Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Minorum. 227

ut nihil saeientem videret praeceptorem, quin statim id ipsum ipse patraret. Si orabat, si ambulabat, si oculos in coelum , aut brachia in altum elevabat, si tussiebat, si quidpiam aliud agebat, secundas hic vices addebat ; idque diligenter observabat, ut nihil praeteriret insectum , quod fieri a suo deprehendebat Magistro. Adnotavit haec aliquando Institutor, piumque aemulum leniter corripuit, monens quibusdam videri posse vanas, 3c gesticulatorias has actiones, atque ex animi levitate procedere. Cui Ioannes: Pater, ego Deo promisi te sequi, te imitari, cumna quae seceris pro virili aemulari: parce ergo meae simplicitati &institiae, quae te duce non timet errare. Meae parum, aut nihil fido ruditati, hoc unum scio me nihil scire , proinde bonum nactus magistrum, illud Qtum efficiam , quod te praeeuntem, & opere docentem prius secisse eonspexero . Miratus Praeceptor simplicis discipuli candorem dc sinceritatem, amplius dilexit quotidie in Dei obsequio adeo proficientem, ut quam citissime sed us sit condiscipulis multarum virtutum exemplar, qui ut bonus discipulus optimi Magistri crevit exemplo. Paucos post annos migravit ad Dominum non sine nota sane itatis, cujus laudabilem conversationem sepius Vir sanctus reserebat 3 extollebat, ita ut non Fratrem Ioannem, sed sanctum Ioannem Simplicena appellaret.

VIII. Multi hoc tempore accesserunt Fratres, ut a longo taediosi que itinere redeuntem Patrem salutarent; sed prae aliis adsuerunt, qui sacrum Alvernae montem Occupaverant. Retulerunt quam comiter se eum a Comite oriando actum, quomodo possederint locum , quam aptus ad coelestes immissiones recipiendas, quam commodus ad res divinas contemplandas, quam remotus a tumultu, quam liber a scandalis. Voluit ipse Montem lustrare, assumptisque secum Fratribus Leone, Massio, & Angelo, pro suo more & humilitate itineris Guardianum constituit Massaeum, interdicens ei, ne sollicitus esset animae suae quid manducarent, aut biberent; sed curaret ut diligenter & pie divinum solveretur pensum , religiosum observaretur silentium, summa reluceret in omnibus actibus modestia. Transeuntibus deinde per castrum Citernae in Valle Castellana, prope Burgum sancti Sepulcri, voluit praedicare populo ad se eonvenienti in agro sub quadam quercu, quam formicis ebullire notaverat. Imperavit statim ut recederent; quibus illico obedientibus populum monuit, ut viam aperiret. Abierunt recto tramite omnes, neque

ulla amplius ad illam quercum, etiam futuris temporibus se recepit. Illud etiam in hac concione memorabile, quod procaci dc importunae adolescentulae cymbalum pulsanti, dum praedicaretur; nec secundo,& tertio, admonita ut taceret, acquiescenti, sed molestius obstrepenti, dixerit Vir sanctus alta voce coram omnibus : Tolle, tolle Diabole, quod tuum est. Quibus dictis repente in altum rapta mulier ex omnium oculis evanuit, neque deinceps usquam apparuit. IX. In eodem itinere venit sero ad Tys villam, iuxta eastrum C pres , quinto ab Alverna milliario, extra quam ad CCCC. P. erat quae dam derelicta Ecclesia, in hanc se recepit illa nocte oraturus. Etenim quia in oratione perceperat sancti Spiritus desideratam praesentiam, tanto familiarius se offerre precantibus, quanto plus invenit elongatos astrepitu mundanorum; ideo saepius loca solitaria quaerebat,& ad Ecclesias derelictas nocte pergebat. Quiescentibus vero sociis , in prima noctis vigilia ad orandum surgentem aggrediuntur undique Diaboli, variis modis diversisque artibus, &minis deturbare conantes ab oratione. Deinderim. I. F s a hor-

Peteli montem Alvernae lusti

442쪽

Annales

. FaEx anImo omnia fert Vari L m is sua causa agit apud

Deum vi Nan biis extem

0itis domum .

horribiles pugnas sustinuit,&sentibiliter cum illis conflixit. Armis vero munitus coelest ibus, quanto vehementius impetebatur ab hostibus , tanto sortior in virtute, dc serventior reddebatur in prece, fidenter dicens ad Christum : Sab umbra alarum tuarum protege me, a facie minorum, qai me Nixeravi. Ad Daemones autem: saei te quidquid in me valetis maligni Spiritus oc fallaces; non enim potestis , nisi quantum vos manus superna relaxat, & ego ad perserendum omnia , quae illa instigenda decreverit, cum omni jucunditate paratus assisto. Tune Daemones horribilius Asaevius in eum irruentes plλgis multis & verberibus affecerunt, huc illue impellentes ,& per pavimentum trahentes. Ad Dominum cum tribularetur , clamavit Vir sanctus dicens: Gratias tibi ago Domine Iesa Christe, pro universis beneficiis tuis, quorum hoc minimum non est , sed

magnae tuae caritatis erga me certum indicium , dum errata mea in hoc eulo punis, ut in alio evadam impunis. Paratum cor meum Deus , para

tum cor meum Ad sustinenda plura, si quae supersunt, aut infligi placer, flagella. X. Hac mentis constantia saepissime vir Dei daemones fugabat, qui

tam invictam patientiam nec vincere, nec ferre valentes abscedebanteonsus. Ille autem frequenter Qlitarius remanens & pacatus, nemora replebat gemitibus, loca spargebat lacrymis, pectora manu tundebat,& quali occultius secretarium nai tus, confabulabatur cum Domino suo .

