Dissertatio iuridica de legum ciuilium et naturalium natura quam illustris ICtorum ordinis concessu in inclyta Academ. Lipsiensi D. 23. Sept. A. 1743 defendet praeside Dn. D. Ferdinando Augusto Hommelio ... parente suo omni pietate colendo auctor Car

발행: 1743년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Prael. ad Tit. Mit L Brinys Senatus Ecclesiastici avictoritas et sacerdotalis benedictio accedere potest, aut alia quacunque demum ratione in matrimonium iri.

Cum Vero Vtraeque, et secundariae et illa prima ratio quae est legum reliquarum omnium fons et caussa, leges dicantur , quae tamen si recte attendere velis, mente potius sunt et cogitatione quam natura separatae quaenam sibi earum legis nomen praecipue Vindicare possit, videamus. Et apud quos quidem Ciceronis Autoritas valet, hi non dubitabunt cum illo, principales leges, solas leges nominare, alteras vero elegum ordine mouere. Hic enim legem describens , passim hanc summam rationem, et ipsam mentem rationemque Prudentis esse dicit; eamque; cum de Intentione et immutabili consilio Dei sum-imaque naturae regula loquitur, seculis Omnibus ante inatam esse, quam scripta lex alia ulla; aut quam Omnino. ciuitas constituta. Et alio quodam loco legem non vult dici eam, quae scripto sancit quod vult, aut quae humana a ratione proficiscitur.

s. XIV.

Sed quoniam populariter , quam eX prae scripto morosi cuiusdam magistri loqui maluimus,

12쪽

ET NATURALIVM NATVRA. ' mrninendam esse illam legis significationem puta-vimus, quam Vulgus probat, illas Vero primarias leges, quas Cicero et alii ad rationem instituti sermonis parum sapienter, solaS legeS vocare maluerunt, Intentiones et summam Potius legem appel

g. XV.

Si vero ea Verbi notatio quae Cicerone Placet retinenda fuisset, Omnes quotquot sunt, leges aC EUnstitutiones humanas, quid P quod ipses divinas, Forenses scilicet et Caeremoniales, legeS nominare nefas esset. Neque ullum legislatorem haberemus nisi Deum.

I. XVI. Quod quidem, si cum illo de verbis primum

conuenissemuta verissimum foret. Nam illae leges, quae sunt in republica ab imperantibus latae, non sunt omnino summae. Neque suapte natura, tantam vim habent, Vt iis ciues necessario pareant. Est enim lex superior Summi illius Dei, cui soli paret natura omnis, et maria Obediunt terraeque, cuius Magistratus ministri tantum atque vicarii nomi. nantur. Non igitur propter eas, sed propter hanc supremam potius legem secundariis nos et scriptis legibus subiicimus. Neque Petrus aliter de iis sentit,

s 3 quando

13쪽

M DE LEGUM CIVILIUM,

Prae ad Tit. Mikι In s Senetus Ecclesiastici avictoritas et sacerdotalis benedictio accedere potest, aut alia quacunque demum ratione in matrimonium iri.

g. XIII.

Cum Vero Vtraeque, et secundariae et illa prima ratio quae est legum reliquarum omni-- fons et caussa, leges dicamur , quae tamen si recte attendere velis, mente potius sunt et cogitatione quam natura separatae quaenam sibi earum legis nomen praecipue vindicare positi, videamus. Et apud quos quidem Ciceronis Autoritas valet, hi non dubitabunt cum illo, primcipales leges, solas leges nominare, alteras Uero e Iegum ordine mouere. Hic enim legem describens , passim hanc summam rationem, et ipsam mentem rationemque Prudentis esse dicit; eamque , cum de Intentione et immutabili consilio Dei sum. imaque naturae regula loquitur, seculis omnibus ante i natam esse , quam scripta lex alia ullas aut quam Omnino. ciuitaS constituta. Et alio quodam loco legem non vult dici eam, quae scripto sancit quod vult, aut quae humana a ratione proficiscitur.

s. XIV.

sed quoniam populariter , quam eX pra scripto morosi cuiusdam magistri loqui maluimus,

14쪽

ET NATURALIUM NATURA. XVIre inendam esse illam legis significationem putavimus, quam VulgUS probat, illaS vero primarias leges, quas Cicero et alii ad rationem instituti sermonis parum sapienter, solas legeS vocare maluerunt, Intentiones et summam potius legem appel

g. XV.

