장음표시 사용
41쪽
conem rei gerendae praefuisse. Anno 96. Falco firmauit sigillo suo sententiam Bernardi cardinalis S. Petri ad vincula, Legati sedis Apostolicae, i per contentione Diensis episcopi, & prioris B. Medardi,cum episcopo Aniciensi,& abba
te S. Rufi, de Ecclesiis Cristat. Sigillum legi ego,
tractauique. I sannus fuit octauus episcopatus Falconis ex cartis Lion celli. Demii anno 99. &cpiscopatus vltimo fatetur se accepisse mutuos
mille solidos ab canonicis Valentinis. Placuit minuta haec sequi ad tempora Falconis aperienda tendenti. Et quidem probaui ego semper, atque suspexi illos viros qui res bello , paceve sapienter ac fortiter gestas, literis mandant: aetati consulunt futurae , praesentique : dum vivos laudant, victuris exempla condunt, prae Ceptaque. Sed nunquam tamen existimavi humile opus, abiectumque suscipere, qui temporibus notandis allaborant, & quis quo anno ViXcrit , docent: sic mina iaciunt fuse dicendorum
ab aliis; dant historiis artus, ossaque, alioqui ia-ccntibus , & nesciis consistere. Viri principes sunt in te publica , seu sacra , seu profana, quod
sydera in coelo;tellure fontes fluviique: ut aliud non agant, ortu cursuque suo dispensant orbem. Spiritus quoque Sanctus multus fuit in censendis annis eorum, per quos ab Adamo ad Christum tempora peruenerunt. Igitur neque ego indecorae putaui operae esse, Falconis, & aliorum episcoporum
42쪽
episcoporum aperire dies , & c veteribus monumentis eruere. In illa cautione numeratae ab canonicis pecuniae, adiungitur annusesse 9. Antistitis, perfectum intellige,& Io .coeptum mam in tabulis Lioncelli annus nonagesimus sextu, fertur fuisse ipsius septimus, & anno F '' .ab co iam erat episcopus, cum V vitelmus Bel dif- RAH narius ad aemulationem Humberti Monuener ij concessit Falconi episcopo Castrumbuciam, Bal fiam, Momnia praedia,quae Nolo,& Ereone modicis amnibus concluduntur. Felix profecto no- bilitas, quae rerum conscia futurarum praesentibus non adhaesit, Ss prae coelestium desiderio, terrenas amore dignas non duxit. Hi maria, rerras, aera fatigant opibus, ut auarae libidini per male sana imperia famulentur : illi congesta pecunia faciunt sibi gradus ad immeritos honores. Quod facinus tam insolens est, quod crimen tam importunum,ut auro vel affusum illice non blandiatur etiam asperae seueraeque virtuti, Vel victrice tentandum non habeat viam facilem cupiditati effraeni ac durae 3 Pauci fortunis conan tur ad virtutem. Dum erit Ecclesia Valentina, praeconiis omnibus esseret Monuenerios SI Bel disnarios: ambitiosi virtutis amatores,cum praedia castra , Sc ab maioribus cumulatas opes episcopis tradiderunt, cisiis Veluti aurcis perrexe
FALCONE mortuo B. Humbertus de Mira- Christi bello
43쪽
bello electus est in episcopum anno quippe millesimo ducentesimo decimotertio, cum Eusta- D. HvM- Chius de Saone, dc Iarentona soror venderent is praedia Valentina,& Castronouens a Romano de RAaει- Montem irato, in obsignatione tabularum addidit scriba annum esse 1 . episcopi. Antistes in paucis memorabilis. de priore Carthusianorum Sylucebenedictae assumptus , ita rem gessit cum hostibus Ecclesiae, quos plurimos tum ea patiebatur,ut non in tesquis,nemoribusque auiis,prOcul omni societate mortalium ; sed in media