Ibi respondebat Iudici, ibi supplieabat Patri, ibi colloquebatur Amico . Ibi quoque, a Fratribus ipsum pie observantibus, aliquoties auditus est clamosis gemitibus divinam pro peccatoribus interpell)re clementiam ἱ deplorare etiam alta voce , quasi coram se positam, Dominicam passionent. Ibi visius est nocte orans manibus ad modum crucis protensis, toto corpore sublevatus a terra, & nubecula quadam fulgenti cire vindatus; ut illustrationis mirabilis intra mentem mira circa corpus perlustratio testis ellet. XI. Ex hac tamen pugna 8c colluetatione adversius Spiritus tenebrarum harum fatigatus, & ex multo verbere debilior, dum non potuit ultra pedes procedere, Socii tanto Patri coni passi redierunt Tysum, & rogaverunt ex Uilla quemdam, ut pro Dei amore vehendo infirmo accomodaret

jumentum . Quibus Villanus rusticana loquela : estis vos de illis Fratribus se atris Francisci de Assisio, de quo tot bona dicuntur Z Respondentibus illis, se ex illis esse , & animal pro ipsis petere Francisco , magna devotione stravit asellum , &ex Eeclesia sanctum Uitum reduxit in Villam , ut debilitatas vires aliquantum in sua domo refieeret. In brevi autem illo spatio , quod intererat inter Eeelesiam Sc , illam, appetitus obrepsit apud hominem aliquantum haerendi,& gallinae aliorumque similium obibniorum, quae in Villis habentur, beneficio corpus refocillandi. Accedentibus autem ad domum asinarii, vidit in sterquilinio prae soribus jacere mortuam Sc foetentem gallinam, quam elevans , 8c ad os naresque apponens, inquit: en , gluto, gallinae carnem quam appetivisti, satiate, comede quantum libuerit. Deinde projesta, ad jentaculum totum admisit incineratum panem &aquam; gratiisque redditis viris propter suam benevolentiam, ejus domui benedixit, 3c praedixit progeniet a generatione in generationem duraturae, neque divitias, neque pauperi tem Dominum daturum , sed quae commodae vitae dc victui essent neces.saria. Antiqui hujus vaticinii, adhuc recens est in dicto loco memoria, domus illa vocatur sancti Francisci, omnibusque transeuntibus Fratribu Lpatet

443쪽

Minorum. 9

patet ad hospitalitatem , in qua Augustinus Mistius cepe se resectum,& caritative receptum commemorat.

XII. Sub meridie pervenerunt Clusium , ubi summa laetitia & exultatione excepti sunt a Comite oriando , qui dum obtinere non potuit a sancto Viro, ut illo apud se die requiesceret, post prandium eos est comitatus ad montem. At clivum montis ascendentibus, asinarius haerens

iumento, ortando , & Sociis sancti Viri pone venientibus , inquit simpliciter : frater Francisce multa bona audio de te , plurimumque te Deo judico debere. Cui Franciscus: Amice , magna est Dei nostri erga me misericordia , quia respexit humilitatem & vilitatem famuli sui. Adjunxit vir bonus: Stude quaesis talis esse, qualis diceris, quia multi in te confidunt; & moneo te ut nunquam aliter sit, quam de te speratur , ne de te bene opinantes decipiantur. Qua simplicis viri audita monitione prosiliit in terram, & pedes eius exosculatus gratias egit humiliter,

quod tam utiliter, & sincere eum monere voluerit. Elevatum a terra Socii iterum jumento impossierunt, sed eum asperum clivum consce derent, ad ascensusque medium pervenirent, asinarius asperioris talongioris viae itinere satigatus ut habet Bonaventura , licet loci non