Si vero ea verbi notatio quae Cicerone PI cet retinenda fuisset, Omnes quotquot sunt, leges ac EUnstitutiones humanas, quid quod .ipsas divinas, Forenses scilicet et Caeremoniales, leges nominare nefas esset. Neque ullum legislatorem haberemus nisi Deum.

f. XVI. Quod quidem, si cum illo de verbis primum

conuenissem , verissimum foret. Nam illae leges, quae sunt in republica ab imperantibus latae, non sunt omnino summae. Neque suapte natura, tantam Vim habent, ut iis ciues necessario pareant. Est enim lex superior Summi illius Dei, cui soli paret natura omnis, et maria Obediunt terraeque, cuius Magistratus ministri tantum atque vicarii nomi. nantur. Non igitur propter eas, sed propter hanc supremam potius legem secundariis nos et scriptis legibus subiicimus. Neque Petrus aliter de iis sentit,

s 3 quando

15쪽

xm D E LEGUM CIVILIVM quando in epistola ad Tit. III. scribit: Subiecti. estote legibus , propter Dominum. Quapropter

omnes constitutae leges v. c. furtum ne committatur, depositum reddatur etc. summae illius legis rationem non habent; sed accommodatiUS jματα, quasi Μedia inuenta a Deo appellantur a Demosthene, cuius verba nobis in L 7. D g. de L L. servata sunt.

f. XVII.

Nunc quoniam lianc primariam ac siminiam legem Deus principium et caussam reliquarum

omnium esse voluit , perspicuum sit illud quoque ne omnia disserantur ad hanc tanquam ad nommam reliquas Omnes exigi. Iam si quaedam leges sunt, quae isti principali inimicae aduersariaeque

Videantur, has ut leges nominentur, ne dignas quidem esse edicimus. Haec adeoque Omnis iuris, qua ab iniustis legibus et simulacris legum dignoscuntur verae leges, propria atque praecipua nota est. Quamobrem, quotiescunque lex quaedam humana aliquid huic normae contrarium iubet cum ipsa scri-PtUra merito Pronuntiamus : Deo magis Obediendum esse quam hominibus.

g. XVIII.

Verum inter utrasque leges hoc porro disii militudinis intercedit, ut ab intentionibus diuini. nunquam , ab illis ex secundariis legibus, in quae

16쪽

XV NATURALIUM ET NATURA. quae solae sunt, g. II. rarius dispensari, contra autem ab illis, quae non sunt solae, facile omnino liberari, si principi ita videatur, possimus. Omne enim quod est immutabile est etiam indispensabile. Itaque Deus ipse nec volet nec potest suis ab infinita inde aeternitate stabilitis legibus quenquam eXimere, quamuis forensiibus et Caeremonialibus nos qui nouum foedus iniuimus, liberarit, quas

tamen vim et naturam secundariarum legum PO-

sterioris generis habere in superioribus idiet i

Habemus autem immutatae etiam cuiusdam, ex priori genere secundariae legiS exemplum, in illo retento auro argentoque quod Israelitae, ab Aegyptiis nec sine fraude quadam mutuati sunt. Neque hoc amen ad imitationem trahi oportet, s. c.I. de L. N. et G. Quamuis Principibus idem quandoque licet, Ut exceptionem ab huiu cemodi legibus dare possint, quemadmodum, in indulto moratorio concesso fieri solet.

f. XX. Quae igitul et quotuplices illae Ieges sine

quibus nos obedire debemus, huc usque satis v deri potest eXPloratum, nunc illas Pariter quibus . ips

17쪽

XVI DE LEGUM CIVILI 'Mipsorum imperantium et magistratuum libidines

coercentur, Videamus.

f. XXI.

Et omnino quaeri potest, utrum nullis, an quibusdam, an omnibus pareant ' : Qua quidem in re neminem arbitror tantum assentatorem esse principum, et tam Paratum ad falsa laudatorem quinimmutabili ac summae legi eos necessario obedire,Iargiatur f. XVIII.) Neque vero reluctabitur quisquam ut opinor, silaoc dicam, non minus decere principes dicto legis secundariae , quam PrioriS generis non nunquam appellaui, obedientes esse. Hoc enim facile colligitur ex iis quae . in Dbo XVIII. constituimUS.

g. XXII. Sed quid Z eademne principem eXsequi Opportet, quae ipse definiuit Z Estne illud verum

quod communiter dicitur, Pareto legi quisquis legem sanxeris 3 Ac multum profecto non abest, quin mihi ita esse videatur, idcirco quod Imperatores in legibus suist, et ipsi subinde hoc fatentur, et rationes quam plurimae suadent.

f. XXIII.

Deeet mim illorum maiestatem, eas seruare loges, 'quibus ibam, Paulus ait, um solutam elic, videri

18쪽

ΕΤ NAΤVRALIUM NAΤVRA. XVII videri l. 23. D. de Legato3. Et quanquam huic ossicere L 3r. Dig. de LL. videtur, quae principem legibus

solututum esse ρ clamat, moc CuiaciUS tamen IS. Obs 3o. non de legibus, sed de violatarum legum effectis, de poenis scilicet interpretatur. Occurrunt autem multae adhuenaliae sententiao, et plurima loca, in quibus Imperatores, non aperte quidem, sed tamen ita, ut quid sensisse videantur appareat, loquuntur: se quoque legibus teneri. Η, hent vero propria sua verba, quando de te in legibus, suisque vitiis loquuntur. Non enim hoc dicunt: Non opo et principem, sed non decet principem facere; neque iniuste aliquid ab iis fieri, sed potius inuemeeuridum aliquid este, dicere consueuerunt. l. 23. D. de Legat. s.

Cum nihilominus tamen nonnullae causiae essent quae suaderent, nullis principes legibus seruire, et econtrario eosdem legibus subiectos esse, aliis rationibusiconstaret, in mentem mihi ista consideranti venit

principes quasi duabus indutos esse personis. Nam quemadmodum caput praesidet toti corpori, et regit illud, est tamen idem pars corporis humani, quae ad

conseruationem totius aeque suam atque vilissimum

membrum, symbolam confert ; sic in republica, C imperant

19쪽

xum D E LEGUM CIVILIUM imperant quidem principes , iisque omnia parent, sed tamen iidem principes sunt etiam partes et membra ciuitatis. QVapropter quatenus in magnam illam hominum societatem innexi sunt et implicati et membra ciuitatis , r. eatenus profecto paerent. Quoad vero reipublicae tanquam caput Cor. pori praesident, eatenus extra omnem legum seueritatem positi sunt, cum ipsi ii sint a quibus omnis legum auctoritas pendeti

Nisi enim in quibusdam rebus easdem pariter quam reliqui ciues partes in sua Persona sustinerent, quomodo principes aut emere aut locare, aut vendere aliquid possent Qua de re sunt illi quotiescunque eos tanquam legislatores intuemur, legibus iure meritoque exemti; Vivunt tamen ultro legibus, cum aliquid tanquam membra ciuitatis Peragunt. L. Φ

g. XXVI.

Nam et in Testamentis condendis et matrimoniis ineundis etc. iure eo utuntur, quod esse in sua ciuitate voluerunt. Neque Volunt ut ipsis tunc temporis, plus liceat quam nobis. Baldus adeoque iucundus est, quando omnes Contractus, qui alioquin sua natura stricti iuris essen in b. f. mutari docet, si sint cum principe initae.

s. XXVII.

20쪽

u g. XXVII. Sed quoniam nihil adhuc de usu legum dixi.

mus, nullam ob aliam caussam in ciuitatibus leges esse, quam ne singulorum arbitrio periculose iud eanti causarum litiumque decisiones relinquantur tenendum est. Omnes autem omnino leges verbis disertis promulgatae sunt,una Ratione eXempta, quae satis aperte quidem loquitur, sed verbis non indiget,

si homini praescribit: Quid sit rectum Z quid turpe quid velle, quid non Z I. XXVIII. Quae ratio quidem humana, nisi ex prima indo

parentum nostrorum contracta culpa vitiata fuissedi sufficiens ita esse poterat, ut nullis scriptis legibus in. digeremus. lam, quoniam deprauatio consuetudisnum, ac opinionum miranda varietas imbecillita. tem animorum mirifice torquet, Vt haec ratio tota cupiditatibus seruiat, opus est perspicuioribus vali. dioribusque legibus. Nam sapienteS, nec sapientes tantum, sed tales omnino quales stoici esse volebant suum, summa intelligentia, summa virtute exornati, et tantum non Dii esse debebamus si

nulla alia lex nisi ratio, opus fuisseti XX VIIII. Itaque nullam ciuitatem sine promulgatis et scriptis legibus constare posse ille purissimae religionis

SEARCH

MENU NAVIGATION