Vniuersa historia profana in certa capita, per annorum decadas digesta, a Christo nato, ad annum millesimum sexcentesimum quadragesimum, cum imperatorum regumque Francorum iconibus. Auctore Iacobo Goutoulas Tolosano, Societatis Iesu sacerdote. Pars p

발행: 1653년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Titus,Vespasiani filius, futurus Imperator diem salutat tet-tio Kalendas Ianuari j,anni Christi quadragesimi tertij, Claudi j

Imperatoris primi. Suetonius. Claudius Imperator habuir, eodem Christi anno, Britannicum ex Messalina uxore. Auctor citatus.

OPERA PVBLICAE

Baiarum medium interuallum, Puteolanas ad moles, trium millium, &sexcentorum fere passuuin, ponte coniunxit Caius Caesar, anno Christi quadragesimo primo, principatus tertio, contractis undique onerariis nauibus, & ordine duplici ad an choram collectis, superiectoque aggere terreno, ac directo in Appiae viae formam. Haec autem peregit, vel ut Xerxis aemulus haberetur, qui omnium admiratione, aliqdanto angustiorem Heli spontum contabulauerat; vel ut Germaniam, atque Britanniam, quibus eminebat, immensi operis fama territaret.

Porro Baiae ciuitas esst Campaniae, secus Campanum mare sita, amoenitate, &aquarum salubritate celeberrima, ita dicta a Baio Vlyssis socio,ibi sepulto ; Puteoli vero maritimum eiusdem prouinciae Campaniae oppidum, octauo lapide a Neapoli distans, nec procul ab Auerno lacu, a Samiis, tempore quo Tarquinij Roma fuere exacti, conditu;& a puteorum aquis calidis scatentium copia; siue a putore, hoc est graveolentia aquae sulphuratae, hocee nomen fortitum est. Liburnicas item ex ligno cedrino fabricauit : nauigia intellige velocissima, gemmatis puppibus, versicoloribus velis; magna thermarum, porticuum, ac tricliniorum laxitate; nec minori varietate vitium, & pomiserarum arborum, in quibus discumbens de die, inter choros,& symphonias, littora Cain

paniae peragraret. Suetonta .

In extructione Praetoriorum, hoc est aedificiorum, quae inagiis, magnis sumptibus extruuntur, magniscentissimus filii: iactae siquidem sunt, propriis illius impensis, moles infesto, ac profundo mari; excisae rupes silicis durissimi ; campi montibus aggere aequati, complanataque montium iuga, incredibili cel

92쪽

ritate, Syracusis insuper collapsa vetustate moenia, ab eodem Imperatore, eodem Christi anno quadragesimo primo resta

rata fuere, immo, & deorum aedes. Sinoni M. In monumentum victoria: , quam retulciat princeps in Oceano, ut videre est in paragrapao rerum bellicatum, alunsimam in littore maris erexit turrim, anno Christi quadragesimo secundo,principatus quarto; ex qua velut ex pharo altera, nauibus, ad regendos carum cursus, ignes continuo emic

bant.

Claudius vero Caesar permultas ciuitates per totum Roma num Imperium condidit, ac p aesertim Calliopolim, urbem in

Thracia illustrem. Philippus Ber mensis. Adde portum Oitiem sem ab eodem excitatum,anno Cbsilii quadra simo septimo, principatus quinto, circumducto dextro, sin iitroque brachio,& ad introitum, profundo iam solo, mole ob itela: quae ut stabilius fundaretur, nauis ' obeliscus ex ae 'pib fuerata tauectus, demersa fuit, congestisque pilis altissimam siler imposuit turrim. Suetoniuσ, er Dio ub. 6o. Agrippa Iudaeorum Rex, eodem amo, theatrum, amphitheatrum, balnea, porticus, aliaque eximia opera Hierosolymis extruxit. Philippis Berzmensis. Fontes aquarum ex Simbruinis collibus deducti sunt in v

bem, Claudi j Caesaris sumptibus, anno Cbristi quinquagesimo,

principatus octauo. Sinonius, . Dio loco citato. Arcum marmoreum, Tiberio decretum quidem a Senatu. verum omissiim erigi curauit Claudius Princeps, eodem anno. iuxta Pompei j theatrum. Jue ius.