meminerit, quem tamen uterque Dialogus Montis Alvernae, & Marianus notarunt) nimioque sitis ardore deficiens, instanter coepit clamare post Sanctum : en morior, inquit, siti, nisi poculi alicujus beneficio continuo refociller . Absque mora vir Dei prosilivit de asino , & fixis in terra genibus, palmas tetendit in coelum, orare non cessans, donec se intellexit auditum . oratione tandem finita: Festina, inquit, viro, ad petram,& illic aquam vivam invenies , quam tibi hae hora, misericorditer Christus de lapide hibendam produxit. Stupenda Dei dignatio, quae Servis suis tam faeile se ineli nati Bibit sitiens homo aquam de petra, orantis virtute produe a m , & poculum hausit de saxo durissimo. Aquae decursus ibidem ante non fuit; nec, ut est diligenter quaesitum, deinceps potuit inveniri. XIII. Dum in monte superando ultra laborarent, voluit paulisper Vir sanistus sub quercu quadam respirare, si1timque advolavit, ut alias diximus, magnus avium numerus applaudens & congratulans ejus adventui . Pars in humeros, pars altera in scapulas, & eaput descendit; aliae sinu i dc manibus ejus se commiserunt, rostris & alis gestientes, suo more gaudium explicantes de hominis accessu. Quo raro eventu dixit ad suos: Credo, seatres carissimi, quod Domino placet ut hic habitemus ; magnam enim praeserunt Brores aves de nostro adventu laetitiam. Laetus ergo consurgens jugum montis conscendit, donec ad Fratrum tuguriolum pervenit, in quo ob locelli humilitatem εc paupertatem vehementer sibi complacuit. Sub nocte Clusium rediit Ortandus, sed postridie regressus ad Fratres, necessaria quaeque asportari curavit, ut simul pranderent. A prandio multas viro habuit gratias Franciscus, ob ta-jem ae tantam benevolentiam, sed praecipue propter donatum suis montem , sibi quam gratissimum ; quippe solitariae 8c religiosae vitae percommodum . Deinde rogavit, ut sub procera quadam sago ad lapidis jactum

a Fratrum tugurio sibi construi euraret aediculam , in qua solus oraret. Cuius votis libenter annuit generosus heros , 8c seorsim voeatis Fratribus , inquit: A biennio serme vobis montem hunc concessi inhabitandum , & possidendum; supervenit, qui solum desiderabatur, vestri Institutoris consensus e vestrum imposterum judicate, dc me, meosque

444쪽

Petrae huius m.

ili selisi in passione Domini a

habebitis tutela res, atque subsidiarios benefactores in quibuscumque nece sisitatibus. Nihil sane mihi gratius praestare poteritis, quam ut , quotiescumque libuerit, vel suggesserit occasio, ad hunc vestrum serviiiii,& si dignamini, fratrem, recurratis.

i iis , post ejus discessiim , inquit Vir sanctus ad suos: Filii carissimi, magna & inenarrabilia sunt erga nos Dei beneficia , qui adeo flectit erga humiles & inutiles servos suos corda fidelium. Ex acceptis quotidie accipienda speremus; si parva videntur concessa, adjiciet maiora, dum

in divinorum mandatorum observantia perstiterimus. Jaetate ergo in Domino cogitatum vestrum, & ipse vos enutriet in monte hoc, qui Eliam in deserto, Antonium & Paulum in eremo nutrivit. Volucres coeli non nent, neque congregant in horrea , Sc tamen Pater coelestis pascit illas; quanto magis Servis suis alimenta praebebit, qui non dabit in aeternunt fluctuationem justo , cujus oculi se per timentes eum , & in eis qui sperant super misericordia ejus, ut eruat a morte animas eorum, 8calat eos insanae. Nolite ergo confidere in Principibus, nec in caritativis oblationibus optimi hujus nostri bene Actoris oriandi spem vestram aut fiduciam ponatis, maledictus quippe est, qui confidit in homine , & ponit carnem brachium suum. Ille secundum nobilem suana pietatem egit nobiseum, secit sane quod suum erat; restat ut, quod nostrum est, nos non omittamus, ne videlicet in tantillo offendamus sanctam paupertatem, recurrentes ad hujus Domini substantiam , tamquam ad reconditos nobis thesauros. Illud certissimae sicitote, filii carissimi, nullum nobis nostrae relevandae necessitati securius ei se refugium, quam nullum habere. Si enim veri & Evangelici suerimus pauperes, mundus nostri miserebitur, & am uenter nos pascet; si autem a paupertate desecerimus, mundus nos fugiet, δc indigentias illicito modo repellentes, majores patiemur penurias.

instruebat, normasque praescribebat, ad quas vitam adaequarent. Haesit ibidem per aliquot dies, dum formam eellae sibi construendae , Sc Ecclesiae aedificandae juxta eam, quam sacratissima Virgo , & uterque Ioannes Baptista & Evangelista tradiderant, ut supra diximus, delinearet. Lustravit interim undique montem; vidensque nragnas petrarum stillaras, praeter illas, quas supra memoravimus, hiantes aue ingentes lapides , iii spensas immensas montis moles, quae primo aspeetu terrebant, Gravit Deum ut sibi revelare dignaretur an concussi montis haec fuerit commOtio , an aliunde hae rupturae, vel naturales, vel monti eoaevae r Apparuit in oratione Angelus, qui in passione Christi scissum hunc montem referret , unumque ex iis esse , de quibus Evanselista terrae commotionem

in morte Creatoris reserens , dixit: ct sevi sunt petrae. Major deinceps sancti Hominis devotio in montem hune, quod etiam suo more senserit Christi mortem, Sc suorum lapidum scissura , eam , qiue inter Christi Animam dc Corpus, adeo crudeliter 8c inhumane saeta est, repraesenta ret. Neque aliquando ad has respiciebat scistiones, quin statim veniret in mentem Christi passio, seque scindi, vulnerari, Sc eruetari vellet,

ut p2rticeps fieret Crucifixi dolorum, quos sibi objiei videbat in lapide inanimato. Ita sane mirabili Dei providentia seri decuit, ut mons ille in Christi passione seinderetur, in quo eadem Christi passio dc vulnera

novissimis temporibus renovarentur.

445쪽

Minorum. Σ3I

XVI. Praeruptos inter hos lapides ma na aspera saxea moles dividitura reliquo monte alto circumquaque praecipitio, non nisi transmissi pontistheneficio aeressibilis. Illuc tamquam in insulam, vel in fidam custodiam relegabat famosus quidam illius eremi praedo, quos auxiliariis satellitibus prehendebat viatores , quibus in viis regiis sternebat insidias . Emissos

per pontem versatilem illic tenebat, donee statuto pretio redimebantur. Multa inserebat vicinis populis damna, strages undique exercens, propter quas, Lupi nomine, undique audiebat. Do Iuit vehementer ad Francisci&iciorum adventum, nolens sui latibuli &perditae vitae conscios habere. Saepius jussit ut recederent, minas adjiciens.Quodam tamen die serio accedentem praedonem, ut omnino eos a monte deturbaret,Vir Dei adeo placide excepit, & minas tonantem, mala verba effundentem, adeo patienter audivit,plaeidisque rationibus surentis fregit iram, ut non λlum cohabitatores voluerit in monte, verum& seipsum admitti consiodalena in tugurio. Probavit per aliquot dies terrestrium hominum angelicam vitam,quam Iibenter amplexus, mutatus est in virum alterum, Agnelli nomen ex Francisci impositione,pro Lupi nomenclatura sortitus. Vixit postea religiosissime, velut recens adhue ejus testatur in monte memoria, a quo in hunc diem asperae illae & solitariae petrae crepidines vocantur : Carcer fratris Lupi. XUII. Tandem de monte recedens Franciscus venit aci montem Casialam supra Burgum S. Sepulchri, ubi cum in deserta oraret Ecclesia, intellexit per spiritum aeras ibidem remansisse reliquias ; quas cum longo jam tempore, defraudatas honorificentia debita non sine moerore conspiceret, praecepit Fratribus, ut eas cum reverentia deserrent ad locum . Sed cum Poscente causa distessisset ab eis , mandati Patris immemores Filii, obedientiae meritum neglexerunt. Die vero quadam eum sacra celebrare vellent mysteria, superiori altaris operimento submoto, ossa pulcherrima &redoIentia nimis, non sine admiratione, reperiunt, intuentes reliquias,quas non hominis manus, sed Dei virtus attulerat. Reversus paulo post Vir Deo devotus, diligenter coepit inquirere, si quod de reliquiis niandaverat,esset impletum. Uerum neglectae obedientiae culpam Fratres confitentes humilite cum poena veniam meruerunt; & ait Uir sanctus: Benedictus

Dominus Deus meus,qui per seipsum implevit,quod vos sacere debuistis. XUIII. Amonte Casali transivit ad Marchiam Anconitanam, alias Picenum, praedicans semper per obvia Castra & Civitates, pertransiens benefaciencio & sanando oppressos, multa domicilia suis acquirens , dc plures adolestentes suo adscribens Sodalitio. Statim in ingressu sub primis Apennini collibus occurrit et Fabrianum, nobile & mxgnificum illius regionis Oppidum , a fabro Iano ita appellatum, ut quidam tradiderunt, & confirmare videtur ipsius Castri symbolum , quod Iani imago est manu malleum tenentis, uti subjectae ineudi impressuri. Hic dum pro suo more sermonem haberet ad populum, & clamoribus strepituque

caementariorum, e regione Palatium quoddam extruentium , impediretur, ne libere verbum Dei ab audientibus exeiperetur; in vanumquero aret, ut pro concionis spatio ab opere cessarent, praedixit, quod quia Dominus ii Iam non aedificaverat domum, in vanum laboraverint, qui aedificabant eam . quia brevi erat ruitura, sed in ruina nullum hominum animaliumve laesurum . Ita evenit, nam paucis diebus post completum aedificium, taliter eorruit ut animalium nullum offenderit.

XIX. Post sermonem reeeptus est hospitio a nobili quadam vidua nomine Maria, relicta nobilis Domini is Alberiei Gentilis de Fabriano,

a qua

Maria .

Cate et se. Lupi

Marian. 3.12.

tanam a

tutam .

ADDITIO

446쪽

2 32

Annales

se a qua dum interrogaretur quomodo territorium, sive locus ille appelis laretur , accepit nominatam in populo Halos paupereuls. Tunc pro- , , phetice Vir sinctus: In Valle hac paupercula pauperculi Fratres mei, , aliquando habitabunt. Non fuit irritum vaticinium ; nam cum Fra- is tres anno ΜCCXXXIV. die VII. Martii, annis octo ab obitu sancti Franeio sci, in oppidulo Cantiri, alias Cantiae, secundo a Fabriano lapide obla- , , tum sibi a quinque piis viris Fabrianensibus fundum acceptassent, prinis sente Philippo Epistopo Camerte, Petro Vercellensi Minorum Miniis stro Provinciae Piceni, & magna populi multitudine , ibique constru-

,, eho habitaculo commorati essent, ubi nune conspicitur Ecclesia S. An- , , geli, usque ad annum MCCLXVII. quo ad Portam Cavaram , aliasis Cervariam, inseni transtulerunt, non defuit, qui commoneret, non ,, illie, sed in Valle paupercula Coenobium extruendum. Ita factum p o stea anno ΜCCLX xxii. sive , ut Mariano placet, anno ΜcCκCI . acceis dente etenim totius populi consensu & ope, empta ipse illa domo, in is qua Vir cam tus prophetaverat, & contigua turri, nobile struxeruntis domicilium, quod temporis decursu magnum accepit incrementum ἔ,, ad quod translati sunt Fratres in ipsa solemnitate Translationis sinctio Francisci. Fortassis de isto Fratrum transitu, vel ultimo aedis comple- ,, mento, intelligendus est Mariani ealculus, & prior numerus de opereri inchoato. De his duabus Translationibus clarius, & diffusus designatisse hic annis agemus. XX. Audiens autem Uir sinistus , quarto ab illo loco milliario ad Appennini montis radices in valle Saxi, inter altos colles remotum a turbis & asperum fuisse locum , inibique Eeelesiam Beatae Mariae con eratam, contiguumque Monasterium derelictum a Sanctimonialibus sancti Benedicti, quae,ingravescente bello, j1m aliquot ante annis Fabrianum se re eeperunt, ob summam erga saeratissimam Virginem devotionem, ineredibilemque solitudinis aget tum , voluit illuc ire , ut si videretur idoneus ad habitandum locus, eum suis Fratribus obtineret, tum ut non esset Beatae Virginis aedes absque eultu, tum ut in pio &solitario loco eommodius Religiosi coelestibus intenderent meditationibus. Dum autem eo se conferret cum Socio absque alio ductore, atque in itinere oberrarent, petiit a quodam agricola, agellum arante , ut eos comitaretur, & eo usque vellet perdueere. Ille autem indignabundus: inquit, ego aratrum propter vos deseram, tempusue agri culturaesa tum sesbo teram in obsequior At ianctus Pater blando & pio sermone hominem flexit, certo certius ei promittens nihil temporis inaniter elapsis rum, neque ipsum quidquam dispendii in agri culturae intermissione passurum. Ducens ergo pios exploratores ad locum, acceptaque benedictione rediens ad campum, quem incultum discedens reliquit, aratum iam totum invenit. Mansit autem se nctus Pater in prae isto loco ,siumme sibi grato, per aliquot dies , ex sparsis per montes aedibus victum conquirens, exploransque loca vicina, ex quibus commodius Fratres locum inhabitaturi necessaria alimenta possent accipere. Tandem omnibus prudenter dispositis , & obtento Monasterio a nobili Saxorum Familia , coli curavit per transnissos illic sui Instituti viros religioses, vocarique voluit Eremitorium anetae Mariae de valle Saxea ; vel ut habet Gonet ga a Saxorum multitudine montis vicini; vel a vallis & regionis Dominis supra nominatis ex Saxorum progenie ita nuncupata. In eo tamen

decipitur idem Reverendissimus Gonraga, quod a Bonifacio IX. dicat

447쪽

Minorum, 233

boe Monasterium a Monialibus Benedistinis ad nostros translatum , cumjani ante adventum S. P. Francisci, ipsae illae sponte bellorum metu di- cesserint. Diploma dicti Pontificis, de quo citatus Gonzaga, agi de nova & rei terata concessione , quippe, ut vel ipse hie habet auctor, aliis ingruentibus bellis, dii hum Monasterium Fratres, etiam plurima incommoda atque pericula vitaturi, deseruerunt. Ad illorum autem regressum novum possidendi titulum a praefato obtinuerunt Pontifice, qui in ipsis suis litteris expresse asserit B. P. Franciscum hujus acceptan di.Conventum , sue Eremitorii auctorent, atque etiam inhabitatorem fuisse. XXI. Devotissimus est hie loeus, a multisque Viris sanctis inhabitatus, ispius ab ipso S. Francisco visitatus, deinde a SS. Bernardino , Ioanne Capistranensi, Iacobo Piceno , sive a Marchia, ab ejus comite B. Marco a Sanina Maria Gallo, aliisque persectissimis Minoritis, quibus in tir cinio educandis perpetuo est destinatus. Unum & alterum manifestum testimonium Dei providentiae circa hujus Eremitorii incolas ad suos annos reseremus. Structura aedificiorum admirationem gignit spectantibus, Liuditur huius considerantibus quomodo in tam arduo & excelso loco, inter horridos montes, tanto operi potuerint materia 3c coementa praeparari. Hujus loci meminit Blondus egregius, si quis alius, rerum Italicarum Historicus. Es sero, inquit, ad ii vii dexteram sub igyis inpennini ju is, qua ta- μώ- ἰa I M.tidum Umbriae in dum petitur, Deus Fratrum Seraphici Franeisi, Ere- ' mita dictus, quo viso, ut inguit mcta Olidius, potes dicere, numen ines': aedificiis certe, quantum religiosis Virissalsi, in ea Deo rum speritate tam ' ' qmmmode infructus, M alia ejusdem ordinis Italiae Urbium loca amoenitate Iuperet. Et Leander Albertus Bononiensis in descriptione Italiae, Regi D d. renne κri I. sub titulo Umbri Senones, ubῖ admirandus : Sub Apennini gir, inquit, Fremita Fratrum Minorum Carnobium Usarer nobile, ae aedi eiutam magnisicum, utprorsus absque ingenti admiratione consspici nequeat , squae facultas esse potuerit in his asperis, horridi que loris tam Plendide ac

luculenter aedis ani regi es. Successivis tamen incrementis ad persectam tantamque dignitatem evasit; nam primitus extructa est ibi arx , sive sortalitium: deinde evasit Monasterium Sanctimonialium : tertio novis incrementis, sumptibus illustris D. Cia velli de Ciavellis evasit in Coen bium Minoritarunt; ac tandem, crescente erga pios incolas hominum pietate, crevit & eorum liberalibus expensis ipsum aedificium. XXII. Dum autem Franciscus tractum illum lustraret, pervenit ad ades cujusdam Raynerii Plebant Ecclesiae, quae Civitas dicebatur, ii montibus juxta Fabrianum, a quo adeo benigne de benefice receptus est pi.ό, hospitio, ut magnam cum illo inierit amicitiam . Ad hunc aliquoties de- no furariam MN flexit, suaeque conseientiae arcana sacramentali consessione detexit, aetandem una dierum post consessionem ad ejus pedes genustexus , hominem humiliter admonuit ex iis confodalibus saturum , neque tam aristam pati necessitudinem , ut vitae genere, aut terrae intercapedine perpetuo dissociarentur. Plenam autem hane societatem, Sc vitae similitudinen ineundam post suam mortem subjunxit: atque ita vere factum est , ut Vir Dei prophetavit; nam ut amicum suum tanta miraculorum gloria coruscantem in Sanctorum numerum relatum Plebanus audivit, statim ejus Instituto nomen dedit, & ad ejus Regulam suos mores sanistissime eoaptavit, ut suo loco dicetur . In Conventu Fabrianensi Patrum Conventualium, in quodam lapide ad turrim campanariam affixa sunt hae verba e

448쪽

Annales

HIesunt ossa Henerabilis Fratris Ronem, qui fuit Confessarius B. Francisci, qui ei praedixit quod futurus esses Frater Minor.

XXIII. Fabriano tandem valedicens sanetus Pater pervenit Auxi -υ. ι ,. naum Piceni Civitatem antiquam, Livio Oximum dictam , in Colle sitam .a sis. Cujus radices Muson amnis alluit X. M. P. a mari Adriati eo. Hujus Urbis Incolae, ut adventantem ad se audierunt, obviam perrexerunt, atque omni, quo poterant, honore, honores omnes respuentem, in suam C vitatem deduxerunt. Postero autem die ita mundi pompas, honores &vanitates despicienda mirifice persuasit, ut statim triginta adolestentes

..ita .r ita spretis, quae Vir sanctus docuit spernenda , Dei obsequio sub eius insti-

,equitit Insit -- tutione se manciparint; ceteri vero auditores interne compuncti de reformandis moribus varie cogitarint. Hinc Anconam , etiam antiquiss-ri imam urbem, sub promontorio Anconi, olim Poetis, & Historicis percei: ἴ'' lebri, qua se in mare torquet , erectam, deinde Maceratam, hinc Asculum venit, ubique praedicans , & lignis coruscans. Hic, locum qui Eremita vocatur , occupavit. Post deflectens Camerinum, in Apennini jugo ορ- g munitissimo loco situm, supra montem sanctum, alias montem Agnani,cM.fitiis P, a qui COR ventus Experimenti vocatur; nam diri culunta,1 - M.' i facturi Camertes, sive Camerinenses morum vitaeque Franciscanorum,ctus . an eum sui Patris doctrina cohaererent, eis illum Conventulum ad mille pallas distantem, ex publicis facultatibus construi curarunt, quem & ab hujusnodi experientia Sperimento , quod latine experimentum sonat, vocari voluerunt. Tandem post plures annos, cum in ipsis nihil, niti sanctum , bonum , atque laudabile perspexissent, relictis in priori locello, sex Fratribus ob sui Pa ris venerationem, quibus abunde & pie cuncta ...ti, e I . necessaria ministrabant, in Civitatem eos introduxerunt in aedificatum Giseriniso so ab Universitate Conventum , qui sub Alexandro UI. datus fuit Fratribus de Observantia , ut suo loco cederent, quem tunc possidebant , ubi nunc arx est muniticinia Civitatis . Jacet hoc in Conventu B. Ioannes de

Parma L

XXIV. Hoc anno sunt, qui velint obtentum a sancto Uiro etiam Conventus Μω Conventum Matellicae, oppidi sexto a Fabriano lapide , quibus tamen nee scripturam firmam, nec adeo probabilem traditionem certam adstrue re sdem notat Gon Iaga . Id solum firmum est ex Bulla Leonis X. anno Mox viii. a Patribus Conventu almus ad observantes translatum per Senatum Matelli catena, tempore Magistri Guidi de Sancto Leone Provi et alis , Sc Fratris Marini Albanensis Guardiani. Certior est illa traditio de occupato per sanctum Patrem Conventu Siroli, qui maritimis Aneo- nitani maris fluctibus alluitur, distatque a Sirolo, Anconitanae Dioecesis Pago , passibus centum , atque totidem a Sirolano castro . Eam confirmat arbore vestigio Metellaea B. Patre plantata , virentibus soliis adhuc perseverans, ab omni lius Iausti Franebrasmr nuncupata, quae cerasorum

quoddam genus, convicitis Populis mirabile & appetibile , producit. Loeum autem aedificavit illustris quidam Comes Albertus , ignoti cognominis , non iuxta eam, quam modo habet , sed juxta formam humili rem . Obiit hic venerandae sanctitatis vir frater Petrus a Monticulo, vulgo Montecchio, in veneratione habitus a Populis vicinis; quippe qui dicat plura edidisse miracula. Primo altari ad dextram ingredientis incisa sunt haec verba : Hic jacet B. Petrus de Monticulo. Ad natalitii annum iterum de eo redibit sermo . XXV. Sancti Sabini Conventum ad mille passus a Civitate Asculana

ultra

449쪽

ultra Truentum flumen, in Regno quidem Neapolitano, sed in Alculano Territorio 3c Provincia, quam Fratres vocant Marchiae, in sepercilio eminentis cujusdam montis amaeni, cui collis Columbarius nomen est, extructum asserit hoc anno Marianus a S. Francisco . Sed nihil certum Muri . u.is. in hac re se invenire potuisse , ait Gonraga, & mirum sane videretur , si c...1. non aliqua esset traditio a tanto Uiro saetae primae sundationis , vel acceptae possessionis. Scrupulum etiam auget, quod hujus loci non meminerit si sanus , recensens cetera Monasteria Culiodia: Asculanae; neque enim ps .eis. - videtur, quod si adeo a principio in nostram venisset potestatem , atque a sanistissimo Institutore occuparetur, a tam serio Provinciarum, Custodiarum , & Monasteriorum sui temporis supputatore, praetermitteretur.

Quidquid autem sit de landatione , vel prima possessione , id certo constare ait citatus Gonet aga , primitus hoc Coenobium a Senatu Asculano ex publico aerario pro Monialibus Sam hi Benedicti extructum; deinde

cum earum lima ob liberam solitudinis licentiam periclitaretur , eumdem Senatum curasse, ut aedifieato, ad earumdem habitationem ex eodem aerario, alio intra Civitatis muros novo Monasterio, hoc quod antiquius erat, Fratribus nostris pensa in singulos annos praefatis Sororibus unica tantum cerae libra, in usum & habitationem traderetur, & Sorores ad illud transferrentur. De qua quidem translatione extat adhuc penes eas dem Moniales Pontificia quaedam bulla, sive potius ejus bullat authenticum transumptum . Licet sacra haec aedes , quam frequentius sex Fratres inhabitant, inter Montes aedifieata sit,nihilominus tamen est ita di siposita, ut ejus accolae ex una parte totam Civitatem, ex altera patentissmos

Neapolitani Regni campos , atque praeterlabentem Truentum flumen , 8c ex altera Mare ad quindeeim milliaria inde distans facillime, atque delectabiliter contueri possint. Mirabile dii tu est, quanta in hunc locum , atque in sanctum Sabinum ejus Patronum devotione Asculani ei ves, prae- Asmilani in hune sertim vero mulieres serantur; quam vel hine saltem colligere licet, nam Sc puerulos semineees,postpositisMedicis, in dies summo altari exponunt , beatoque Sabino osserunt, quos & redivivos saepe saepius recipiunt,& frequentissima vota in necessitatibus promissa silet iter reddunt, & Ecclesiam summa eum devotione frequentant, atque tandem Fratribus necessaria liberaliter ministrant. XXVI. Demum recepit in hac Provineia loeum de Trabe Bonatae, , sive Bonantis, ut habet Pisianus, Custodiae antiquae Camerini Coenobium , quod dum aedifiearetur,&operarii magno sitis ardore laborarent,viresque 'sbi ad opus defecisse quererentur, nisii aliquantulum vini ministraretur , misit sanctus Uir ad castrum Iovis vicinum duos ex Fratribus, qui illud a benefactoribus procurarent. Sed moram satientibus , Ac ultra querentibus coementariis, compassus eorum inediae ad vicinum sontem perrexit sanctus Vir, 8c facto desuper sgno crucis , seaturientem aquam in vinum . Optimum convertit, ex quo per integram horam licuit haurire. Adsuit tunc quidam Ioannes de Villa Alterini comitatus Camerini, qui miraculosum hoc potavit vinum , renique coelitus gestam narravit Fr. Bonavem turae Tolentinati, a quo & ab aedifieioli structoribus undique divulgata est . XXVII. Alia plura sunt in hae Provincia Picena Monasteria , quae ad

sinetum Institutorem siuam reserant originem. QEo tamen certo anno ea occupaverit, vel extruxerit non satis constat: verosimilius hoc tempore , quo universiam serme Marchiam, dc adjacentes peragravit regiones ,

450쪽

a 3 6 Annales

ConIestus Mon ea obtinuisse . In custodia Fane ii si Conventum Mondavit Patrum Con- ventualium a sancto Viro extrui tum vult Petrus Rodulphus , antequam ipsum Mondavium oppidum construeretur in monte Sitne & Hermo , -- Mariis. . cujus Ecclesia post annuim ΜDxκκ. rese sta est. Oratorium etiam extruxisse ait Arimini, & hospitatum in loco sancti Bartholi, ubi nunc Monta---f v. les fanctae Clarae morantur in loco die o Vallis. Franciseus Gonetaga ex Cooventiat ins- receptissima Seniorum traditione eidem tribuit auctori Conventum Massae, paret, sed opulentisii mi Pagi Firnianae jurisdictionis , extructum, &sacrum Annunciata: Uirgini in accliviori parte Montis Statii, quingentis a Pago passibus super placidum & delectabile Lethae flumen, quem ut

fideles & vicini Populi saepius inviserent, propter sancti Viri reveren- Cori s. Ioin. d. t Iam , multi summi Pontisces elargitis indulgentiis commendarunt. Con-Saxo. ventum item sancti Ioannis de Saxo Montissaleonis ad M. P. ab oppido, ab ingenti quodam Saxo silva vestito , super quod aediscatum est, ita cognominatum. In silvae meditullio sonticulus perennibus aquis abundans, suum audiorem Franciscum, a quo & nomen haereditavit, agnoscit, eujus epota aqua febres curat, aliosque morbos probibentium fide, RU devotione propellit. Ab eodem etiam Structore exordium ducit Monaste-u CH riunt Colanum extructum in pagorum Campi Rotundi, de Cessa Palumbi Camerinensis Dioecesis confinibus, tu media silva ad oram dilabentis Fia-strae fluvii, quod etiam amoeniorem reddit sontieulus, a sancto Uiro estienti loco deductus . Iacet hic B. Franciscus a Caldariola frequentibus miraculis elarus. In media quoque silva, educto item miraculose sonte, IAM c t. o. alium reaedificaVit locum, quem Patres strictioris observantiae ineolunt, c....is., p; sesquimilliare R Pi nano Oppido, in quo S. P. Conradi ossidani eorpus

gnavi. magna colitur devotione.

XXVIII. In hoc sancti Uiri per Picenum discursu evenit, ut cum quemdam locum prope Romam Brini, Custodiae Esnae praedicatum venisset, accederet ad eum pauperculus infirmus rogans, ut ejus misereretur, sui sique commandaret auditoribus. Innata misericordia homini compassus, quam ei condoleret, & cum infirmitate infirmaretur, & cum indigente ipse indigeret , assectuosus&collacrymans socio expressit. Ille autem , vel ut patris mitigaret dolorem, vel ex minori & tepidiori ilia Corripit grava- pauperes compassione; verum est, inquit , quod si ad laceram ,&panno-nta sana attendamus Vestem , exterioresque hominis nobis judicandi snt effe- subierantem. ctus , pauper esse dicetur ; sed fortasse si interiora scrutari liceret, non inveniretur in tota hac Provineia alius voluntate ditior, aut mente sum, . . . , D ν quod S in multis hujusmodi mendicis saepius est compertum. 7 durius Uir sanctus temere judicantem , 3c absque sufficienti land wM. M M. mento m3lignantem increpavit, obque oculos ei posuit, quam graviter ι.3o. e. reo. ostendit. Aspera sancti Patris increpatione homo compunctus, ad pedes anum. Q. 13. ejus procumbens humiliter sui errati veniam poposcit;sed absque poeniteni condonandam tam gravem culpam respondit pius s. mri rab. e.i. pauperum amator. Respondenti itaque disicipulo se quamcumque libeo-ter subiturum, injunxit ut, exuto habitu, nudus ad ipsus pauperis pedes ex animo culpam sim fateretur , & humiliter peteret ut sibi vellet ignoscere. Ita secit promptissime , & humiliter , obtenta venia, rediit ad patrem , qui misericorditer & amanter eum ulnis exeipiens, adjunxit: Non tam in pauperem , fili mi, quam in Christum peceasti. Etenim in paupere Christus, qui in paupere tamquam in speeulo nobis obiicitur . . tiescumque ergo pauperes, aut infirmi tibi occurrunt, inopiam & i

SEARCH

MENU NAVIGATION