Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Minorum. 267

Generale dicatur nescio , cum in eo universaliter Fratres omnes, qui poterant, convenerint; & de generali Religionis beneficio in eo actumst, δc assignati fuerint pro omnibus fidelium partibus Ministri Sc Praelati, & ad universas serme Europae Regiones Fratres destinati; quorum Superioribus commissa fuit auctoritas alios huic Sodalitio aggregandi,& tanto Instituto dignos admittendi, quod nulli alii ab ipso Franeisto eo usque licebat. Nihil ergo mirum, si alii Conventus annuatim habiti,

in quibus tanti momenti res non tractabantur, nec tot Fratres conveniebant , non dicantur Generales; hic autem pro Generali habeatur , a quo etiam Marianus, cum aliis ex nostris, cineralia omnia Capitula recensent. Nescio itaque unde irrepserit occasio docto viro Alphon Ciaconio asserendi primum Generale Capitulum Minorum a beato Francisco celebratum suisse anno Mccxxii I. apud sanctam Mariam de Portiuncula, cum praeter hoc, unum & alterum Generale, ante praefatum annum habuerit.

II. Ex hoc Conveniet , & hoc ipso anno missos Fratres ad diversas nationes ait Marianus, de Francistum divisita suis terram in funiculo distributionis. Novi tamen Marcum Ulyssi ponensem , Rodulphum, Ralios Concilium hoc repositisse sub anno tequenti, sed placuit Marianum his anteriorem & vetustiorem Auctorem sequi, qui germanius concordat rerum sequentium Chronologiae, & Rodulphus confundit res hujus Capituli, cum iis, quae evenerunt in Comitiis anni Μ ccxix. praesertim eum illud mihi suppetat efficax hujus rei argumentum , nimirum ex omnium sententia Franciscum, non nisi in hoc Capitulo, post signatas ceteris Fratribus alias Provincias,eam, quae Franciae dicitur, sibi delegis. se , M post absolutum Capitulum illuc iter direxisse, visitatis tamen prius Apostolorum liminibus, & salutato Romae, ut statim dicemus, S. Dominico , antequam suae Regulae confirmationem obtinuerit. At haee omnium calculo inciderunt in annum ΜCCXVI. Capitulum ergo quod ad haec omnia praecessit, non potuit celebrari anno sequenti. Quinam vero tantae messis operarii ab hoc Conventu missi snt, nullo alio elarius &uberius quam ab eodem Mariano accipere potui, quos ita ille recenset&distinguit. In IIispaniam destinati sunt cum fratre Bernardo de Quintavalle , Viri sancti primoFenito , alii duo ejusdem nominis , frater Bernardus de Humanalis, & frater Bernardus de Moraria, frater Zacharias Romanus , frater Clemens Tuscus, frater Benincasa de Tu-derio, & frater Gualterius, viri omnes sanctissimi: se. Ioannes ignoti cognominis Sacerdos, & D. Petrus Laicus, qui ad annum M ccxxx. martyrium subierunt in Regno Valentiae , ut diffusus ad illud tempus dicetur. Cum his etiam mis alii Fratres, quorum nos nomina latent. Ad Galloligures, seu Provinciales Galliae Narbonensis transmisseum fratre Ioanne Bonello de Florentia Provinciae Ministro, frater Monaldus Florentinus, frater Christophorus de Romandiola, frater Ioannes de Penna Picenus, & alii triginta , quorum nomina non occurrunt. Parisiorum tractum & Galliam Belgicam sibi reservavit sanctus Pater, sed detentus a Cardinali Hugolino ne illuc iret, ut mox diretur, substituit sbi D. Pacificum Picenum , in seculo Rex versuum dictum, & fratres Angelum, & Albertum Pisanos , quorum ille primus ngliae Minister , hic quartus suit ordinis Primicerius. In Germaniam superiorem & inseriorem missi cum alio fratre Ioanne de Penna, altero ab illo , quem supradiximus missum in Galliam Narbonensem, Fratres sexaginta. III. EO-

462쪽

2 8 Annales

III. Eorum , quos per Provincias Cissimontanas distribuit, illi dumtaxat qui sequuntur a Scriptoribus notantur. Lombardiae instituit Mi-

.. e. -Joannem de Stracbia , quem tamen juxta saeculi prudentiam ,-. ' plus sapientem & sbi fidentem , quam oporteret, postea absolvit ab

ossicio. In Piceno, seu Marchia Aneonitana fratrem Benedio uni de Aretio , sibi familiarem & gratum, quem post sanctissime gubernatiam illam Provinciam naisit ad Graecos 8c Antiochenos. In Calabria fratrem Danielem Tuscum , ubi Ordinem propagavit, qui demum Septae cum

aliis sex Martyrium pro Christi fide subivit. In Apulia alium instituit,

cujus memoria non extat . In Terra Laboris stat rem Augustinum de Assisio, virum vere sani hum, qui suum Institutorem in Coelos me-auno i η.I . ruit comitari, ut stipra tetigimus, & amplius ex Bonaventura alias reseremus ad annum M CCXX v I. Ita Tuscia fratrem Eliam Cortonensem non aliunde, ut supra probavi, natum , quem postea totius ordinis anu. 1 λι- η γ' ereavit Viearium, & post Viri sane i mortem Fratres cooptarunt i ita

Generalem.

IV. Distributis ita piis viris EuropaeRegionibus,libenter unusiquisque

sanctae obedientiae acceptavit mandatum , dum omnes non suam , sed sui Institutoris religiosa humilitate sequi didicerunt voluntatem. Non suit ex omnibus qui reluctaretur, nec qui quereretur, quod ad longin ginquiores remotasve mitteretur Provincias, nee qui peteret, ut adpropinquiores destiuaretur; sed tanquan li unicuique, quam desideraret, contigisset regio, alacriter & libenter solutis Comitiis ad sibi statutam se praeparabat missionem, illud Sapientis seeum perpendens: Ur obediem loquetur umoriam, quia dum alienae voluntati homines humiliter subduntur , seipsiss in corde superant, rebelles ho.ninum Volun tales vincunt, deviantesque a via veritatis secreta quadam virtute ad Deum reducunt . Sola, inquit Augustinus, obedientia tenet palmam namque nihil ferme propter obedientiam tentatur , quod Dei virtute , propter quem obeditur, non sicile superetur. Consionat illud Curtii et Obsequio mitigantur imperia, ct Principiam fovitia in mansuetudinem c enitur Civium obedientia. Ad Orbis ergo victorias mittendi viri religiosi a sui victoria incipiendum esse probe noverunt, nihilque proinde dissicultatis in praecepto causantes, promptos & expeditos se monstra

bant ad opus.

U. Convocatis ergo omnibus in unum , 3c flexis genibus coram iii terram procumbentibus , tenero quodam Patris affectu, nec absque interiori contemplatione magni operis , ad quod mittebantur , ita omnes agatus est : In nomine Domini ne bini bini per zIam humiliter er hon se , maxime cum fricto lentio a mane usque pos tertiam, orantes Domi nam in cordibas vestris. Verha otiosa inurnia non nominentur in vobiιοῦ licet enim ambuletis, tamen conperjario vestra sis ita humilis er honesta, sors in Gemitorio, aut in Celia essens ; nam ubicumque sumul ct om bulamus habemussemper Cellam nobiscum. Frater enim erepus es Celi. nostra, ct anima es eremita, quae moratur in Ceila ad orandum Domin m,

em meditandum de ipso. des anima non manserit in quiete in Celtas , parumprodes Religioso Cella manyana. Tulis si se a conversatio inter

gentes, ut quicumgue vos audiet, pes videbit , gloriosum Patrem earlesieme Deum laudet Azote. Pacem annuntiate omnibus, duentes: Dominu

det tibi Meem ; sed cui parem ontinuatis ore, se in tardibur ve is sta cem, or amplius habeatis. Nullusser vos prozocetur ad iram, vel scandolum,

463쪽

sed omnes per mansuetudinem vesram ad parem , benignitatem di emeordiam pravorentur. Nam ad hoc vocati sumus, ut vulnerator euremus, ali gemus confractos erraneos revocemur. Multi enim vobis videbuntur esse membra Diaboli, qui adhuc Discipuli Christi eruus. UI. Aecepta sancti Patris benedictione nullam interponentes m ram , Sociis valedicto, perrexerunt quo obedientia dirigebat. Statutam sibi normam ad unguem observantes eodem animo , eademque mente ad messem multam procedebant sancti operarii, triticum mox congregaturi in horreum patrisfamilias. Uarii tamen illorum eventus in singulis Pr vinetis , in ipsis missionis limine, quos hic sub brevitate libet transcu rere, praesertim quae hoc anno acciderunt. Qui ad Hispanos tendebant in diffuse planitiei selitudine magna siti laborantes, viribus destituti, tandem pervenerunt ad sentem aquarum , quibus universi ex praecepto sancti Viri se. Bernardi sui primicerii benedixerunt, quas postea haurientes , virtute sanistae Crucis, in vinum optimum conversas compererunt. Quo miraculo refocillati ad itineris incommoda alacrius toleranda , 3c quoscumque Iabores pro Christo subeundos constantiores evaserunt. Ita miraculum hoc refert ex Chronicis antiquis Marianus, licet Pererrinus Bononiensis, vel qui audior est Chronicorum quindecim Generalium a sancto Franciseo usque ad Gondisalvunt, evenisse dieat quihusdam Ultramontanis ad Capitulum secundum Generale accedentibus.

VII. Non paucos sane labores perpessi in locis illis , ad quae hujus Instituti, iam a biennio in Hispaniam introducti, notitia non pervenerat; nam novitates omnes in principio suspectae , & plurimi hine inde Haer tiei disturrebant per illam Regionem. In aliis partibus humanius recepti, Christianam benignitatem , & devotam in pios Hispanorum propensi nem experti sunt. Sed durius passi beati Patres Zacharias & Gualterus eum tertio quodam socio ad Lusitanos transinissi, donec tandem piae R ginae Urracae, de qua nos supra, gratiam inierunt. Hujus & Saneiae Principis , Alphonsi Regis Ibroris, beneficia in pios hos Viros anno seqtienti retexemus. Felicius evenit iis, qui ad Catalonos deflexerunt; nam dum ad eivitatem Ilerdensem non procul a Sycori fluvio, inter Caesaraugustam & Barcinonem extruham , victoria illa celebrem, qua Mareum Varronem , Lucium Afranium , & Marcum Petrejum , Pompejani exeret tus Praesectos , Iulius Caesar profligavit pervenisset , obviusque fieret quidam heros Raymundus de Barriacho dictus, qui eos domum conduxit,& caritative resecit, tantam inierunt eum eo amicitiam, ut de eonstrue do eis habitaculo serici pensitaret. Illi animum addentes spondebant, nequicquam pauperiorem fore ob expensas in pio hoc opere pecunias, neque exhauriendas , quas in alios usus domesticos reposuit. Pia fidueiaeredidit perstiadentibus , opusique tentavit, sed ad structutae mensuran decrescente pecunia , & omnino exhaustis loculis, irritaque spe , quam ad ultimum serme quadrantem lavebat, Fratres eonvenit de facta sibi sponsione, sibique impositum asseverans. Illi autem in Domino fidentesinemus nomine suo benefactori spoponderunt, rogaverunt ut tranquillo esset animo, & ad sua scrinia rediret, omnem suam pecuniam cum magno foenore inventurus . Rediit homo pecuniae avidus ad loeulos, quos antea vacuos probavit, & ultra nummos in fabrieam distractos, non modicam summam adauctam numeravit. Quo miraculo, & ille humilius se dedicavit quibuscumque Fratrum obsequiis, & Cives universi in eorum usius sua abunde ministrabant. Primum hune Provinetae Aragoniae Con- Tom. I. Ii ven-

eiseo . Multa passi in Hispania a

464쪽

Saxona

a s o Annales

6. ANNO I. ANNO F. R LIM ANNO M.

ventum fuisse affirmat Marianus, in quo plura meritis S. Francisci patrata sunt miracula, quae suis temporibus distinguemus . Fratribus alio commodiori erecto,datum est hoc Monasterium Sanctimonialibus Clarissis, in quod deductae fiunt solemni comitatu utriusque Senatus Ilerdentis , Ecelesiastici scilicet, & Laici anno MDLxxvii. VIII. Gallicana misso feliciter a magno incoepit miraculo; nam ut supra jam retuli, dum per aliquot dies post peractum Capitulum haererent de rebus in Provincia peragendis instruendi, deficiente pane eo die quo discessuri erant, tribus panibus uno videlicet domestico, & binis aB. Clara missis , ultra triginta Fratres saturati sunt, superfueruntque copiosa fragmenta. Dum autem ad statutum missionis locum pervenerunt,

per plurimos dies multa inediae, famis, & frigoris pertulerunt ineommoda , tamquam peregrini, & ignoti frequenter repulsi, donec hominum duritiem miro pietatis exemplo flexerunt x emollierunt. Namque intempesta nocte ad sacras sergebant excub has , matutinumque recitabant devote in iis Eccleliis, quarum eo pia fiebat, vel in derelictis Sacellis , aut Eremitoriis, S in Cathedralidus aedibus unanimiter persistebant in oratione Dei ab hora octava usque ad undecimam; quo tempore si invitabantur a quopiam ad prandium humiliter sequebantur e sin vero mendicabant ostiati m. A prandio serviebant in Xenodochiis, leprosis praecipue ministrantes , lectos sternentes, ulcera curantes, saniem abstergentes , & quibuscumque humilitatis ossiciis semet exercentes . Quibus Christiana pietate dignis spei taculis hominum in se converterunt oculos, Sc animos conciliarunt, ita ut plures haberent sectatores,& tandem plura sibi construerent domicilia. IX. Missio vero Germanica omnino suit irrita; dure enim recepti Fratres Teutonici idiomatis prorsus ignari, crudeliterque in fugam dcreditum ex universa Provineia acti, propter metum & suspicionem Hae- reticorum , qui ex Italia illuc tune declinabant. Simplicitatem autem Fratrum & idiomatis imperillam , lepidam huic se vae repulis occasonem ministrasse reserunt Chronica M. SS. Provinciarum Saxoniae, Argenti- . nae, & Germaniae inferioris, quorum penes me sunt exemplaria, quanata etiam Illustrissimus recenset Gon χaga his verbis . Fratribus Teutoaniam aggredientibus cum quidam occurrissent, rosassentque an hospitari vellent, illos Germanice is , quod Latine senat ita , respondentes perhumaniter exceperunt , & eis cibum Sc potum subministra