Inter Theram Insulam, ν nam ex Cycladibus in Aegeo, S: Therasiam in mari Cretico , Insula triginta continens ita dia emersit anno Christi quadragesimo septimo, Claudu imperatoris quinxo. Et dira in Cis vico, Casi domi, o Orosim.

93쪽

. . .

DECAS QUINTA CALAIMITAT EL

Vniuersus terrarum Orbis ingenti fame laborauit anno Christi quadragessimo quarto, Claudi j Caeseris secundo, quo

tempore Princeps operam nauauit, ne urbs in tanta carini annonae periret: ciuitas vero Hierosolymitana munificentia

Helenae Reginae Adtebanorum, eiusque filii Iaatij, subleuata fuit, I simi lib. io. Et Dio lib. 6o.

RES SELLICAE

Germanici populi Pannoniam, Moesiam, & Galliam in serunt anno Christi quadragesimo primo, Cati Caesaris temtio, Dis lib. 6o. Callis Caligula expeditionem fiscepturus in Britanniam ad Oceanum proficiscitur anno Christi quadragesimo secundo , principatus quasto, ubi militibus in acie prope littus dispositis signum ex alto suggestu incruentae pugnae dedit, iussitque ut conchas legerent, galeasque, ut sinus replerent; spolia Oceani vocans, capitolio, palatioque debita, &pronuntiato militi donatiuo , centenis viritim denariis, quasi omne exemplum liberalitatis supergressus esset: abite, inquit, laeti, abite locupletes. Idem in Germanos modo, modo in Britanniam maiorem arma intentans, longum confecit iter pene nihil aggressias. Sinon . 'Bellum in Britanniam Insulam inchoatum est anno Christi quadragesimo quarto, Claudij Caesaris secundo, quando Orodes Insulae Oceani Aptentrionalis ultra Britanniam,& Hy- Derniana, numero triginta,secundum Pomponium, parum inter se distantes, Romano Imperio accessere, Eusebius in Chro- . Huius autem belli origo fuit, quod Britanni qui partem illam Insulae occupabant, quam nunc Angli postident sub Rege Togodumno, seu Gunderico, pacem cum Romanis a tempore Iulii Caesaris seruatam, violassent.

Vespasianus anno Christi quadragesimo octavo, Claudi jJm 'ris sexto, si nue se byψ' in Britannico gessit, magna

94쪽

SAECULI PRIMI, hostium strage acceptis in potestatem suam viginti urbibus.

& Vecte, Insula Britanniae, ad meridiim adiicente, ficto que ab ea admodum exiguo discreta, P, antoniae portu, quem Ptolomaeus magnum Vocat, obiectu suo, aduersus ma nastempestates muniente: hodie duo habet oppida. Dio Loici

Parthorum res eodem anno intestino dissidio turbatae

Chauci populi morte Sanquinii Maximi, viri seisissilii,

& arte militari peritissimi, inseriorem Germaniam incutsa- runt, duce Ganasco, qui natione Caninefas, auxiliaris, & diu meritus, post transfuga, leuibus nauigiis praedabundus Gallorum oram deuastabat. At Corbulo Prouinciam ingrestus, magna cum cura exturbato Ganasco , legioncs operum , de laboris ignaras, atque depopulationibus uetantes, vetetem in morem reduxit. Tacitus loco citiuo.

Claudius Nero Imperator de Britanniae parte, sine prae Ilo, & sanguine subacta, anno Christi quadra mo sexto , principatus quarto, magno cum apparatu triumphum egit quem spectandi causa, non solem in urbem commeare prouinciarum praesidibus, verum ci ipsis exulibus permisit. Naualem Coronam, seu rostratam, ut vult Plinius: sita dictam. quod nauium rostris ex auro compositis ornaretur; darique soleret illi qui primus in hostium nauim irruisset: l parti su blimiori, atque eminentiori C sarum domus, iuxta ciuicam qua Imperatores donabantur, M in vestibulo appendebant, affixit, quasi domiti Oceani insigne. Ipsius currum Messa lina carpento suo aureo subsecuta est, una' cum iis qui triumphalibus ornamentis, in eo bello aucti fuerant. Caeteri pecdibus, de in praetexta e Crassus autem , cuius co omentum Feragi, cquo Phalerato, dc in palmata. Ac ius.

95쪽

DECAS QVINTA REI INSIGNES.

II. nnalium.

Valerius Asiaticus bis Consul, Messalinae Claudij Principis uxoris dolo, & Vitellij, damnatus, interseetus est anno Christi quadragesimo octavo, Claudi j Imperatoris sexto.

Iacitus loco citato.

OBITUS ILLI STRES.

Pilatus vir nequissimus in exilio propria manu sibi vim dicit, anno Christi quadragesimo primo , Caij Imperatoris tertio. Mo in Chronico. Caesonia, Caio Caesare cbtiiuge mortuo, Centurionis e ladio confoditur, illius verδ filia parieti illiditur, anno Cluilli quadragesimo tertio, Claudis imperatoris primo. Dis lib. 6 o. Assippa Iudaeorum I cx, cum in theatro vcrba faceret ad populum qua splendore vestis insolito, qua adulatione multitudinis Deum succlamantis, supra humanum fallistium ela- tus, ira diuini nummis ab Angelo percussus, foeda vermium tabe conficitur, anno Christi quadragesimo sexto, Claudii imperatoris quarto, cum annos regnasset septem. Iosep-L P.

Antiquituram. I

Artabanus Rex Parthorum moritur, anno Christi quadra-gcluno octavo, Claudii imperatoris sexto . Tactu lib. D.

proiecta libidinem, cilin se C. filio

se ' μ' admouens,

quinquagesimo,

Claudi; Imperatoris octauo. Tacitus loco cidato. V

96쪽

Caij p incipis interfecti cadauer, clam in hortos Lamianos asportatum, & tumultuario rogo semiambustum , leui cespite obrutum fuit: postea vero a sororibus, ab exilior uocatis crematum , sepultumque. Suem .

DECAS SEXTA. CLAUDII IMP ERATORIS.

IVdaeos atroci, seueroque decreto Roma expulit, anno Christi quinquagesimo primo, principatus nono ; Orosius,

Suetonias.

Extincta Messalina, ex qua Octauiam habuerat & filium

quem primo Germanicum, mox Britannicum, ob subactos Britones cognominarat , omine haud quaquam meliori neptem Agrippinam, Germanici filiam , & Domiti j Neronis ex Cn. Domitio Aenobarbo matrem, Pallantis liberti suasu, cum Senatus decreto, quo iustae inter patruos, fratrumque Glias nuptiae in posterum haberentur, in matrimonium duxit. Tachus lib. i 2. Annesium. Parthis Meherdatem petentibus in Regem, aduersus domi uationem Gotarzis, nobilitati, totique plebi intolerandam, concessit eodem Christi anno. Galliae insuper Narbonensi ob egregiam in Patres reuerentiam, permisit ut Senatori bus prouinciae, non exquisita principis sententia, iure, quo Siciliae, res suas reuisere liceret; Lex enim lata suerat, ne cui senatori principis iniussu abire urbe ad septimum lapidem , fas esset, excepta Sicilia, & Gallia Narbonens. Ituraeos dei nique, ac Iudaeos defunctis Regibus Soemo , & Agrippa, prouinciae Syriae addidit. Tacitus loco iam cituro. Agrippinam uxorem suam Augustae nomine cohonestauit:

97쪽

DECAs s EXTA.' - 83 anno Christi quinquagesimo secundo , principatus decimo.

Tacitus ibidem. Certior factus quod Iunius Scribonius mortem principis per Mathematicos scrutatus fuisset, eos ex Italia eiecit anno Christi quinquagessimo quarto, principatus duodecimo; decreuitque insignia Praetoriana Pallanti. Tacitus. Inter lacum Frucinum , amnemque Lyrim, quo magni scentia os fris a pluribus viseretur , nauale praelium in ipso lacu exhibuit eodem Christi anno; structo, ut quondam Augustus, cis Tiberim stagno, sed leuibus remigiis, di minori copia; Centum tamen triremes, ac quadriremes, hominumque millia undeviginti armauit; cincto ratibus ambitu , ne vaga forent effugia , spatium nihilominus amplexus ad vim rem ij, & gubernantium artes, impetusque nauium praelio solitos; ripas, di colles, montiumque edita in modum theatri multitudo proximis e municipiis innumera compleuit ; alij

ex ipsi urbe videndi cupidine, aut officio in principem ; ipse vero insigni paludamento, nec procul Agrippina Imperatrix,

aurata chlamyde praesedere. Tacitus lib. ix. Annalium.

Reddidit Rhodiis anno Christi quinquagesimo quinto.

principatus decimo tertio, libertatem ademptam saepe, aut firmatam, prout bellis externis meruerant, vel domi seditione deliquerant. Tributum Appamiensibus terrς motu conuulsis, in quinquennium remisit, imo etiam Byzantiis. Coloniae vero Bononiensi igni haustae, centies sesterti j largitione subuenit; Cois item immunitatem concessit. Tacitus Aco citato. Valetudine aduersa correptus, resonendis viribus mollitie coeli, & salubritate aquarum Sinuessam se contulit anno Christi quinquagesimo sexto, principatus decimo quarto; oppidum inquit Plinius lib. s. c. s. noui Lati j extremum, & cui proximae sunt calidae balneae ad quasdam aegritudines accommodatissi.

mae. Tacitus ibidem.

Tertio tandem idus Octobris eiusdem anni Christi quinquagessimi sexti, aetatis suae sexagesimi quarti, imperii autem decimi tertii, supra menses octo,& dies viginti, Agrippinae uxo ris sui artibus, veneno e vivis sublatus est. Tacitus lib. ix. Amnatam, Suetonius, . ali,

98쪽

Laudius ex Drusi Nerone, fatre Tibem Imperatoris, oe Antonia minore genitus, Liuia Augusta nepos, s Cab Caliguia patrum, Lugduni natus; Graecis, Latinisque. litteris instructus, e latebris,in quas se metu mortis abdiderat, ad Imperium extractiu, bonus magis , quam sapiens priveps fuit, multa tranquille, ac moderate; quκdam crudeliter, infulse, annis tredecim, supra menses octo, dies miginti gessit, Censuram intermissam reuocauit; de Erniannia triumphauit, filiumque sevum Germanicum Briatannici nomine auxis , Orcadas In ulvi imperio adierit; Senati suppleuit: ea propter Smatus pater nominatus; in operibus, vardisque substructionibus immortalitatem nominis qua is , Aquam Claudiam Romam indtixit: in conuiuiis , lectaculis , ludis, muneribus, congiariis, I plendidus in amicos ejusus; libidinis in feminas hum

mae, aliastudiosius; natura saeuus, in Deorum tamen nu-mς - ps mortem relatus.

99쪽

NERONIS IMP ERATORIS

G D. Post obitum Claudii Imperatoris anno Christi quin qu

gessimo sexto, Domitius Nero, in familiam Claudiam a Principe adoptatbs, in castra deducitur, ubi promisib , ad exemplum paternae largitionis, donatiuo, quindenis nimirum viritim sestertiis, reste duetonio, vel ut vuli Iosephus, quinis millibus drachmarum, quae sunt sestertia vicena, siuei nostra aetate, quingenti Philippaei, Imperator a militibus acclamatur annum agens decimum octauum, licet in vivis adhuc superstes esset Britannicus Caesar, ex defuncto Claudio, &Mei

latina, natus. Suetonius, Dio lib. 6 o.

Ipso principatus initio in Iudaeos propensus, potestatem illis in urbem redeundi fecit; Regem Agrippam quatuor ci uitatibus in Abilina, & Galilae a donauit; reliqua autem Iuridaea, Felicem , qui eam a Claudio principe curandam acceperat. IosephM lib. α o. Antiquitatum, er U . I. de Bello. Ob res a Quadrato Vindicio, di Domitio Corbulone feliciter gestas in Armenia, laurum more solemni, quoties hostes fuerant debellati, fascibus Imperatoris addi iussit, anno Christi quinquagessimo sexto; sibique statuas aureas, vel argenteas erigendas prohibuit. Tacitus bb. 3. Annalium sub finem. In amores Actae libertae dilabitur, fremente matre Agrippina, & Britannicum filium suum , ad imperium se euecturam minitante. Ea propter materna potentia infringitur anno Christi quinquagesimo septimo, principatus primo. Tacitus

loco citato.

Pallantem Libertum a Claudi, impositum velut arbitrum regni, rerum curis dimouit anno Christi quinquagesimo octavo, principatus secundo; tum ad omnem saeuitiam, atque libidinem, animum adhuc continentem, prostituit. Tacitus ibidem.

Petente Berillo Syro olim paedagogo suo, tunc vero

100쪽

Graecarum literarum Magistroὶ Iudaeis Cesareae 'habitantibus ius ciuitatis sub idem tempus abrogstit; quod hactenus commune cum aliis habuerant. Unde omnes Iudaeorum calamitates enatas esse Acer Iosephiu lib. xo. Antiquitatum.

Coloniam Capuam, & Nuceriam, Campaniae urbes,additis veteranis, firmauit anno Christi quinquagcsimo nono, princupatus tertio. Quadragenos nummos viritim dedit, & sester. tium quadringenties aerario. Vecti Pl quintae, & vicesimae venalium mancipiorum remisit; Edixit insuper ne quis magistratus, aut procurator, qui prouinciam obtineret, gladiatorum , vel ferarum spectacula ederet; ne ea de causa tinmensam

Aurelio Cottae, & Haterio Antonino annonam pecuni fam. statuit anno Christi sexagesimo , principatus quarto, quamuis per luxum, auitas opes dissipassent. Tacitus loco citato. Poppeam SabinamT. Ollio patre genitam,cui cuncta aliaeumulate fuere, praeter honestum animum, deperit, meretriciis illius lenociniis deuimitus; Othonem autem illius maritum Lusitaniae praefecit eodem Christi anno sexagesimo. Tacitus ibidem.

HER OES. Sanguine, Gestis, es Politia.

Magnus Annetus seneca, ab exilio reuocatus, & Praetura donatus, Domitio Neroni principi praeficitur, anno Christi quinquagesimo primo, Claudi j C saris nono. Tacitus id. ii. Mithridates Bosphoranus magni Achemenis proles,& Cotyos frater, Romanorum hostis infensissimus. Tacitas loco citato . Meherdates, Sparthorum Rex, a Claudio Caesare contra Gotarzen, illorum principem creatur. Tacitus ibidem. Vonones secundus Medorum Rector, Golaete mortuo ἰimperio, breui tamen , & inglorio potitus est, anno Christi quinquagesimo primo; mox siquidem rerum summa in vo logesen translata est. Tacitus.

SEARCH

MENU NAVIGATION