summorum principum curia , negotiosam ante infulas episcopales vitam egisse videretur. Vt intelligas pietatem ad omnia esse utilem,& climres humanas moderetur diuinum Numen ,ex eius con rtio potissimum deduci certa gerendarum rerum consilia. Intrauit episcopatum tumultu, turbis ue , ac bellis, dc rebellione subditorum impeditum : tympanis omnia personabant, Sclituis ; totis campis , pagisque errabat miles. Vir sapiens non erubuit militarem Ecclesiae suae faciem, memor in Sulamite choros castrorum esse; dc sacerdotes fuisse, qui clangerent olim tubis in Hebraeorum exercitu. Audierat dicentem Au-
gustinum , Iuid enim culpatur in bellot an, quia
γε, moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pa-
ce victuri 2 rere reprehendere timidorum est , non Religiosorum. Non pugnauit ille quidem manu, neque crispavit ensem,aut torsit lanceam : militibus
44쪽
tibus sua arma cessit , ipse cum Moyse pro pugnam agentibus orabat. Non dubitauit tamen, quantum satis fuit, pecuniae profundere legendo, seruandoque militi, sentiens se principem esse,cui,authore eodem Augustino , ad boc tributa ι....hpractantur , ut propter bella necessario militi si n-diumprabeatur. Sed nominibus hostium pepercere maiores: quid enim honoris Viro, gentive inobili ab bello in suum praesulem 3 Domiti illi
sunt, ic anno no 2. Humbertus rationes bellicas
posuit cum canonicis suis Eustachio praeposito,& Lamberto decano. Quae vero seditionis, atque turbarum causae omnino, quae alibi gentium atque locorum , dominatio & authoritas aliena. Episcopi iura, sub Odone partem corrupta, restituerat Falco : labefactare iterum conati non Valentiae tantum ciues, sed tota regione viri etiam principes. Fridericus I. iam concessum firmauerat episcopis, ut in ciuitate quidem' iuribus regiis fruerentur, in agro autem viri nobiles plurimi essent in eorum clientela nullus, praeter Antistitem, ius indicendi vectigalis haberet. Sic constituta conuellere plures ausi vi,doloque. Neque semel victi destiterunt: instaurauere fraudes, dc pugnam identidem , alij alio
tempore. Summo ingenio fecit Humbertus, ut Philippus imperator firmaret suo assensu ab Fli-derico concessa, eludendis omnibus aduersariorum artibus. Contra vim parauit sibi socios bel-E 1 lia'iuili oc
45쪽
li, instruxit exercitum. Philippus II. anno I ΣΟΙ. 8. calendas Februarij, literas Friderici datas Bisi pin i sunt ij anno u 17, iussit habere suam vim 3,- - - φ ..pra castra in illis recensita , addidit episcopo Vrram, Pela lium, Copium , Agustidinum , mediam partem V piani Edixit quoque sigillatim, querelis omnibus exscindendis, de iumentis clitellariis,quid e singulis in vectigal Cederet antistiti. Demum, inquit, prohibemus ne aliqua occasione ciuibus Ualentinis licitum sit interse aliquam communiter iurare societatem; et aliquando contra aliquem vel aliquos ordinare conspirationem, nisi id specialiter de arbitrio S consensu ipsius episcopi. An, no i a. o 8. s. idus Ianuarij repetiit, Sc rursus firmauit illam edicti partem ,' quae est de vectigali pecunia ; & insuper eam ipsam tulit, sanciuicque
anno Ido9. calendis Ianuarij ; atque adiunxit esse unius episcopi probare aurum Valendiae, argentumque : absque eius consensu probanti poena fuit centum auri pondo. Hae leges imperatoris valucrunt illae quidem , ut Valentini semel atque iterum quiescerent a turbis ; facere tamen non potuerunt, ut viri per dioecesim principes cessarent a tumultu. Anno ixo'. Sc e Lion celli cartu lario episcopatus decimo, s. calendas Februarij denique conuenit Humbertus cum Valentinis
pro vectigal agentibus Humberto Archiepisco po Viennensi, V. Diensi, dc V. Vivariensi Epi Dcopis. Scriba notauit, hos esse quoque canonicos
46쪽
Valentinos. Habebat noster Humbertus in con- si Ilo priores Carthusianos, A.Syluae benedi me,& P. Vallis S. Mariae, atque Arnaldum priorem S. Rufi ; ut non mireris contentionem longam dc difficilem exitus habuisse bonos Sc faciles: viripij omnia quiete,paceque moderati s unt. Neque parum virtute, regularique disciplina tum florebant Canonici Sanrufenses, ex quibus accepit Humbertus, quem non inferiorem Carthusianis
CVM viris per agrum nobilibus diuturna mage fuit contentio, neque ullo foedere componi potuit ι nunc his,hunc illis, ut ferre tempora Videbantur, pugnam cientibus. Igitur belli socios adscivit Humbertus M alios, dc Bernardum Aniciensem Episcopum , atque Guigonem Turnonium Dynastam,& Giraudum Bastetum opibus,
atque authoritate pollentes. Certa putauit auxilia , quae de regione trans Rhodanum posita peterentur : laborare duxit accepta de Valentino Cis fluuium tractii, quem totum offendebant iura ab Friderico imperatore accepta. Cum Bernardo episcopo conuenit in has leges: alterum iniuria pulsatum serant illi quoque sui hoste alteri 'uabit milite propriis sumptibus conducto ; dc
quidem per obsidionem castri, aut canonici Vin-ςula, quam multum siticcenturiare poterit. Gui-
gQnem dynastam sibi adiunxit concessione
47쪽
mium dedit Basteto cedendum, ut Giraudus intelligeret cum pago accipiendam in episcopum
reuerentiam & charitatem, quam ab multis an-m oriri nis praestaret Bel disnarius. Taceo praelia cucaeter se, sia. ris. Memorabilis fuit pugna cum Guntardo Ca tardism d. beolensi. Vir gente illustris, potens opibus, au-
' xiliis ferox , Cabeoli vectigal imperabat, Copij
dc Vopilleriarium clientelam negabat Humber to. Faciebant animos multi dynastae , Rossilionaeus,Brissiacus, Boserellus,osesecca, Durantius. Certatum est ad Cabeolum. Captus in praelio Guntardus in carcerem actus Valentiae, tuiturus poenas rebellionis atque turbarum, si Mon- fortius Comes Simon , Ec Dalfinus non fuissent episcopo authores veniae, pacisque. Carcere solutum compellauit his vocibus, coram multis proceribus, Sc magna clientum turba: Quod liberes , Guntarde,Monfortio debes, atque Dalfino : plus valuit apud me illorum sanctitas, quam tua perfidia. Debueram certe pro clientela VIO- lata , mihi habere Copium, & Vopillerias: volo hoc quoque illis dare, Ut tibi maneant aeternum meae benignitatis exemplum. Vide Ut tua modestia serues , quod aliena facilitate tenes- Non est, quod ultra vel exultes iuuentute,vel copiis, gente, auxiliis ferocias: quoties Valentiae reco daberis , &in conspectu Cabeoli est, toties car-.ε cerem in ea, si quid praetera moueris , esse intelliges. Vectigal Cabeoli posthac non imperabis:
48쪽
bis: castro Copio quaesitus cedes mihi cliens: per pago Vopilleriis satisfacies foro meo: meis omnibus repensabis damna per bellum illata.
Noli poenam criminis interpretari, quae impero: illa debebas ante seditionem tuam , atque Ut non penderes, bello , turbisque facere cogitasti; ista immeritis abstulisti. Dicenti applausere omnes. Guntardus stare iussis pollicitus est, sic mandata violaret, ad carceres reditu sancte iurauit:& Duradus addidit, se in carcere sociu Gun- tardo futurum , ROGItonaeus aute,Brissiacus,Boserellus, Osesecca hostes perfido,atque in eu vel pugnaturos cu Humberto,vel militi legendo pecuniam daturos. Haec ipsacomites Mosortius, ScDalfinus appromisere. Caeterum sui hoc no plae termitta Guigo Turnonius a Guichenono in Bu-giacensiu nobilibus familiis p. ii 7. tacitus, profecto fuit filius Odoni sirimi , qui se dixerat clientem Philippi Augusti an. ii 88 , & pater Guilelmi
primi an . i 27o. mortui. Nolo etiam praetermittere
B. Huberto praesule plures longe pagos fuisse in
ditione antistitis Valetini, quam nuc sunt.dominabatur is tum Charmio dc Drustallio, ut vides, Vrrae,Pelafollo,Copio, Agustodino, eX n. qitSaO- .ni, Adgentiolo,Smiaco eX n. 37. An graue S causa fecerunt ut alii episcopi aliis teporibus cocede-- ret caeteros pagos nobilibus viris,quae comoue - Iunt Humbertum anno 1Σ17. ut Dunstallium donaret Guigoni Turnonio EI Charmium Basteto.
49쪽
CANONICI quoque Valentini hoc unum fortissimo antistiti reliquum erat ad gloriam
aliquid turbauerunt. Sunt in eorum collegio quatuor praecipui, Vocant dignitates, Decanus,Praepositus , Abbas S. Felicis , Archidiaconus : voluerunt ipsi per se illos constituere episcopo inconsulto: neque iniuria sibi videbantur ita sentire. ipsi aiebant ) praesulem nobis eligimuse Praepositum,aut Praeposito etiam inferiores alius nobis imponet 3 Qui Antistitem seli,dc nobis, MEcclesiae Valentinae damus, non ij sumus, qui Archidiaconum , aut Decanum constituamus Canonici illi sunt: qui nullum alium creat, cur
his Collegij Principibus faciendis miscebit seiSi aliquando ab Episcopo hi accipiunt sedes suas,
ut gratias ei referre debebunt,totum Collegium pro authoritate sua ad ipsius nutum moderabun-.tur, dc dispensabunt. Vacillabunt igitur res nostrae, neque nostris singulorum Vsibus Commodisve , sed Episcoporum libidini seruient: qui si,
ut in summa dignitate pronum est, Vel familiam suam augere, vel suo genio indulgere amauerint, sua pessum omnia, nostraque dabunt. Obsistent autem, & murum pro doino Dei opponent Praepositus, Decanus, Abbas,Archidiaconus, si nihil ab eo,vel habebunt,vel sperabunt. Haec illi, ut ferebant,ex amore rerum, seu Episcopi, seu Collegij: ut plures interpretabantur , sentiebat Episcopus,ab hostium Ecclesiae,suoIumque consiliis.
50쪽
siliis. Seu cognatione sanguinis, seu assinitate, malum serpebar ad Canonicos, de nobilissimis tota regione familiis natos. Qua erat prudentia Humbertus,motum omnem compescuit in hunc modum. Abbatem, Archidiaconum Antistes ipse constituet per se ; Praepositum , SI De canum electos ab Collegio. Creati dicent se clientes Episcopi: clim Sedes vacabunt , Sc ipsae, Sc carum iura omnia Episcopi erunt. Annus erat Idis.
cum hoc egit. Diune postea vixerit , nunquam nomine moriturus, haud scio. Vivebat ille quidem anno insequente, sed postea magnum de ipso silentium. Chartae Carthusianorum habent mortuum anno millesimo ducentesimo vigesimo : Necrologium Sanrufense 3. Calendas
GERONDVS, nonnullis Giraldus, vita fun- Dus.cto successit , de Cluniacensi Abbate,antea Molismensi, Episcopus. Scilicet , existimauerunt Canonici, quam firmitatem mentis inuenerant in Humberto de Carthusianis accepto . eam CCluniacensibus allaturum Gerondum: qui etiam hoc supra Humbertum haberet, quod pro neg tiis tantae Abbatiae quam gerebat, ad vitae regularis pietatem adiunxerat magnam rerum gerendarum peritiam. Sed omnia confecerat Hum-bertus in Ecclesia, Ciuitate, agro. Pacatam igitur Vitam egit Gerondus. Anno millesimo ducentesimo vigesimo secundo, cum Hugone Lin-