runt e quare cum Teutonicum idioma ignorarent , praelatam responsionem cuicumque interrogationi accommodare statuerunt, arbitrantes semper, ex illa similes eleemosynas se reportaturos , & huius di beneficiis prosequendos fore . Attamen contra evenit; nam aliis per contantibus , an Haeretici essent, & ad avertendam a fide Catholiea Teutoniam illuc accessissent Z Cum suum statutum responsum in medium proferrent, ab ipsis non solum comprehensi , Ac in vincula coniecti sunt, sed etiam ludibria publica, atque varia supplicia subierunt. Quare inta Germania se nihil proficere conspicientes, in Italiam remearunt, narran tes Constatribus ea , quae in Germania suerant perpessi. Ex quo eventa Teutonia tale nomen apud Fratres sibi vendieavit, ut nullus nisi martyrio flagrans illve conferre se vellet, & aliqui Deum precarentur ut illos a saevitia Teutonicorum liberare dignaretur. Prima autem baec repulsa fecit, ut denuo adventantes Fratres benigniuq reeiperentur ,3c diffusus

ibidem eorum Institutum propagaretur. R X. Porro

465쪽

Μinorum. 2 SI

X. Porro sanctus Patriarcha indianum putans domi torpere , dum Fran sic sinatos praemiserit ad laborem, Parisienii se paravit itineri , ad quem tractum libentius se perrex ille dicebat, quod magna tunc ibidem vigeret treverentia sanistissimae Eucharistiae, quam indiei bili amore & honore Vir sanctus colebat. Prius tamen statuit illustre Baselensium genus in i. Umbria, dissidiis domesticis, & diuturnis discordiis turpiter & miserrime pene extinctum, ad concordiam revocare; quod & feliciter perseeit. Illi B sevi,si,dom;- auteni in aerepti beneficii memoriam suis Sodalitiis Monasterium statim hoc anno aedificarunt in suo territorio , sancti Angeli de Pantanellis dictum , juxta Tiberis marginem inter condensas arbores. Quem locum saepius B. Iacobus Tudertinus inhabitavit, in quo etiam plurima ex suis canticis composivit, & quem demum ruinae propinquum, multis post lustris, sanctus Bernardinus Senensis resecit. Dehine voluit limina Apostolorum visitare, ut prosperum saceret iter suum , & adscito sibi in s cium stat re Massaeo , in via mendicans pervenit prandii hora ad quem . Rins. l. . dam sontem limpidissimum ; ad cuius oram dum consedisset, expositis ab utroque in tabula lapidea exigui panis frustulis, quae Osti itim mendicando βω-.is..f. Icollegerant, dc quidem bonam partem acidis & duris, ille spiritu exultans, Fratremque compellans , excitare illum coepit ad gratias Deo agendas de illo tam ingenti paupertatis thesauro, idque ipsiim elata gra- Ino . datim voce iterare . Quaerenti autem Massaeo , qui iam is esset theseu rus in tanta rerum, etiam necessariarum , inopia , ubi non obsonium, non

vinum, non etiam mensa suppeteret Τ Respondit illud ipsum esse magnum beneficium, quod illa'omnia quae deessent a Deo supplerentur, qui illum eis panem ac sontem , illum etiam lapidem tam provide praeparaseset. Paulo autem post inde digressus, in quodam templo, quod primum occurrit , orare institit Deum, ut sibi &. suis sanctae paupertatis amorem

inspiraret, idque tanto servore, ut ex facie ignis emicare videretur . XI. Itaque hoe .divino ardore incitatus, movit se versus Massae una brachiis apertis, eumque magna voce. ad se advocavit , qui cum admirans inti, studium.& stupen in sinisti Patris brachia se immisisset, tantus fuit Frane isti aestus

anterior, ut anhelitu selo per oris hiatum erumpente, multis illum cubitis in tublime e jaculatus sit: in quo ascense , is postea saepius narravit, tanta se dulcedine delibutum , quantam anteae numquam in vita sua gustasset. Tum Franciscus: eamus, inquit, Romam ad Sanctos Apostolos Petrum & Paulum exorandos, ut nos doceant tam praeclarum paupertatis

thesaurum recte & fructuose possidere; is enim ita praestans, itaque di vianus est, nos autem ita viles & abiecti, ut indigni simus, qui eum taIlibus

vasis teneamus. Haec enim est virtus de coelo in nos influens, quae uos ita instituit & insormat, ut terrena cuncta ultro conculcemus, quaeque obices omnes e medio tollit, quo humana mens eum Domino Deo suo liberrime, atque expeditissime conjugatur. Haec est . quae animam adhuc interris positam, facit in Coelis cum Angelis conversari. Haec est, quae Christum in crure assbeiat, cum Christo in tumulo absconditur , cum ipso resurgit, &eum ipso in Coelum ascendit. Haec est, quae dotem agilitatis super Coelum volandi animabus ipsam amantibuς etiam in hac vita concedit, cum verae humilitatis & caritatis alas se amantibus impertiat: e mus proinde rogatum Apostolos Sanctissinios , ut hane gratiam nobis impetrent a Domino Iesu Christo, ut ipse pinpertatis sorma & observator

praecipuus e. am nobis donare dignetur

Tom. I. Ii a Petri

466쪽

. visis Frat.

e. I.

castiliat. t. e. s.

