장음표시 사용
91쪽
in eo Synodum habitam Eponensem, seu Epau-nensem. Certe ab ingentibus toto pene agro
domorum ruinis ,constu , Vrbem olim non contemnendae magnitudinis fuisse , qui modicus nunc est pagus. A R E D I V S anno DLII. fuit in Aurelianensi
V. N anno DLIX. in Parisiensi II. Cum autem in
Aurelianensi dicatur Diuiensis Episcopus, ic in Parisiensii Diensis, omnino intelligis Diuiam tum
passim vocitatam ciuitatem , 8c Diam. Lucretius anno DLXX per Vincentium Presbyterum interfuit Lugdunensi I. , dc anno DLXXil I. per se ipse Parisiensi l V. Heraclius anno DLXXXII. Matisco nensi I. Paulus anno DLXXXVlII. Matisconensi II.
Desideratus Narbonensi apud Catellum in historia incitaniae. Anno octingentesimo quinquagesimo octauio ἴCaroli regis Prouinciae, Sc Burgundiae decimo octauo , Remigius episcopus Uiensis interest donationi a Ioanne Heduensi episcopo factae monasterio S. Andocliij Hed uensis. Hernico fuit in Pontigonensi anno DCCCLX xv I. atque Mantalensi tertio post anno. Biraconem vocavit Paradinus. Ab Hem icone ad Petrum, non habeo quem affrmem sedisse certis temporibus , per annos CC. Non dubito antiquioribus conciliis Gallorum Antistitum interfuisse Diensem, qui caeteris ad cogendas synodos autor fuit penetrato Oriente,& adita Nicea Bithyniae. Sed, ut per singula concilia habeamus nomina Episcoporum
92쪽
scoporum,qui ad ea conuenerant , ciuitates, in quibus sedebant, non sunt ipsis adscriptae : erit fortasse, qui e veteri quapiam Bibliotheca eruat,& plures Diensium simul excitet, nostsisque hi s sis , addat. Saturninus,S. Exuperius, S. Vlphinus ha-N. Nus. bentur in orationibus ,& traditione Diensis Ec--- . V elesiae: quando sederint, ignoratur. In hoc tan- s. to Episcoporum interuallo ante Petrum reponendos putabam , neque duorum saeculorum hiatum felicius impleant alij , quam sancti viri. Anno millesimo vicesimo quinto Humbςrtu pi,,j, fuit episcopus apud Du chesne in historia Bu gundiae pag. 6i L. Petrum sedisse annis Mxxxvii.
Hugo nepos Hugonis filij Odonis primi Bur- αα gundionum ducis, ingentium vir animorum lc&infractae virtutis, religione etiam , ut loquitur suo Carnotens strudentia-authoritate mirabilis eligitur ii, Antistitem, anno Christi MLxxiii. non Hy*''sine prodigiis testantibus vim praesentis, ac veluti suffragium ferentis Dei. Natus est: in Viennensi dioecesi : quare,cum esset Episcopus Diensis , tamen ab Gregorio Vll. dicitur filius Ecclesiae Viennensis. Romani in Delphinatu Vel natus, vel Canonicum professus esto: cur enim alioqui Romanus appellaretur ab eodem Pontifice , qui ab illo ipio negatur Romae natus ic educatus Z
De viri electione sic loquitur Paulus Bernrie- Gregis, densis: In hunis eis e tantum lumen coetitias defri 6 L 3 cendit,
93쪽
in pontificia Sede ferre non potuit noster Hugo. Causa Manassis Archiepiscopi Rhemensis, tenuit plures annos Legatum Summi Pontificis. Ea est , Ut videatur res alicuius operae totam is sius exequi , ad aperiendam Hugonis patriam , aut horitatem , vim mentis, atque pru-ώυο δε- dentiam. Manasses male audiit apud Grego 'inisci rium summum Pontificem; cumque aliae ab aliis cMe Fo- Querelae, tum ab ipso tum contra ipsum conten-
pum Rheis ' , - . ' - . . . , O . .
resem. t Iose latis e X urgerent In dies, neque Hugoni Leingato iussus se sisteret, denique damnatus est anathemate , suaque Sede pulsus magno disciplinae ecclesiasticae bono , ic pontificij vigoris argumento. Prima seges malorum fuit vexatio Mo-
nachorum S. Remigij. Obierat Abbas nobili Dsimi Monaster ij, cumque Manasses alium , Ut in mandatis habuerat,non issiceret 1, potius immineret facultatibus eius, d turbaret quietem , ac pietatis officia ; atque Monachi Romam profecti grati iter expostularent apud Gregorium 8, indoluit scilicet Pontifex inde mala Monachorum, dc disciplinae regularis damna oriri , Vnde Virtutis omnia decora, sanctitatisque petere debui Dsent ; dc quam domum Remigius optimis legibus constituisset, ab sancti viri successore illam diripi & euerti. lubet igitur praeficere Abbatem; atque Vt hominem vi geat , stimulosque acres aegre agenti adhibeat, excommunicationem intcntit Scronti rem segnius literas ad ipsum pontificias
94쪽
pontificias destinat Hugoni Abbati Cluniacensi, qui reddat Manassi, deque viri vel mora in parendo, vel diligentia referat ad Pontificem. Praecepta Gregorij pupugere hominem. Metis euocat Abbatem S. Arnulfi, virum praestantem literis,& virtute insignem ι eumque praeficit Rhemensi Monasterio , ut videas metum esse Non leuem
officij magistrum. Sed qui Abbas scientia dia
pietate valebat, neque alterum, scilicet Metense, habere Monasterium renuebat, Vtrique regendo parem se omnino diffitebatur : atque ubi Romam venisset, probauit Gregorio mentem suam. Alium ergo iussus est Manasses dare Abbatem Sanremigianis Monachis, eumque ad B. Benedicti leges prius exigere. Hic iam arbitratus est satis Pontifici se fecisse , dc Metensis Abbatis euocatione latum nomen pietatis ac obedientiae collegisse, ut si nunc indulgeret sibi aliquid minusque probum Monachis daret Praepositum, non Vltra querelis eorum, SI criminationilius aurem Gregorius praeberet. Praeficit Abbatem is sine literis, sine pietate hominem : nihil ex legibus S. Benedicti, affectu omnia proprio, impetuque dispensat: quod temerario ausu perfecerat , in eo tuendo ferociter obstinauit : neque enim vero Monachi, piis sapientibus Praepositis assueti,ferre potuerunt hominem literarum omnium rudem,& totius virtutis : alium Abbatem postulant: negatur ipsis: quaeritantur crea-M tum
95쪽
tum istum iniuria,& contra Monachorum leges: Vis reponitur pro querelis 3 excommunicationem intentat , infertque demum Manasses, etiam prouocantibus ad Sedem Apostolicam Robcrto, di Lamberto Monachis,atque fratri cuipiam la1-co,eique caeco. Dignus hic profecto erat, cuius
non taceretur nomen , Vir oculatissimus mente.
Res tanta non potuit latere diu Pontificem nubetur ab eo Ioffredus Parisiensis Episcopus, rem e propinquo cognoscere, ne contentio latius serpat, atque totum negotium ad nostrum Hugo. nem deferre conficiendo iudicio, Sc accipiendae super graui controuersia sententiae. Neque solos Bhemenses Monachos vexabat Manasses , de
Clericis quoque suis abegit in exilium : & tamen plura super Lugdunensi , & Suessionensi Episcopis , plura super Uvormundo Archiepiscopo Viennensi querebatur apud Gregorium: iIlos ipso inconsulio imposuisse manus aiebat Ambianensi Episcopo, quem de manu laica Sedem accepisse addebat: iactabat Vvor mundum in dioecesi Rhemensi gradu deiecisso Presbyteros,& ordini suo postea restituisse. FLec, aliaque id genus memorantem , sistere se Hugoni Pontifex imperat , qui litem omnem dirimat. Vide. fastum hominis : reponit Archiepiscopo Rhemensi unum iudicem esse, qui Petro Apostolo successisset, aut ab Petri successore R oma Legatus adesset , qualis in media Gallia natus Hugo dici
96쪽
dici non possit. Quasi Legatus , qui Romanus appellatur, non ab Romano Pontifice, qui eum delegat , id nominis, sed ab origine, patriaque
sortiatur. Diensem Episcopum non morantur inanes trica: Lugduni cogit amplissimum Episcoporum Concilium : vocat ad illud Manassem: non venire obstinantem damnat de communi Dsimo assensu omnium Gallicanorum Antistitum. Nam & alia prudenter,& hoc fecit excelso ingenio , Ut neminem damnaret, vel absolueret, nisi in magno Patrum confessu, ut non ab ipso Vno, sed ab omnibus Galliarum Praesulibus ageretur, quod susceperat, atque, scilicet communis esset abs re iudicata, non eius singularis vel acerbitas, vel inuidia. Quid eam per caetera viri facta λ Nihil fuit in uniuersa Gall1a, quod non exigeret ad leges Ecclesiae. . Atque putauerim ego visum Gregorio, e Diensi Si de ad Lugdunensem euehere virum excels1 animi, dc virtutis in omnem
partem accuratae anno MLXXX ; Vt quo altius emaneret fastigio dignitatis , eo latius panderet cxempla sapientiae. An potius nobile, dic ad summa natum ingenium , Lugdunum appetiit neglecta Dia Θ Certe accusatur etiam Summi
Pontificatus prehensati post Gregorium , dc Victorem. Neque illo fuit indignus, quem caeteris post Desiderium Cassinensem Abbatem, qui fuit Victor III, praeferendum iudicauerat ipse Gregorius. Diu vixit in Archiepiscopatu Lug-M , dunensi.
97쪽
dunensi. Iterum init Legatus pro Sede Apostolica sub Vrbano II. Pro primatu Galliarum , dc legatione ab Summo Pontifice , longam habuit, eamque dissicilem contentionem cum Ιuone Carnotensi, dc aliis Episcopis. Haec , quia non sunt instituti mei, praetermitto : volui attingere suscepta ab olim Diensi Episcopo. Quem annum millesimum octogesimum habuit ultimum Diar, eo Hugonem Castri noui ad Isaram nobili genere ortum , canonicum Valentinum,dedit Gratianopolitanis episcopum Auenione in con Cilio. Hic ille est Hugo qui S. Brunonem accepit
Anno millesimo nonagesimoquinto Isoardus Comes Diensis ivit in Syriam, cum Godefrido Bullonio dc aliis principibus viris cruce signa,
tus,ex Guillelmo Tyrio l. 1. tanti eratis apud omnes nominis, ut cum Chiastianorum exercitus diuideretur in multas acies , & prima committeretur Hugoni Francorum regis fratri, septima
Godefrido Bullonio, secunda Roberto Flandriae Comiti, ipse praepositus fuerit vudecimae eX eOdem Tyrio l. 6. 34 Successor Hugonis ignoratur S. Ismido ΙΩΙ- 'R' meonem, & Ismionem etiam Vocant, canoni cus Lugdunensis Vehementer renitens datus est ante annum millesimum centesimum adituor
episcopo Diensi plurimum laboranti ex ignoto mihi morbo. Gente nobilis primam aetatem pcr
98쪽
omne scientiaru Virtutumque genus egerat Valentiae in patrui , cuius nomen excidit, domo. Hic ille episcopus est, qui bis adiit Ierosolymam,& inde sanctorum reliquias deportauit, annua Diensium veneratione celebres: fortasse comitatus etiam est Hugonem Archiepiscopum Lugdunensem , olim Viensem episcopum, qui e Syria rediens extremum diem obiit Salaminae seu Famagostae in Cypro ,anno millesimo centesimo tertio. Robertus autor est sedisse anno MCXIII.& Vrbanus II. MLXXXXIX. Porro multa Deus per . Virum fecit prodigia- Puerum vorabat lupus: Ismido bestiam verbo fugauit illaeso puero. Furrem Episcopi, clam omnibus mortalibus, attingere ausus este videbat hominem e coelo Deus, dc incautum peremit. Corpus quoque mortuum prophetauit, excitato ad vitam alieno Cadauere. Neque immerentem igitur ornauit laudibus Author vitae S. Petri Tarentasiensis, cap. 39. Stephanus anno MCXXvII. Episcopus Diae , literas dedit fra=n Seuero, Abbati S. Rufi, quibus firmabat donatio 'nem nonnullarum Ecclesiarum Monasterio factam ab Hugone, Sc Ismidone Episcopis . limido Tauliniacensem concesserat Letberto fidelibus charpis,quas vidi scriptas sine anno, die. Stephantis memorat Sanrufensibus attributas Ecclesias Calorconis, Voluenti, Tauliniaci, Arnaionis. Coeperat sedere anno saeculi XXI. Episcopatus quippe sextum addit fuisse, cum lcribe-Μ 3 Iet.
99쪽
94 Lib. I s. De Reb. gestis et . P
ret. Andiini doni successit, qui tam certis innocentissimae vitae exemplis , tam frequentibus, expressisque de coelo prodigiis per XX. Circiter annos in Sede fuerit , ut Sancti nomen haberet una populorum voce post mortem : Stephanus quippe post ipsum Antistes Sanctum appellat. 3s B.vLDRICUS, Odolricum quoque dicunt, ex . . ''' Gratianopolitano Decanam peruenit ad infulas Dienses. Ante annum saeculi x XX. iam Episcopus Carthusianum professus est , hoc singulari
vel pietatis , vel reuerentiae argumento , quod R. misi ui S. Hugonis , Gratianopolitani Episcopi a pue' alumnus voluit ab eo morituro monachalem vestem indui, ut recitat Guigo Prior. Vivebat in Episcopatu circa annum M CXL, ad eum enim Petrus Venerabilis scribit nobile contra Petrobrusianos volumen. Baronius putauit scripsisse anno MCXLvi. sed falsus est : co anno sedere desierat Vldricus Ismidonis post Stephanum successor, eique virtute sanctitare suppar. In Chartulario Carthusianorum dicitur mortuus, anno MCXLV. Certe post ipsum fuit Episcopus Hugo II. Syncera: tabulae assirmant sedisse ah no MCXLIv. intellige ab incarnato Verbo , dc
MC XLV. ab Christo nato, ut per tres illos menses, quibus alter annus alterum superat , obierit Vl-ι dricus , es Episcopatum inierit Hugo,)dc ad
Huco II. MCLVII1. peruenisse. S. Ioannes, Valentinus Antistes, rem Alexianensem composuit cum Silvio
100쪽
ne Clariacensi anno MCXLIV. Vt referam suo loco.
Conuentionibus praefuit noster Hugo , easque firmauit suo sigillo. Arnaudus Cristensis , vir gente nobilis , & potens opibus, se, suaque omnia volens addicit Hugoni: grande pietatis facinus , Sc in omnem partem illustre i Episcopus
laudata mente viri, restituit omnia , seruato sit bimato , Ut vocant, dominio, additque vexillum' suum cius honoribus, in singulare grati animi
monumentum. Res acta est anno MCXLVI. men
sis Augusti , die xv. Dominabatur Arnaudus Cristae, Augustae, Vaneae, Betonae,fano Medardi, fano Benedicti, dc aliis castris. Haec placuit afferre , ut videas, opus Contra Petro brusianos , non scriptum hoc anno, quod dicauit Vldrico Petrus Venerabilis. Quae Causae fecerint ,vi Hugo luerit ad Fridericum Imperatorem, inuenire non potui : illum adiit Taurini anno saeculi LII. SI interfuit sententiae per ipsum latae, contra Guigonem de Baucio I pro Berengario iuniore, super contentione de comitatu Prouinciae. Denique anno LVIH. subscripsit venditioni Esparueriae insulae , Abbati S. Rufi Raimundo, per Odonem Episcopum Ualentinum. Aderat suo Abbati Petrus Crassiis , Prior S. Petri ad Diam. Vide , quam antiqua est ea Diensium Regularium Domus. Sed praetermittere nec possim, nec debeam , esse, qui post Vldricum, non Hugonem, at Bernardum reponant de Prio