorum illibatus. Turbat hic doctissimus vir, liquod aiunt, in simpulo excitat fluctiis. Schubus. unam trans si ad eos. J Repone: ad Deos. Quomodo liabet editio Basileensis an ni rin xxii. item aliae, quae eam expres sere. Caeterum Ursinus vocem filiam, ut ineptam, reiicit, malletque Iliam. Sed prorsus fallitur. Extat numisina Liviae dextera pateram, laeva hastam tenentis : in aversa autem parte Divi Augusti caput repraesentatur, cum li
teris circum, Divus Aucius Tus P Α-
τε R. Quo etiam pertinet numisma Claudii, qui eam postea consecravit. Hujus aversa pars itidem exhibet.
psit Livia, quod adoptione in Juliana
familiam transierit , eamque nomen suum ferte Augustus iusserit. Quod clare Tacitus, Suetoniusque testantur. .siur. r. Vis bimum. J Vulgo, cujus bimum. sed putida haec lectio. In autographosuit: Caesaris arma, nus bimum, sec. unde lego: futuri fui Caesaris arma, minus bimum , e e. Quod comprobat quoque velleiana cui familiare θκam reticere, ut supra me etiam mouuisse
239쪽
Qι C. VELLEM PATER CULI perit,' suturumque ejusdem Caesaris filium,gestans sinu, per avia itinerum vitatis militum gladiis uno comitante, quo facilius occultaretur fuga, pervenit ad mare, & cum 76 viro Nerone pervecta in Siciliam csL,Quod alieno i
stimonium redderem, in eo non fraudabo aVum meum.
quippe C. Velleius, honoratissimo inter illos CC c Lx judices loco ' a Cn. Pompeio te, tus , - ejusdem, Marcique Bruti ac Τ Tironis praefectus fabrum, vir nulli secundus, in Campania, digressu Neronis a Neapoli, cujus ob sin
gularem cum eo amicitiam partium adjutor fuerat, gravis jam aetate & corpore, cum comes esse non posset,
gladio se ipse transfixit. Inviolatam excedere Italia Caesar passus Fulviam, Plancumque muliebris fugae com tem . nam Pollio Asinius cum septem legionibus, diu retenta in potestate Antonii ' Venetia, magnis speciosisque rebus circa Altinum, aliasque ejus regionis urbes editis, Antonium petens,VaSum adhuc Domitium,quem digres sum e Brutianis castris post caedem ejus praediximus, &monuisse memini. Firmatque idem supputatio annorum. Nam fuga haec
Neronis incidit inania. V. C. DCC x M. Antonio, & Servilio Coss. Mortuus vero Tiberius anno V. C. DCCXXCIX. Proculo, & Nigrino Coss. anno aetatis septuagesimo, & octavo. Quod Suetonio, Tacito, Dioni, & aliis et
iam, notatum. Horum ergo annorum
computationem si quis accurate instituat, inveniet Tiberium, sub tempus Neronianae fugae, bimam fuisse inseriorem. Vinius. Vix bimum. J Erat: mis bimum. hinc secerant aliqui, vix bimum: quod AldMs approbavit & Gruterus edidit, vix bimus, est , necdum bi
cui subjungit ; accidίῆ tum rem in maxime mirabili;us ponendam. Nam hae Livia, inquit, qua tum Caesar m fugie
bat , p eo ipsi nup*: Tiberius iste,
qui cum parentibus tum 'aittat, principatum Caesaris postea acccpit. Boecl. 2. A cn. Pompeio icctus. J Nescio quomodo convenire potius videtur, ἀCn. Pompeio lectos. nam legi loco ianorat sibimo inter plures, non satisfacit auribus, multo minus animo. Gruter. 3. Tranis. J Lipso placet, Tib. Ne-νonis: quomodo Aldus emendavit. q. Venetia. J Sic Livio i ii. & Florol. I I I. c. I I I. quoque nominata. Sch Q. . Altinum.J Venetiae mediterranea urbs. I. ad
240쪽
H1sTORIAE ROMANAE, LIB. IL 22s propriae classis factum ducem, consiliis suis illectum, aclide data, junxit Antonio. ' Quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non minus a Pollione in Antonium, quam ab Antonio in Pollionem esse collatum. Adventus deinde in Italiam Antonii, ' praeparatusque contra eum Caesaris habuit belli nactum : sed pax Τ circa Brundisium composita. Per quae tempora ' Rufi Salvidieni scelesta consilia patefacta sunt. qui natus obscurissimis initiis, parum I. cu acis. J Facile cuique persuasero, imo sibi quisque ipse, scribendum , Cui De A. Fuit enim vetus scriptura , Quoi. ut supra quotque repo- luimus , ubi pariter corruptum erat,
tuoque, Acidal. Quo facto. J cidani, existimabat scriptum suisse , suoi facto, sive cui DEA. sed non opus est
hac correctione, ut omnes vident.
2. Praeparatusque. J Ita Rhenan. 3: Aldi editiones. Pr. paratusque. J Lege Paratusique. ouo utuntur, pro, apparatu, Tacitus lib. II. neddimum, frvitia,c ceteros fortunae parouM re' seret. Ovidius lib. a. de Pontor EsI opus exiguum, vestrisipue parasibus
Manutius maluit cum Rhen. praeparatus rue. non belle puto. Sche, . P-
schethius, magno aliorum applausu, edidit, parat que. Sed noli aliquid mutare. Nam vulgata lectio nititur fide codicis Μs. Praeparatum autem, Pro 'em ae η , usurpavit etiam Agellius lis. x. cap. xi. in praep.υatu rei rustica. Praepararus, ut
apparatu. , imo & pisatus , quomodo reposuit Scheghius. Qua voce, praeter Ovidium, Tacitumque, quos adducit, usi etiam alii. In his Prudentius hymno in Hippolytum: Postquam composito satis instruxere pa
Martyris ad poenam volara , vincla, feras. Vossius, 3. Circa Brundisum. J Solum coniectura est fulta haesectio. In M1. Pro, circa, legebatur , contra. Quod mihi mutare religio sit. Sane contra Brundisium valet e regione Brundisii. Si eapud scriptorem selli Hispaniensis:
Eo die Pompsis castra movit, o Gntra Hispatin in oliveto constitit. Ita enim fuit in optimo omnium codicum Pe-taviano; non ei ca, ut vulgo edunt. Si e & Ammianus lib. xv D. ait, contra materiam. Similiter eadem vox capitur in inscriptione veteri Colle ctionis Gruterianae p. CCCCLXXX ix numero I v. contra se porticus, oec. vossus.
. RU Salvidieni. J Fuit accusatus in Senatu ab ipso Caesare, populi Cae satisque hostis iudicatus , jugulatus
est, supplicationes eius rei ergo decretae, Triumvirisque custodia urbis mandata: Dio libr. 48. Suet. cap. 66. Et quod Velleius subiungit ex equestri ordine consulem creatum, hoc vult credo , Consulem designatum nondum Senatorem sive Senatorii ordinis. Sia egit. Rufi SAνidiem. J Dio 48. p. 3 o. Appian. s. p. 7s Q. ubi etiam illa an Caesaris in evretendo Salvidi m , aliis quoque plincipibus in simili caussa non raro usurpata. Accitum enim ad se propere, qua si praesentia ejus ad negotium quoddam opus haberet, moxque ad exercitum remissurus eum esset, occidit.