2sa Annales

Petri in Vati ea no, R in distinctis Sacellis orantes, qua poterant emeacia rogabant sanetos Apostolos , ut eos dignarentur instruere, quatenus sanctam paupertatis virtutem perfecte possent acquirere ,3c suis meritis a Domino impetrarent, ut vitam Apostolicam addiscere possent, & sectari In pia hae sua petitione , cum devotione & lacryniis perseveranti Franci- sto apparuerunt magna cum claritate Petrus & Paulus Apostoli, pia benignitate eum amplexantes Sc dicentes : Frater Franciste exaudita sunt in conspectu Dei orationes tuae, & uberes lacrymae, quas effundis pro aequia renda sancta paupertate, quam Christus magister noster, ejusque Sanctissiti 1 Genitrix amplexi sunt, & nos ipsius Apostoli sumus sectati. Mi sit proinde nos ad te Dominus Jesus Christus, ut annunciemus tibi, quod feliciter exorasti, & concessus tibi tuisque est thesaurus sanetissimae paupertatis , quam qui vere possederint,& persecte professi fuerint , ipsoru nierit Regnum Coelorum . inibus 'dictis disparuerunt, infusa Francisco

summa animi consolatione , qua exultans & exiliens venit ad fratrem Massaeum , remque ut evenit, enarravit. Accedentes itaque ad Conses.sionem , Petro maximas, quas poterunt, reddiderunt gratias pro ingenti hoc beneseio , & singulari consolatione. XIII. Incidit in hoc tempus mors Innocentii Pontificis Perusii, cum illae transiisset ad tollendas discordias, de extinguendum bellum, quod erat inter Genuenses & Pisanos cum Cicalpinis. Nam tertiana febri, quae brevi transiit in acutam, deinde paralysi, demum lethargo correptus obiit X vii. Kal. Augusti , cum sedisset annos xv III. menses VI. dies IX. Uno ut quidam volunt, vel tribus , aut quatuor postea diebus, ut aliis phacet, ei successit Honorius III. presbyter Cardinalis SS. Ioannis &Pauli tit. Pammachii S. R. E. Uieetaneellarius, Cencius antea vocatus, nobilissima gente Sabella ortus. Ab hoe ergo anno Honorii Pontificium auspicamur, prosequemurque. Ille autent quam primum Romam reversus approbavit, confirmavitque inelytum ordinem Praedicatorum XI. Κalendu Januarii instante ianctissimo Institutore Dominico, qui ad hoe ipsum in Urbem redierat. Dum autem confirmationem hanc expEctaret , continuis & ardentissimis vacans orationibus, Apostolorum Principis corpus siepius visitabat. In cujus Basili ea, dum noctu aeris precibus intenderet , magnum suae eurae levamen est a Delitus , ita ut minime dubitaret afforro tantis coeptis ac suis votis Deum. Vidit enim Christum ira ingenti staccensum, ob intoleranda hominum flagitia , a Patris dexter x exurrexisse , tria manu jacula tenentem , ut uiro eorum sit perbos, allier avaros, tertio libidinoses deleret; Uirginum vero Principem , ae Coeli Reginam elu; venerabilem Genitrieem, ad illius genua procumbe temsese illi oppositisse, ac rogasse, ne genus humanum tanta clade assiceret: habere se, per quos emendari hominum flagitia possent. Matris precibus ac verbis motum, cui nihil petenti negare potest, substitisseae petiisse, ubinam essent, per quos fieri, ea quae diceret, possent i Tunc humani generis tutelam ae servatricem hine Dominicum Pratalicatorum , inde Franciscum Minor starum Institutores, ae Principes ostendisse , ac

dixisse: Hi sunt, Fili, per quos quassa in terris, & collapsa pietas insta

fabitur, ae restituetur. De linitum pollicitatione Matris Filium continuisse paratam ad seriendum manum, ae sententiam mutasse & jacula deposuisse. Quo quidem divino spectae ulo Uir sanctus fiduciae plenus,

ac minime ambigens voti se compotem suturum, dum ex Templo egrederetur obvium habuit, quem non noveriat ante , nec viderat unquam,

