Vniuersa historia profana in certa capita, per annorum decadas digesta, a Christo nato, ad annum millesimum sexcentesimum quadragesimum, cum imperatorum regumque Francorum iconibus. Auctore Iacobo Goutoulas Tolosano, Societatis Iesu sacerdote. Pars p

발행: 1653년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tur eodem Christi anno. Tacitus.

Caelestes honores Claudio Imperatori decernuntur, anno Christi quinquagesimo sexto, & ninus solemne, perinde ac Diuo Augusto, celebratur , aemulante Agrippina proauiae Liuiae magnificentiam. Die funeris , ipsius laudes princeps

exorsus est, politaque oratione antiquitatem generis, con sulatus, & triumphos maiores, liberaliumque artium peritiam, docte, atque eleganter recensuit. Tacitus lib. I 3.

Britannici Caesaris, Claudii Imperatoris fili j ex Messalina, funebris apparatus modicus fuit; in campo tamen Martio , sepultus est anno Christi quinquagesimo octauo , Neronis Imperatoris secundo, adeoque turbidis imbribus, ut vulgus Demira portendi crederet aduersus crudele facinus. T rus

ista citato.

112쪽

DECA si SEPTIMA

l'. DECAS SEPTIMA. . . . .

uas obitus. . . ITHAR. Ain coena, quod Regibus, & antiquis, ducibus factitatum memorabat, pulsauit, cecinit que anno Christi sexagesimo primo, principatus' quinto. Tacitus lib. 1 . Anna tam In circo Vaticano currus rerit, tum ludos Iuvcnales, qui friuatim domi, vel in hortis habebantur, instituit. Baijs, ubi inter interfecta fuerat, angusta trophaea erexit. Ludos item maximos in honorem matris edidit. Equites Romanos cognomento Augustanorum, aetate, roboreque conspicuos, ac

ingenio procaces, quique die , noctuque illum, unicum o bis genium, ingeniumque , magnificis verbis praedicabant conreripsit, eodem Christi anno sexagesimo primo, principatus quinto. Historiam insuper exhibuit, qua & viri, & feminae apud nemus prostituebantur. Tacitus h i . Annalium, in Dio lib. 6 o. Quinquennale certamen sita dictum quod singulis quinquenniis instauraretur, eo modo, quo Romanum lustrum triplex, more Graeco; musicum scilicet, gymnicum ,& eque stre Romae instituit, anno Christi sexagesimo secundo, principatus sexto. Huic agoni consulares moderatores praeposuit, ea sortitione, qua praetores spectaculis praeesse consueuerant, ubi & orationis solutae, & strictae coronam, omnibus sustra' santibus retulit. Citharam a iudicibus delatam adorauit, illamque ad Augusti statuam deserri iussit. Ex iis collige certamen musicum non minus ad poetas, oratores referenndum, quam ad citharistas. Tacitus loco citato. Gymnicum certamen, in quo nudati corpora exercebant

113쪽

SAECVLI PRIMI

Chii Hanno: primamque barbam insolemni illo sacrificii ap-mratu, prisco ritu deposuit , elinque in aurea pixi de pretiosissimis ornata margaritis, Ioui Capitolino consecrauit. Ti-oranem item Armeniae Regem creavit sub i em tempus, P teolisque, veteri in Italia oppido , coloniae ius , α cognomenti m dedit. Tacitur, Suetonius er Dio lib. 63. senecam comiter dimisit, anno Christi sexagesimo ortio, principatus septimo; puliaque tanquam sterili, Octauia, Podi paeam induxit ; verum, populari orta seditione , eandem reu cauit. Exhibuit insuper ad ferrum , hoc est ad pugnam gladiatoriam , quadringentos senatores, scxcentosque equites Romanos, & quosdam fortunae, atque existimationis integrae ex iisdem ordinibus, confectoresque ferarum, & ad varia arenae ministeria. Suetonius.

Aqua in theatrum deducta, innantibus belluis, crocodilis scilicet, de hippopotamis nauale bellum confecit, anno Christi sexagesimo tertio; Tum Pirrichias quasdam edidit, α

spectaculum, quo Icarius volatus repraesentabatur ; Icarus primo conatu, iuxta cubiculum decidit , cruoreque sim illum

aspersit; caenam denique lautissimam praebuit. Dio

Suetonius. . .

