Dissertatio iuridica de legum ciuilium et naturalium natura quam illustris ICtorum ordinis concessu in inclyta Academ. Lipsiensi D. 23. Sept. A. 1743 defendet praeside Dn. D. Ferdinando Augusto Hommelio ... parente suo omni pietate colendo auctor Car

발행: 1743년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE LEGUM CIVILIUM stator, videri potost' intellexisse, qui legibus in ciuitate iis sciebat opus esse , quae non confictae sint ad ciuium libidinem, sed a sapientioribus

viris ad communem reipublicae salutem excogitatae. Cuius beatistimi viri sententiae cum omnes vireae ac omnino ediscendae videantur ;non dubitaui ea inprimis verba, ad hunc locum disputationis adferre, quae nUPer, cUm Opera et libros eius forte fortuna euoluerem, Prae caeteris mihi notabam Nonne enim similiter sentit quando suo more T. VI. OP. Ien. ita conqueritur.

g. XXX.

Quodsi tamen nulla alia lex quam sua cuique ratio modum praescriberet, melius profecto staret de republica. Ita enim in unaquaque re quid sequenduin fugiendumve sit, ratione hac praeeunte constaret. At nunc leges seruntur, quae quoniam ad Omnes

generatim pertinent, lautume longiisimeque Patent,

22쪽

ET NAT URALIUM NATURA. XXIaut eiusmodi, quae nisi latioreS, arctiores tamen quandoque sunt, quod magis adhuc Vitiosum. QVapropter Iureconsulti modo extensiva modo restrictiua interpretatione utuntur.

. f. XXXI. Quo Ioco de aequitate diceremus, nisi quae de

ea adferenda essent, nimium multa essent. Nam quoniam leges non sunt caussis omnibus aptae, non semper verba, sed Iegis rationes introspiciendae sunt, multisque in rebus permissum est Praetori, a verbis Legum recedere. Leges emim atque Senatus

consulta ita scribi non possisnt, ut omnes casus, qui quandoque inciderint, compreheudamur. l. ro. de LL. Quod quando ratione fit, laudandum est merito, debet enim iudex aequitati studere. - 9. XXXII. Quae aequitas adhibita a dispensatione tamen quam plurimum differt. Qui enim aequitatem in legibus interpretandis applicandisque in consilium vocat, is eiamit casum, qui quidem, si verba spectaueris in lege et eius verbis, non autem in int ritione principis, comprehendebatur. Qui autem dispensat, is eXimit casum in verbis et. in ration.

legis pariter iundatum. : . . ,' , h

23쪽

3. XXXIII. t

Nos itaque in iure interpretando et applicando, leniores esse, quam acerbiores seuerioreSque debere, etsi satis constare arbitror ex iis, quae in superioribus dicta sunt, tamen idem et Leges Romanorum principum confirmant. Interpretatione enim legum mollienduesinit potius poenae quam viperandae. Vel enim sic satius est, utut Diuus Traianus assiduo se- uero rescripsit, inpunitum facinus nocentis relinquere, quam innocentem damnare. Atqui hoc facere aputeum populum, qui caeremoniis, legibus ac formulis omnium tenacissimus erat, ipsi Praetori licuit; quamuis in ipsarum Romanorum legum praecipua laude, hoc ipsum arbitrer ponendum esse, ut iam per se aequissimae vix ea iudicis aequitate Opus habere videantur. Gloriari enim licet, nulli gentium mitiores placuisse leges, ut Livius Praedicat. Haec sunt, quae mihi de legum natura cogitanti subvenerunt, a quibus ipse ego optime scio, quam nullam laudem ablaturus sim. Si quid est optandum, hoc est profecto, quod nestio an etiam sperandum , nempe ut aliquando mihi liceat maiori cura et adhibito studio litteris aliquid eiusmodi demandare, quod fidem quodammodo sectat, me ea non ni si in summa sustinatione scribere potuisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION