Pontificum Romanorum qui e Gallia oriundi, in ea sederunt, historia ab anno Christi 1305. ad annum 1394. ex mss. codicibus nunc primùm edita, & notis illustrata. Opera et studio Francisci Bosqueti Narbonensis IC

발행: 1632년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

GREco RIVS XI. 237 esse tunc possibile , nisi iuxta praedictorum petitionem, & voluntatem eligerent Romanum, vel Italicum ad sic faciendum descenderunt & ut instans periculum euitarent, alias tamen minimὸ

facturi, si tunc ibi, vel alibi, in suis debi

tis libertate & securitate fuissent, secundum quod aliqui eorum prius secrete in praesentia testium 3c notarij fuerant protestati, de fere omnes saltim Cisno tant duas partes facientes effectualiter dixerunt in communi. Qui demum sunt angariati, angustiati, Δ molestati circa qualitates, εἴ merita personae eligendae debite deliberare non Valentes , tandem aspectum habuerunt adBartholomaeum de PemhaiIo,tuncA chiepiscopum Barensem natione Italicum, ut pote de Neapoli oriundum, ipsumque subito & ex abrupto elegerunt, credetes firmiter quod statum huiusmodi, & si forte pro eorum in demnitate ad tempus acceptaret, ipsum tamen cito prius dimitteret , cum de voluntate eorum, quae ad haec libera non fuerat exi steret informatus , praesens enim fuerat in consiliis dictorum Romanorum, in quibus violentiae praetactae, ordinatae eX

C. R. de prinha a

Corale

252쪽

titerant, & cum illatae fuerunt, occuIata fide prospexit. Et cum inter alios prael tos tunc curiam sequentes aestimaretur bonae conscientiae ac timens Dominum essetque etiam informatus in iure, cumdqctor in iure canonico existeret,acitilo curiae, cuius Cancellariam tunc regebat,& sic sibi clare constare poterat, talem electionem , factam per tam notoriam impressionem subsistere non debere erat

verisimiliter sperandum , quod statum praedictum, cum sua, & aliorum damnatione , nullatenus retineret. Et ita expresse eo tunc dictum fuit inter dictos Cardinales, qui demum dictis Romanis praesentibus, sicque cum instantia fieri poscentibus, ipsum intronizauerunt qui ab inde nomine proprio derelicto, Urbanus sextus voluit nominari, nec fuit fas aut securum remedium dictis Cardinaliabus Romae existentibus ; quominus pau-

Iopost coronauerunt, ipsumque in caeteris actibus tanquamPapam tractauerunt,

attento quod Romani in suo priori peruerso proposito persistebant. Circa haec

etiam multa mala interuenerunt, quae temeritatem S violentiam ac impressionem Romanorum exaggerant, aggram

253쪽

GREGORIUS XI. 23'uant, & clare demonstrant quae recitare omitto gratia breuitatis,&quia ad eorum onerationem fatis credo sufficere, quae iam scripsi. Et etiam quae extra conclau attentata sunt, ego ipse tunc Romae existens, ut plurima Vidi super his verb,quae intra conclaue gc sta vel dicta sunt,me liquide informarunt dicti Cardinales, cum quoium pluribus super his saepius sum locutus, & prout ea ab eis didici in

his scriptis redegi,ut ea nescientibus nota fiant, veniantque in memoriam aliorum qui de ipsis mentionem iam fieri audiuerunt, vel audient in futurum.

CLEMENS VII.

Ex eodem M. S. Regia Bibliothecae. CL E M E N s Papa VII. frater Comi

tis Gebennensis prius Robertus nominatus, filii electus modo sequenti. Post mortem enim Gregorij Papae XI. Bandarenses & duodecim capita Regionum , Cum caeteris Officiariis qui pro tunc Romam, & Romanum populum

yegebant, manu armatorum,& cum po-

254쪽

24o C t E M E N s VII. puli multitudine copiosa cogregati Coegerunt , Compulerunt, & arctauerunt

Cardinales tunc Romae existentes, & ad quos pro tunc Romani Pontificis electio pertinebat in Conclaui iam reclusos, Madunatos pro electione huiusmodi celebranda , ad eligendum quemdam Bartholomaeum de Prinhano Italicum MNeapolitanum , tunc Archiepiscopum Barensem, qui licet falso Vrbanum VI. se fecit nominari,mortem enim ipsis com festim attentare volebant, nisi ita fecissent, qui tali metu ducti, alias non facturi, ipsum in sede Apostolica inthronu

Zauerunt, seu verius intruserunt, S demum coronauerunt, ut in historia dicti

Gregorij latius est descriptum. Voles autem dictus B. intrusus, factum suu huiusmodi,seu fastum,per vim M violentia exintortu,per fas siue nefas indebite & scienter Dei timore postposito, suaeque conscientiae periculo procul pulso retinere,

ac ipsum posse tenus stabilire statim dis

posuit ad sui fauorem S obedientiam, attrahere, & allicere, quoscumque tam Ecclesiasticos quam saeculares, per Nu tios & litteras suas ipsis offerendo, quaecumque eis sciret placibilia, etiam non-

255쪽

C L E M E N s VII. 2 Idum petita. Quod videntes dicti Cardinales, considerantesque,quod illa quae

in sui persona fecerant,nullius erant efficaciae, & valoris: quanto Citius commode M tute potuerunt, se ab ipso totaliter segregauerunt. Ipsumque per medium certarum nobilium personarum, de suae praetenta electionis vitio, quaque intentione seu voluntate processerant ad ea dem penitus informarunt: Ac ut ab i coeptis desisteret, statumque praedictum valde indebite assiimptum dimitteret, caritatiue & saepius monuerunt: at dominandi libidine coecatus, non audiuit,& acquiescere recusauit : ideo post maturam deliberationem, facta per duas partes ipsorum in Anagnia Ciuitate, ad quam se retraxerant declaratione solemni, qua illa quae in sui persona fecerant propter Vim dictorum Romanorum, ac timore mortis quam viderant sibi peteos intentari nisi fecissent quod petebant, facta fuerant,quaeque talia ex tunc minime ratificauerant, approbauerant, aut confirmauerant, per quaecumque dicta, facta, aut scripta, per eos a tempore ereptionis ipsorum a periculis memoratis causa faciendi electionem aliam mo-

256쪽

142 CLEMENs VII. do debito Si iuridice, cum praemissis ob

stantibus eam Romae facere non Valeret,

ad Civitatem Fundanam se transtulerui, ubi securos se quoad hoc aestimarunt, praesertim propter Honoratum eiusdem Comitem & Dominum, qui de dicta in

trusione plene certificatus, tanquam TClator feruidus fidei & Ecclesiae, eis continue auxiliis & fauoribus assistebat. Cumque ad Civitatem huiusmodi omnes qui in dicta intrusione interfuerant, uno excepto qui decesserat paulo ante, peruenissent , consiliis & deliberationibus praehabitis , prout tanti negotij qualitas exigebat, die vigesima mensis Septembris, Anno Domini M. CCC. LXX v III. in Palatio dicti Comitis congregati paterne,libere, debite, & canonice elegerunt in Papam Clementem supra dictum, tunc Basilicae duodecim Α-postolorum Presbyterum Cardinalem,' qui pro tunc erat satis iuuenis aetatis, sci

licet, XXX VI . annorum, alias tamen ma

gnis virtutibus adornatus , fueratque prius sedis Apostolicae Notarius, post vero Morinensis , successive Cameracensis Ecclesiarum Episcopus, & ab inde per dictum Gregorium Romanae Ecclesiae

257쪽

C L E M pNs VII. 243 clesiae Presbyter ordinatus. Qui demum fuit per eos in Papam inthronizatus, Mcoronatus. Ad ipsius autem personam spect uim habuisse dicuntur vltra merita sua, specialiter propter duo. Primo quia erat admodum bene paratus , tot.usquci agilis S dispotitus ad laborandum, &sic

tenebant cum csse cordatum , animo 'sum, & voluntarium ad exponendum . etiam propriam personam ubi necesse existeret, pro libe atione 5 ereptione Romanae Ecclesiae, a manibus dicti B. intrusi in ea medio praemisso, ac ipsam occupare praesumentes, praesertim cum ita talibus, pro negotiis Ecclesiae memoratae alias exarcitium & experientiam h buisset. Secundo, quia erat Valde generosus in gradu consanguinitati s. vel assi- 'nitatis, 1ed magis Sc minus attingeret fere omnes maiores Principes Christianos, propter quod sperauerunt, quod tam consideratione Ecclesiae, quis contem

platione suae personae sibi vellent obedire, ac viriliter assistere, & fauere. Sed Domino permittente, non sic se res h buit , fuit enim ortum schisma pestiferum in Ecclesia, adeoque horrendum, detestabile, quod vix alias legitur gra-

258쪽

uius extitisse. Totus namque mundum diuisus fuit , sed proh doloremulto maior pars obediuit adhaesit memorato Bartholomaeo intruso , immo pro tunc quasi totus, & hoc propter ignorantiam

veritatis eorum quae contigerant in intrusione memorata, quae licet notoria extitisset. tamen propter malitiam Romanorum S intrusi, fuerunt multimodo

palliata, occultata, & aliter quam extitisscnt recitata, & diuulgata, nec in hos fuit bonum remedium etiam inter illos qui dicto Clementi carnaliter per prius magis fauere credebantur. In hoc autem multimode dicto B. intruso cooperati sunt Anticardinales, quos paulo ante creationem dicti Clementis creau rat, modo & numero inordinatis, &alitiinauditis. Solus enim S absque quocumque Cardinali, licet tamen ut supra factum est,iam omnes ab ipso essent separati, Uno contotu, ad statum, sed verius fastum huiusmodi, quantum in eo fuit, nominauit, de assumpsit viginti nouem, fere de regionibus uniuersis, de quibus fuerunt aliqui pauci, qui ipsum Papam non reputantes, statum suum ab eo acci-Pere renuerunt L aliqui vero processae

259쪽

CLEMEN si VII temporis ipsum statum acceptum dimiserunt : alios vero licet inter eos essent nonnulli per prius satis notabiles viri reputati,ipsum acceptando excaecauit am- bitio seu praesidendi libido. Fuerunt insuper per eum tuncBartholomaeum tunc

vel temporibus successivis quamplurimi alij multimode in EcclesiaDei licet salso

promoti, praemiati, exaltati, quorum

& dictorum Anticardinalium ministerio , S fauore, fereque per orbem uni uersum , status suus licet falsus fuit adeo isolidatus & firmatus, quod nihil sapiens oppositum aliquis ex tunc nisi cum dii corporis periculo loqui VeI sacere praesumeret, aut alias attentaret. Cui multum suffragata est mora diutina, quae Litinter sui intrusionem & dicti Clementis . electionem, inter quas fere quinque meses effluxerunt, licet illis pendentibus non aliud dicti Cardinales facere potuerunt, continue insistentes circa securita- tem propriam taliter procurandam,quod in manus suas vel Romanorum qui eis assidue insidiabantur, incidere non pos sent. Quamquam cum tali & tanta maturitate ac sana consilli deliberatione adHctam electionem procederent,quod ni ij i ,

260쪽

hil de contingentibus omittendo, non esset in posterum quod eorum culpae vel negligentiae deberent imputari. Dictus autem Clemens satis cito post assumptionem suam, Volens, quantum in eo erat,

circa Iraemissa prouidere de remediis opportunis, pro iustitiae suae, S nequitiae sui aduersarij demonstratione, ad Reges Et Regna stios Legatos S Nuntios desti- inare decreuit, & praesertim ad illos qui

Inter eos principaliorcs reputantur. λd Regem namq; & Regnum Franciae Dominum Ioannem de Croso Episcopum Praenestiraim. Ad Imperatorem Romanorum & Regna Alamanniae & Boemiae, ac alias terras Imperij eis adiacentes, Dominum Guillelmum de Aerifolio titulo sancti Stepliani in Coelio monte Presbyterum Cardinalem. Ad Regem& Rcgnum Angliae, Duces S Ducatus Brabantiae, Sc Guetriae Comites, & Comitatus Flandriae S Flaynoniae, patriamque Leodiensem, Dominum Guidonem de Malo sico, titulo sanctae Crucis in I rusalem Presbyterum Cardinalem, dc id

Reges, & Regna Hispaniae, Castellae videlicet, Arragonum, Nauarrae, dc Pom

galliae , Dominum Petrum de Luna

SEARCH

MENU NAVIGATION