467쪽

beatum Franciscum , quem , ut socium sbi a Deo ad instaurandam Eceleiasiam traditum, injectis collo brachiis pie admodum &cum ingenti laetitia complexus est. Tum , quae vidisset & audi siet illi omnia narravit, &addidit; stemus simul, & nullus praevalebit contra nos ; inter quos mutua , & incredibilis deinceps caritas fuit. Quae quidem , tanquam a beato Dominico visa divus postea Franciseus Praedicatoribus narravit. XIV. Dignum putat divinum hoe spectaculum Theodorieus abApol-dia , 8c opportunam hanc pientissimamque Virginis Mariae pro humano genere ab instanti clade praeservando intercessionem, ut ejus potentiam, clementiam, & circa nos studium paulisper conlideremus. Libuit ergopiam ejus considerationem, & lacram apostrophen ipsis ejus verbis hic subnectere. 2uid tua, inquit, potentius, me Omnipotentis judicis Dum, qui jam ut stur exaeuerat gladium suum, oe arripuerat , judicium manus ejus, Ju Lici prece retinere ruit, ne diras ejus ira devoraret impios scutsi sum , ct arderet urique ad inferni nisisse at Gementiam Has abunde testatur, euod stro perituris Iam humiliter, Iam benigne, tam ineanter I terpelusit. Hur elementiam ambiunt peccatores se reant iisv ut prosciant . Porro sudiuis, euram , cir Hl gentiam tuam erga nos, D mina Π stra , tu bir ρωπr experimur, quod non inodopotentis I furorem a dentem jussitas intercipis , pro nomi apud Fuiuis es inens intercedis ; sed etiam uod omnium salutis miniseros emetur exhibuisti Filio tuo: nempe viros Iectissimor Dominicum, O Francbeum , ρ us tu Virgo Maior Iio offerens praeclare commendas, Fittas acceptam veritatJs testimonio a rebas, perinde ut agnos a se missos inter Iu sfimns Is proriis tuetur, ac minit. B eduamur ergo, Fratres earissimi, Parrem euis Fuiρ-So ritu Sanm, cujus super nos insenuistis videmur consiluis di bens vi u umjeutimur sectum. Benedicamus Matrem Dei, cujus precibus Haemur Hiius, misericordia memor fuit eum esset iratuspereatis bo-uum, relingarus nobis semen divinum , or quo eut Sodoma fuissemus, guos Gomorris. seriissemus. Ex eo vero nos enati benedicto semine . nritumas ra Dei desomium , o faciamus fructum frersum, ut si in nobis aruitio prostrix viluatis,

is cuimus incommutabiti imentione a mus et eruituti. Nos enim nursemen servoram ejYs, eum quo bona permanent e seMeu, cui benecaeis D minus, ut creseat, tar revitate capias terram viventium euin beatis mitibus, portus possideat inimicorumsuorum , id est racmonum AN Hamur amanter , imitem' constanter tautorum Patrum elarisma exempla eximias virtutes , ut digni sectamur , qui eum eorum semine in Dei

fluis numeremur.

XV. Ut autem ad visionem ipsam redeamus, Franciscum etiam eamdem ipsem habuisse expresse asserit ex aliis S. Uincentius Ferrerius.& pie iudieat Ferdinandus Castillo, atque Ludovieus Reboli edo , qua moneretur quid de tanto Viro sibi in socium dato , R de semetipsb Deus ex alto statueret, quantoque operi & oneri eos dedicaret. Itaque colloquentes ad invicem frivissimum, & sanctissimum inierunt foedus amicitiae, ει statuerunt quibuscumque se objicere difficultatibus, nec labori ulli succumbere eum divini honoris detrimento Dignum plane, inquit Castillo, admiratione & consideratione erat videre duos homines exterius despicabiles, inermes, veste lacera, frigore algentes, fame & siti laborantes, absque Prine pum favore, aut Saeculi potentia mundi triumphum meditantes, ingentia ultra humanas vires secum statuentes , Orbis convertionem inter se partientes. Quis talia meditantes, & serio pro-

Eandem habu evisionem Fian in rus .

468쪽

ι s 4 Annales

ponentes audiret, qui veluti Thrasones non irrideret, aut veluti fatuos λon contemneret Sane si rem ipsam cum personis conseramus, inacce Gsibilem & insuperabilem humana iudicabit prudentia . At illa est Dei

potentia , qui misellos & contemptibiles Ministros ad res exceli.s assumit, ut inde magis divina virtus eluceat, & non oloriet ur omnis caro in conspectu eius. Ita binos hos despectos, R infirmos viros elegit, ut confunderet sapientes, & destrueret mundi siuperbiam. Misi eos in Orbem terrarum, tamquam duo luminaria magna, qui peccatorum tenebras suae virtutis luce depellerent, tamquam novos misit Apostolos, qui homines, velut equos & mulos e ctos, pulloque lascivienti similes a suarum concupiscentiarum vinculis solverent, & ad Christum adduct-rent . Tamquam veros Angelos misit, qui Loth justum , & qui praedestinati erant ad vitam aeternam, ab universiali Sodomae incendio liberarent. Tamquam populi duces misit , qui populum Dei educerent ex domo ser- . vitutis, Sc in libertatem vendicarent Christianam . Uere, ut Sabellieus, duo Christianae Pietatis lumina terris affulsere, quibus multo maxm a parte orthodoxa crevit fides. Uel, ut duo illi utriusque ordinis Minorum 8c Praedicatorum Primicerit, Sancti Bonaventura, & Humbertus ad suos Fratres scripsere: insunt duo inama Iuminaris , quc lumine eclesia sedentes in tenebris or umbra mortIs, ubique terrarum inuminant, recoruscant. Usunt duae tubae veri mo Chrsi Dei nos,i, quorum mμι- serio multitudiuem populorum jam ad suum principiam comocoit. Imfuni duo Cherubim pleni Jesentia, mutuo se respicientes, dum idemsentior, er alas suas extendentes ad populum , dum 'sum se is er exemplis prote- sunt, Odiscurrunt secundum obedientiae solatum, super omnem stopulum di seminare scientiam saturarem . Hi sunt uberasponsae, ex quibu1ρomuuin Chryti lac sugunt quo nutriamur, er augmenta recipiant InDistem .

Hi sum duo flui olei splendoris, qui assistant dominatori univerμ terse,

prompti ad ejus imperium , quocumque doluntas ejus eos duxerit Juam D

tionem impure. Hi sunt duo reses Chrsi, ρυIsaecis amini ampUscant, ct testimonium peralbent seritati. Hi sunt tuae duae sellae lacidae,

secundum Sibfumum vaticinium habent species quatuor animalium, ιnia e bur novissimis nomine A I Deferentes in directionem humit laus π vo tantariae paupertatis. Addam. Hi flant duae illae Columnae Iachin, OOZ quae porticum Templi fulciebant, quarum prisa significat, firmauit, Rhiliet: secunda, in eo robur, & sortitudo. Hi duo Cherubim proPI tiatorii, qui arcam Dei, id est Eeclesiam vehant, serant, iustinean ὁ hisque Deus invectus saera responsa, oracula, monita salutis munuOesundat. Plurimis aliis horum magnorum Virorum dignis Elog is, ne longior sam, aegre tamen, supersedeo . XVI. Nullo alio quam hoc, di superiori anno inveni simul conve nisse Romae hos sanetos Patriaretias; quare persuasium mihOlabe s Ve 2 illo, vel isto supervenisse sanctum illum Virum Angelum Carmelita , egregium mox fidei athletam martyrio coronandum apud biculos , propheticum, admirandumque illud iniisse eum hisu. quium apud Lateranum, quod sequentibus verbis retulit Enoch Patriarcha Hierosolumitanus Carmel ita eoaetaneus ipsius beati Angeli , cam duodecimo ejus vitae, quam Thomas Belloriosus Prothonotarius Apolicus excudi curavit. Romam, inquit, senimus, ubi loca SommmdcPote luserantes, mane proximo, maxima eum cieri tum popuV m

469쪽

Minorum.

tuo spiritus fervore praedicare carpit . Aderant MI sancti Dei Viri Frane seus, oe Dominicur, quos eum nusquam antea vidisset, supernae elaritatis splendore mens ulustrata , novas Iedsublimissimas Meseae columnas adesse prae ixit. Sermone tandem finito , sanctus Dominietis spiritu elevatus i- xii DuZA Francisco: hic es Moetas merosoldimitanus, Christ o Mei Catholicae Defensor, O Declamator ardentissimus, ρω AZIrina σIanctitate uitae incredibiliter Chrisianae prii profuit. Cui sanctus Frane sens respondit: hie es eisis coelesti, qui in Sicilis marorio eoronabitur, O ambo ut animo hilari a anuum Angelum veniunt, eum incredibili humil tale salutant, ae mutuo statis osculo prosequuntur . Tunc Angelus: Salvete , inquit , maximi chrisianae militiae Doctores, Dominio impugnator haere- sum frenuissime , cI' Francise Chrsi praecipue imitator, qui virtute humilitatis vera portabis Stigmata Ch N. Dominicus vero: Tu, inquit , Angeis gaude ct laetare; tibi enim prisIlegio datum es , mortiferam haereticorum rabiem compescere, Chrisianum nomen defendere, or Musam augere O illuserare. Et Franciscar subit: Tui Angele veritatis Defensor, merito gestiendum es, brevi namque in Sicilis marorio suae militiam te seminabis , cla triplici laurea eoronatus divinae fruitionis oe sempiterni gaudii praemia suscipiet. Ad Me Angeus: Vobis sannissimi Viri, visis magis gaudendum est, quibus Chrisianam rempubliea elicibus coeptis, meritis ALDinii ampli care concessum est. Iis Missique ultro citro ue ineus rabili earitatis ardore diuis , de multis oe magnis Scripturarum m Fideimseriis humiliter inter se sicuti sunt, or eum prope ad san gam Sabinam pervenissent, homo quidam , genere nobilis, sed leprofus obviam eis veniens dixit: Orate sanuissimi Viri, ut Deus faedo hoe morbo vestra intercessione me uberet; quem illi in pace abire jubent, O subit anus essectus dat, rium or honorem Omnipotenti Deo. Angelus autem eum Dominico, e Franciso illum diem, o nouem ivinis sermonibus o orarione trans XVII. Hujus colloquii ineminere Franciscus Maurolicus in suo Martyrologio, Thomas de Trugillo tom. a. Thesauri coneto natorum adv. Maii, Petrus de Natalibus invita sinisti Angeli post librum duodecimum de Sanctis nuper eanonietatis cap. Io. necnon Baptista Mantua lib. io. Fastorum de saneto Francisco; largius autem in Apologia pro Carmelitis in vita ejusdem Angeli, qui sanetum alloquens Virum, se- . quenti carmine rem docte deseripsit. Cum mare transesses rapiens invisere Romae