Nationes Alpium maritimarum inius Latij trant tulit, anno

Christi sexagelimo quinto, principatus nono. Equitum Romanorum locos sedilibus plebis in circo anteposuit; ad illum enim usque diem , indiscreti inibant , cum lex Roseia nihil nisi do quatuordecim ordinibus sanxisset. Tac Aeriori cupidine scenas seequentandi laetus, Iuuenales

namque ludos, ut parum celebres, & voci suae angustos, spe nebati non ausus Romae, in Graeciam traiecit, anno Christi sexagesimo sexto, principatus decimo , venitque Neapolim Campaniae ciuitatem , a Calcidensibus conditam , sperans fore, Ut transgressus in Achaiam, de sacras coronas adeptus , maiori fama , ciuium studium eliceret. Tacitus lib. 1 . Vrbem reuisit eodem Christi anno sexagesimo sexto, dumque meditaretur iter in AEgrptum, murato proposito, Romae

114쪽

substitit, conuiuiis, ac luxui inseruiens. Sub idem tempus Pythagorae nupsit; Ciuitatem incendit; in Asiam, & Achaiam misit, qui non tantum dona , sed etiam deorum simulachra abriperent; Italiam insuper, α prouincias penitus exhausit.

Tacitus lib. is. Annalium.

Coniurationem Pisonis in se factam accepit anno Christi sexagesimo septuno, principatus undecimo; quo tempore multi lenatores, & equites, foeminae, ac milites caesii sunt; Multi exilio damnati; multi propria manu extincti; Adulatoribus consularia largitus est insignia; in Africam, qui Didonis thesaurum effoderent, misit; ipsi vero Romae quinquennale ludicrum secundo lustro celebrans, sua recitauit carmina, coronamque obtinuit. Tacitus Ib. citato. Cladem Lugdunensem eodem Christi anno solatus est; interfecto Vestino: uxorem statiliam Messalinam duxit, post occisam Poppaeam. Ponti regnum, concedente Poloemone, α Cottias Alpes, duodecim olim ciuitatibus insignes, Cottio rege extincto, in formam prouinciae redegit. Eusebius in Chro. nico, Aurelias, Suetonias, O Tacitus. Forum petiit veste triumphali ornatus, magnaque purpuratorum patrum, atque praetorianorum militum multitudine stipatus; Tum rostra, seu tribunal conscendens, inter signa militaria, atque vexilla, Tiridatem, Arsacis nepotem,& Vologesis, ac Pachori resum fratrem , regem Armeniae coronauit, anno Christi lexagesimo octavo, principatus duodecimo; senatusque decreto, ludos theatrales aperuit, in quibus augusta omnia , tantoque auri splendore rutilantia , ut dies ille aureus fuerit appellatus. Teste Dionebb. 63. Incredibili studio magiae incumbens eodem Christi anno, non modo circulatores, artes suas spontei osterentes excepit, sed ab extremis orbis partibus exquisiuit. Quare merito Plinius Ib. 3 o. e. i. Historia naturalis, asserit, Neronem, ea aetate, omnis magiae generis principem fuisse, neminemque unquam ulli artium validi iis fauisse, neque Diis ipsis imperare tam ardenter exoptasse. Suetonius.

In Achaiam eodem anno profectus est ad Isthmi Peloponnensis fossionem, ubi praetorianos pro concione ad opus

115쪽

adhortatus, tubaque signo dato primus rastello humum es, dit, & corbulo congcitam humeris extulit. Verum cum iri tum conatum expertus fuisset, Olympicis ludis, non spectator modd, sed actor esse voluit. Quare Cerytas omnes, hoc est praecones, & caduceatores , & cytharistas, Δ: aurigas loni si perans, meritas coronas homo leuis adeptus est. Eusebiri in Chrmire. Cum autem se a magis, sed sero delusum agnouisset. atroci edicto Philosophos, quia magicae artis affines cie .debat, procul exegit; Ceterum, sporum iuuenem spadonem

liquem in foeminam exsecandum curauerat) publico , ma rimoque nuptiarum apparatu duxit sub idem tempus. Dioli . si Ex Achaia, seu Graecia rediens, anno Christi sexagesimo

nono,principatus decimo tertio, urbem ingressiis Est eo curru, quo olim Augustus tot triumphos egerat . M in veste purpurea , distinctaque stellis chlamyde, oleastro olympiaco

coronatus, dextraque laurum praeferens, regia praecedente pompa, in qua coronae o quas retulerat,dererebantur. cum titulis indicantibus, ubi, & quos, quove cantionum, Vel fabularum argumento, vicisset, sequentibus currum sin quo una cum eo Diodorus citharoedus vehebatur in ovantium rata

plausoribus ; dein diruto circi maximi arcu, Capitolium conscendit: Mox in Palatium venit, incedenti plurimae caei, victimae, sparsus per vias identidem crocus, ingestaeque aues, ac lemnisci, & bellaria ; sacras coronas in cubili circum lectos apposuit ; statuae item citharoedo habitu induit, qua nota

nummum etiam percussit. His peractis circenses aperuit ludos, omnesque coronas, mille nimirum quingentas, & octo in circum detulit, easque AEgyptiaco obelisco imposuit: tum personatus prodiit, cithara cecinit, tragaedias egit, curruque cc γtauit. Dio M. G ne ius. Omnium tandem mortalium odio laborans, postquam Gallicu exercitum sub lulio Vindice, Hispanicum vero sub Galba detectilia, Rubriumque Gallum , quem in rebelles miserat, rebellasse accepisset , seque a praetorianis milibus desertum

esse agnouisset, viliori velle, ne agnosceretur, indutus, in

Phaetontis Liberti praedium, salariam viam inter , de N

116쪽

mentanam, se contulit, ubi in spelunca delitescens, cum ab equitibus se ad necem peti resciuisset, ferrum iugulo admouit: verum cum animam diutius traheret, Epaphroditus li- bertus illum confecit, quarto Idus Iunij, anni Christi septua sesimi, die quo Octauiam olim coniugem interfecerat. Dis, 1 e uetonius, est j.

117쪽

SAECULI PRIMI

I CONNERONIS IMP ERATORIS

O Mi TIV s Nero, Cn. Domitiν A barbi, ρ' Agrippinosius, a CDudioprincipe, malosiuo, cs Orbis fato adoptatus, Imperium tenuit annis tredecim, nsibus septem , si diebus viginti octo. 4s principatus exordio

omnes tum liberalitate, tum comitate , ac beneuolentia deuicit, maxime vero clementia, ex qua, cum a Burrho,

prasedis quorundam latronum supplicis subscribere met

retur, exclamauit, minam nescirem litterast Ianum bis

claudit; Prauos, foedosique more careauit, lege ueo Lmas edidit. Paul. post tamen, in tot probra, quibus gloriam siuam penitus deturpauit, veluti fera e caueaemissa,

prorupit, ut Romavorum ne Imperator; an ex Galba com

sessione, totius orbi; immane prodigium vel fax humani generis , ex Plinio; vel lutum sanguine maceratum , ex Casio ; aut ex perenni omnium voce, seculi sui Thyestes, Almeon, Oedipus, Orestes, dici debeat, incertum sit. Verum afecta illi iusta tot nominum dedecora, quid iustius

probet, quam crudelitas, non parca maternisanguinis, non Octauia moris, non fratris Britannici, non praeceptoris Seneca,'Lucani famibaris, non MVorum pene omnium, quibus irae, non alio nomine, quam quod boni essent, Ρ-bsicum Pellum indixerat ; non propria patria, cuius incendio Troia ardentis imaginem ex turri Mecenatica spectare voluit, Ilij deflagrationem fenico habitu ad citharam teriscum decantans 3 Sporo iuueni, quem in feminam arte exsecandum

118쪽

DECAS SEPTIMA. io exsecandum curauerat, publice nubis. Hinc votum illud cuiusliam, Os talem uxorem, talis Imperatoris pater. xisseis Doripiarum libertum,pro marito stuo, ipsi sie m lierem fingens, accepit Agrippinam matrem, incestauit, unguentis semper maduit, nullam vestem bis induit, retibus aureis pipatus est; nunquam carrucis minus mille, iter fecit, soleis mulorum argenteis ue Arenam a Palatio ad Exquilias montem, quem Lex Tullus Hosti m zrbi

adiunxerat, immenso ad cis ornauit. Maiestatis imm mor inscenam non Tragaedus mod),sed ut citharae sprοῶ m Qita ,sic is fortunarum ciuium omuit m prodigus, quas tam intemeranser occupauit , qRam proprias 1 ni mite ludis. Britannia pene ipse erepta; Armenia penitus a Parthis ablata , Regnum tamen Ponti Polamoniaci, concedente Pol mone, ut Alpes Cottias, Cottio Rege do functo, informam prouinciae redegit. Ceterum in tanto hoc ce monstro, Caesarum progenies, tot annis in Imperio conti nuata, tandem defecit.

SERVII SVLPITII GALBAE IMPE

ratoris Gesta. EXtincto Nerone, Servius Sulpicius Galba, antiquissimae

nobilitatis Senator, ab Hispanis, & Gallis, uniuersoque exercitu, Imperator creatus, in Italiam maturauit: iter ingressus paludatus , atque ornamentis militaribus indutus , pendente e collo pugione ante pectus, nec prius usum togae recuperauit, quam Nymphidium, & sabinum, Romae praefectos praetorii; Fonteium Capitonem in Germania, ae in Africa Clodium Macrum, legatos, res nouas molientes oppres.sisset. Suetonius. Vix uni, aut alteri, nec nisi ad certum tempus ius trium ii briorum concessit, quo, quia apud Romanos, immunia a pu-

119쪽

ios SAECULI PRIMI,

blicis muneribus credebatur εἰ quemadmodum Bononiae decem puerorum patres, liberi ab hisce oneribus habebantur Ceterum hoc ius ab Imperatoribus, muneris amplissimi loco, impetrabatur, unde gloriatur Martialis, sibi a Domitiano concessum fui se ius illud trium natorum. Sue ius. Ciuitatem Romanam raro dedit; Claros aliquot viros ex viroque ordine, senatorio nimirum, & equestri, suspicione aliqua leui, inauditos, contra legem, & maiorum consuet dinem, qui neminem, indicta causa, inauditumque condemnabant, tesselasippo, morte mulctauit. Sue ius, Iussit item eodem Christi anno, ut Iudices hieme, & Κalendis Ianuaris, contra solemnem morem , ab Imperatore Claudio constitutum, euocarenzur ad iudicandum. Suetonius.

HEROES. Sanguine, Gestis,s Polit R

CN. Domitius Corbulo, mortuo Vinidio Quadrato syriae Rectori subrogatus est , anno Christi sexagesimo si cundo, Neronis sexto. Tacitus bb. I . Annalium. Rubellius Plautus, vir illustris, &ex Iulia familia, ab omnibus celebrabatur , imm' & futurus Caesar credebatur, ea- propter , Nero imperator illi auctor fuit ut cum Antistia coniuge, & familiaribus, in Asiam ad auitos agros proficisceretur. Tacitus loco citato.

Tigranes Archelai Cappadociae quondam Regis nepos, Caesaris iussu, Rex Armeniae salutatur, eodem Christi anno.

Tacitus.

Auitus felicibus armis in Britannia, magnum sibi nomen secit; Huic Veranius successit anno Christi sexagesimo tertio, Neronis septimo, Britannis bellum illaturus, ni morte fuisset

prohibitus. Tacitus. Suetonius Paulinus in locum Verani j suffectus est, Britanniamque pene perditam, Romano Imperio rcstituit, eodem Christi anno. Anno vero sexagesimo octauo consulares assur psit fasces. Tacitus ias. Annalium.

120쪽

Domitius Balbus, vir praetorius, opibus clarus & longa

senecta. Tacitus.

Petronius Turpilianus exconsul ,isuetonio Paulino in Britannia successit, eodem Christi anno sexagesimo tertio. Is non lacessito hoste, neque irrirato , pacis nomen segni otio isti posuit, tum in odium principis dilapsus, testamentummo riturus conscripsit, quo omnia Neronis flagitia continebantur. Tacitus.

Marcellus, Asinio Pollione proauo insignis, nee moribus spernendus , nisi quod paupertatem, praecipuum malorum

crederet. Tacitus.

Frennius Rufus, & Tigellinus, Burro sublato, praesectura praetorii donati sunt, anno Chri iti sexagesimo quarto, Neronis imperatoris octauo. Tacitus. Plautius Lateranus, vir magnae auctoritatis, nobilem illam in Caelio monte basilicam habuit, quae postea in usum cessit Christiane, &in primariam conuersa est Ecclesiam, eo nomine dictam Lateranensem. Baronius. Memmius Regulus vir consularis, constantia, fama, gen ris claritudine celebris, de imperio dignus habitus ab ipso Nerone principe. Tacitus sis. : Annalium. Cestius Gallus, Syriae Rector constituitur, anno Christi sexagesimo sexto , Neronis Imperatoris decimo ; Gellius vero Florus Iudaeae procurator. Tacitus loco citato. Helius Cariatianus tantam habuit potcstatem, ut incoiI-sulto Nerone Imperatore, bona proscriberet, in exilium mitteret, α non solum plebeios , sed etiam equestris, senato riique ordinis viros morte mulctaret. Tacitus ibidem. Tiridates Arsacis nepos,& Vologesis, ac Pachori Regum frater, aetate, forma, nobilitate , 5 prudentia insignis, mugno famulorum comitatu, & apparatu regio, Romam petiit, ubi ab Imperatore Rex Armeniae Salutatur, anno Christi sexagesimo octavo, Neronis Imperatoris duodecimo. Tacitus lib. i 1. Atinalium. Suetonius m Dio. Iulius Vindex natione Gallus, e stirpe regia ordinis senatorij, vir magna prudentia praeditus, reique militaris peritus.

α ad omne praeclarum facinus audax, Galliae praeci l. Galba

SEARCH

MENU NAVIGATION