Reliquias saeras, einerer, monumentaque Patrum,

Et cureanensi flores in limine templi,

Contigit aeternis res memoranda diebus rNam minor Hetruscae veniens de monte Labarum

Ad tua Franciscui sese pesstia flexis

Prostratu genibus, saeris dedit osculapiantis , Insuper adjecit, salse stater Angeis, montis Incola Carmeli, te mori manet inet a Christ. Tesis eris tibi Rex divum decus annuit istad, Te quorue Francisco memorant res no dedisse Talia , sisendo tanto pro munere grates . O Francisco Deo, sed erit tua gloria nusquam Inferior tibi ; Chrisius enim sua vulnera quinque

Imprimet , is flet Chris patientis imago.

Leprosim 1e penta satrant a

470쪽

Annales

seante a iugo in. eis. Maria.. cit. Dec. S. Fra c. I. p. c. F. Turtures a mox 'servat .

Dominum, Hispaniis qui tunc veniebat ab oris, Forte aderat, Iam mira notam roagia Patrum , Et tulerat rasur mundi λω tria lumina in unum, &c. Sub anni finem salutatis his sanistis Uiris , Roma distessit Franeiseus iter suum in Galliam prosecuturus . Tum autem accidit, uti asserunt Marianus & Hugolinus, quod narrat Bonaventura , antequam ad Senarum urbem , per quam tibi transeundum erat, accederet, tres mulieres paupereulas , statura , aetate, ac facie per omnia similes, in quadam ei magna planitie inter Campilium & sianctum Quiritum non vero Quirinum, ut ex errore Typographorunt legitur Uud Bonaventurani oeeurrisse, novum salutationis munusculum ei onerentes: Beneveniat, inquiunt, domina paupertas. Quo audito verus paupertatis amator indicibili repletus est gaudio; utpote qui nihil in se salutandum ab hominibus tam libenter haberet, quam quod illae decreverant. Subito disparentibus illis , conssiderantes Fratres socii tam admirabilem in eis sinii litudinem, salutationis, occursus , & disparentiae novitatem, mystieum aliquid designari ei rea Virum sanctum non irrationabiliter perpenderunt. XVIII. Sane per illas tres, ut videbatur, mulieres pauperculas, scuniformi saeie occurrentes, sic salutantes insolite, se subito disparentes, Evangelieae persectionis sermositas, quantum ad eastitatem scilicet , obedientitiam , & paupertatem , satis convenienter ostenditur in Viro

Dei, pari sorma persecte fulsisse: licet gloriari praeelegerit in privilegio ,

paupertatis , quam modo matrem , modo sponsam , modo dominani nominare solebat. In hac ceteros cupiebat excedere , qui ex ipsa didicerit inferiorem se omnibus reputare. Si quando igitur pauperiorem se quempiam, secundum exteriorem habitum cerneret, semetipsu ni protinus arguens excitabat ad simile; tanquam si aemula paupertate conce tans vinci se timeret in illo. Accidit enim , ut paupereulum quemdam obvium haberet in via, cujuscum nuditatem aspiceret, coni punctus corde lamentabili voce dixit ad socium: Magnam verecundiam intulit nobis hujus inopia, quia nos pro magnis divitiis paupertatem eIegimus , 8c ecce magis relucet in isto. XIX. Cum autem ad ipsam Civitatem Senarum appropinquaret, Oc- . eurrit ci quidam juvenis auceps, qui quos coepit turtures vivos deserebat in Civitate vendendos. Ut erat Franciscus compassivus & pietate . plenus, praecipue erga mansueta & casta animalia, tenerrime inquit ad aucupem: Bone adolescens, quam assectuose te deprecor, ut meae fidas eustodiae innocentes has aviculas , quibus in sacra Seriptura eastae 8c fideles animae comparantur, neque velis eas tradere in manus crudeles Oeeisorum. Commotus pietate viri, aliisque quas adjunxit rationibus adole ens, libere quas portabat, ei tradidit volueres, qui eas in gremio reeipiens , tanquam rationis capaces , sancta quadam simplicitate ita eoli quebatur: Sororculaen eae turtures , simplices, innocentes 8c castae, ut quid ita vos capi permisistis ὶ Sane s in alterius avidioris aucupis, quam in hujus adolescentis manus incideretis, certum vobis imminebat mortis periculum , a quo nunc ego, juvenis istius liberalitate, vos eripiam, δε-ciamque vobis nidos ut fructificetis, & seeundum Domini priniaevam illam rerum dispositionem crescatis & multiplicemini . Deductisque secum usique ad locum stat rum in Ra vacciano prope moenia Senarum, prae Coe nobiolo baculum , quod manu gestabat, fixit in terram ; quod die sequenti inventum est in proceram & opacam ilicem excrevisse , quae etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION