De origine et progressu celebritatis anni iubilei Franc. Maria Phoebeus ... imminente anno iubilei 1675

발행: 1675년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

De novissimo Iubilei Anno MDCL. ab Innocentio X. - indicto , ct celebrato. OVIssmp Innocentius X. Iubileum

Ximo pracedenti anno in Consistorio secreto Cardinalibus pat fecit, ejusdem Iubilei Indictionem de more feria v. Dominicς Ascenis fionis peragi statuisse. Praestituta igitur die, Petrus Ioannellus Curiae Abbreviator Diploma in eam rem editum,a Marco Aurelio Maraldo Brevium a secretis in Atrio Basilicae Vaticanae accepit, & consuetis caeremonijs, ac officialium praesentia evulgavit.

- Eadem publicatio Dominica Iv. Adventus iterata est, ritu tamen non ut alias servato. Pontifex enim, stans apud Lectum Paramentorum sacris vcstibus nondum indutus , duobus Subdiaconis Apostolicis cappa amictis,ante Sanctitatem Suam genuflexis, Indictio nis Diploma tradidit. Tum ambo ad Portam Palatii Quirinalis principem descenderunt,ac ex suggestibus prope eam ad id paratis, considentibus pariter Clericis, & officialibus Camerae Diploma Latino & Ita-, Io idiomate per periodos distinctum publicarunt . Ante lectionis initium, eaque finita, cecinerunt tubae, sonuerunt tympana, aenea tormenta jucundo Repitu

reboarunt.

Post haec Innocentius avidissime cupiens, ut peregrini in hospitijs Urbis commorantes, benigne & liaberaliter a cauponibus tractarentur, ad eam cura ino

242쪽

sedulo adhibendam Lucam Torreggianum Archiepiscopum Ravennatem , & Camerae Apostolicae Praesidentem designavit . Praeterea Pontificiar Domus Praefecto Hospitium prope Basilicam S. Petri parari praecepit, ad excipiendos , & Apostolici Palatij sumptibus alendos pauperes Episcopos , aliosque viros tum Ecclesiastica dignitate , tum generis excellentia illustres. Insuper Praedecetarum leges, quae pro Iubilei celebritate tam ad sacram, quam ad profanam gubernationem spectabant, ratas habuit, & sua au- ritate firmatas euulgari priecepit. Alias tulit, quiabus Clero Romano disciplinam, advenis religionem adjecit.

Vt autem Cardinales magis exemplo, quam ver bo ad restaurationem Ecclesiarum Vrbis inflamin re Pontifex Constantinianam Basilicam jam vetusta' te collabentem, jactis iterum fundamentis constabilivit, veteres parietinas, antiquitati veneratione servata, nova structura conclusit, pavimentum varij generis marmoribus mirifice stravit. Inscriptio rem perennans, in aversa Basilicae fronte, legentium Oculis, his verbis concepta, Obi citur.

LAΤERANENSEM BASILICAM CONSTANTINI MAGNI IMPERATORI LIBERALITATE ET MUNIFICENTIA EXTRUCTAM. SUMMORUM PONTIFICUM PIETATE LsAEPIUS INSTAVRATAM vETVsTATE IAM FATISCENTEM NOVA MOLITIONE AD VETEREM EX PARTE ADHvC sTANTEM CONFORMATA ORNATU SPLENDIDIORE RESTITUIT. 13iΓ . ANNO IVMLEI MDCLω PONTIF. VI. t iaPrae-

243쪽

ar . DE ANNO IUBILE I

Praeterea Sacella Uaticanae molis, ultra praescriptam a Michaele Angelo Bisa rota icnographiamia, Pauli V. munifica accessione, I cmplo adjecta, ornatu penitus destituta, undequaque versicolorum lapidum columnis decoravit: & marmoreis crustis apte dispositis, ac caelaturis,miro artis studio, Pontificum martyris palma insignium cssigies, Angelosque sacra trophaea gestantes, exprimentibus illustravit. Pavimen-tnm lateritia olim materia substratum, versicolorato marmore magnifice distinxit. It ut Vaticani Templi majestas, supremo hoc addito Ornamento omnibus fere numeris absoluta, peregrinis eo Iubi-lei anno ad Urbem confluentibus Apostolorum triumphos ostcnde rei,debitam loci venerationem ingereret, ac eximiam Pontificum munificentiam pate faceret.ornamenti hujus memoriam elcganter, & luculentius exprimit inscriptio, supra principem Templi januam absidar obversiam, his notis insculpta.

INNOCENTIUS X. PONΤ. MAX.

Novo CAELATURAE OPERE ORNATIs SACELLIS INTERIECTIS IN VTRAQUE TEMPLI ALA MARMOREIs CCLVMNIs STRATO E VARIOaAPIDE PAVIMENTONAGNIFICENTIUS TERMINAVIT .

Porro Innocentsi munificentia tum in sacrarum rerum cultu,tum iu Vrbis Ornatu mirifice eluxit.Siquidem

244쪽

dem , ut exteri ad sacram peregrinationem proxime tunc secuturo Iubilei Anno magis ac magis allicerentur ,ὶVrbi pariter exornandae animum adjecit. Vaticanas itaque aedes salubris aquae fonte super addito , novo decore,.& ornamento nobilitavit. In gentiorem sane ac splendidissimum in Foro Agona ii quatuor colosseis exornatum statuis, hae tam egre gio scalpro, quam immani profluentium aquarum vi, celeberrima Orbis flumina repraesentant silper inducto obelisco,miro Equitis Bernini'artifici O , ex truxit . In Area Capitolina contra Palatium Michaerilis Angeli Bonarotae opera olim exaedificatum, alterum uniformi prorsus structura excitavit. Unico pr inde elogio tanti Pontificis facinora complexus Sen tu S Romanus aeneam Statuam in Capitolini Palatii Aula, cum sequenti inscriptione erexit .

INNOCENTIO DECIMO

PAMPHILIO PONTIPICI OPTIMO MAXIMO CB CAPITOLIUM ET AGONALE FORUM ATDIBvs PONTIBUS OBELIsCII ORNATA OB PRINCIPES BAsILICAS . I, MAGNIFICENTISSIME INSTAURATAS CB IN CTAM DIFFICILI TEMPORE ANNONAM. ECCLESIASTICAM/DIGNITATEM FELICITER UINDICATAM DIUTURNAE QUIETI BREUI BELLO CONSULTUM PUBLICAM UTILITATEM ABSQUE PUBLICO CNERE PROCURATAM. FAS IVSQUE UBIQUE SERVATUM s. P. in. R. - α ROMANO PRINCIPI MERITISSIMO a M. POSVIT.

245쪽

Q DE ANNO IUBILE I

His praeclaris operibus nobilitata Urbe, sacrisque AEdibus magnificentissime adornatis; Pontifex alia

omnia,quae ad Iubileu celebrandum,& apertionis cae-, remoniam peragendam requirebantur, confici praecepit. Haec pro eo,quod ad nos spectat, munere aptEcomparari curavimus . Interim Aurearum Portarum reserationis solemnia: & consuetus omnium campanarum pulsus per triduum, post singula Angelicae fa-lutationis signa Ecclesiarum Custodibus denunciatus, edictis ad insigniora Urbis loca, ut ad omnium

notitiam pervenirent, de more affxis, promulgata .

Die igitur xxiv. Decembria,Summus Pontifex ad reserandas Portas S Pauli, Lateranensem, &Liberianam, Cardinalibus Lante Decano, Columna Archi- prcsbytero,& Maidalchino Pro-Archipresbytero a legatis Portam Auream Vaticanam consuetis precibus, & caeremoniis aperuit. Vices Poenitentiaris,post Cardinalis Iustiniani interitum, nondum instituti,Cardinalis Capponius Prior Cardinalium Presbyterorum obivit. Accidit autem, ut quamvis Innocentius valide Portam percussisset, tegulam tamen in medio sitam duriorem frangere nequiret; praefatus itaque Cardinalis Capponius rem confecit. Cardinales Legati, accepta a Pontifice abeundi facultate , prope ianuam Palatis, sacras vestes dimiserunt. Ex ijs Cardinalis Lantes fere nonagenarius indutus brevi amiculo, ac exomide mantelicitum, &mΟZZetiam vocant curru vectus ad S. Pauli Basilicam contendit. Columna & Maidalchinus cappis

Pontificalibus amicti,cxtra catenas, Palati; Bres custodientes, mulas de more ornatas conscenderunt, &ad suam quisque Basilicam solemni equitatu se contulit. Cardinales Legatos comitati sunt sui3 aliorumque Cardinalium , & Oratorum familiares, ac innumeri

246쪽

meri e primaria nobilitate viri , inter quos Mapharus& Nicolaus Barberini germani fratres,& Dux Bassa nelli Cardinalem Columnam, quem sanguinis gradu

contingebant, nec-non plerique Praelati rochetiis &mantelletiis induti, pileisque semi-pontificalibus insigniti .mIjdem Cardinales,dum ante Castrum S. Angeli transibant, quatuor mortariorum explosione salutati. Cumque pervenissent ad plateam Columnae Τrajanae,uel ut alij scripserunt ad Ecclesiam S.Martinae in Capitolini clivi radicibus sitam; se inuicem consalutarunt, & seorsum quilibet proprium iter arripuit. Nocte Nativitatis Dominicae, Pontifex praeceden iis diei laboribus festiis, selemni matutino ossicio, &Mita secro in Pontificio Sacello peractis minime in teresse valuit; postero autem die,prout ijs,quibus Resurgentis Domini, & Sanctorum Petri & Pauli Ap

stolorum memoria recolitur, rem divinam in Basilica Vaticana solemni ritu cclebravit. Quindecies ad quatuor statutas Ecclesias Innocentius laneis indumentis , & stola rubefi, curru ductus cum Cardinalibus brevibus vestibus violaceis amiactis perrexit. Primum quidem cum universo Carindinalium coetu,alijs deindediebus, octo tantum Cardinalium comitatu, quostpridie moneri praecipi bat,illas invisit. Ex ijs etenim duo Pontificio curru excepti:reliqui in rheda Cardinalis Nepotis Sanctit tem Suam sequebantur;ita-ut duo primi Cardinales, rheda Pontificali excepti, e Basilica S. Petri ad S. Pauli Pontificem comitarentur. His vero dimissis , alij

duo, Cardinatatu reliquis anteriores,e curru Cardinalis Nepotis ad Pontificium translati,a S. Pauli ad S.Ioannis Laterani Ecclesiam Pontificem sociarent. Subinde duo ex quatuor reliquis succederent, comi

247쪽

tantes Pontificem ad Basilicam S. Mariae Majoris. Inde vero novissimi duo reliquum iter a Basilica Liberiana ad di des Pontificias in ipso Pontificis curru confic rent;ut sic alternis eodem honore comitandi Pontificem fruerentur: & nullam apud eum , qui vices Dei

gerit in terris,acceptionem Fratrum esse constaret.

Quinquies ultra consuetas vices diebus scilicet Nativitatis Domini anni MDCis.& MDCL. Epiphaniae, Pentecostes, S Omnium Sanctorum, a sacro , cui vCIOperam dederat, vel interfuerat , e Podio Portar Atri jBaslicae Vaticanae , & Palati; Quirinalis prostanteis , solemnem populo benedictionem impertiebat; privatam vero e fenestia Palati; Apostolici, quoties peregrinorum multitudo illam efflagitabat. Tunc et

nim ij ad quos id onus incumbit Florerios vocant

tapetem rubeum auro contextum superimposito pulvinari ad fenestram applicabant; unde Pontifex emi nens, postquam circumstanti populo se paululum intuendum p buisset, ter illum Cruce signabat: deinde post modicum temporis intervallum,unica Cruce iterum producta,r cedebat. Die autem xvI. Mariij, cum Pontifex evitaturus incommodum se conferendi ad Pinacothecae fenestram, in Forum versam , ex altera interioris Atrii Quirinalis peregrinos in genua provolutos benedicere voluisset,evenit,ut illi accepta benedictione,turmatim in Portam Palatij iiTu res inter egrediendum

sese adeo compresserint, uteorum plurimi inde semimortui ad Urbis Nototomia fuerint delati. Itaque cavendum est in posterum, ne quid similis periculi contingat. Quod sane evitabiturili Pontifeκ e fenestra exterioris prospectus Palatii hujusmodi benedictiones in Foro Quirinali, vel Vaticano largiri di

gnabitur.

248쪽

Pluries, & praecipue singulis vi. feriis mensis Mariatii, ad Basilicam S .Petri Innocentius descendit. Licet enim die Beatae Virginis Annunciationi sacro,quae eo anno incidit in seriam vi. mane ad Ecclesiam S. Mariae supra Minervam Missae astiturus, sericis vestibus amictus se contulisset; tamen vespere laneis indutus

una-cum universo Cardinalium coetu eam visere non praetermisit: non sine summa suae pietatis erga eamdem Basilicam significatione. Alias etiam sacras Uriabis aedes devote visitavit: v. scilicet feria infra heb. domam Sexagesimae Ecclesiam S Laurenti; in Damaviso, & seria II. Quinquagesimae Ecclesiam Sanetissimi Nomin1s Issu titulo insignitam, ut in illis venerabile

Eucharistiae Sacramentum solemni, eximioque apparatu expositum adoraret. Praeterea ad Templa San

diae Franciscae in foro Boario, & S.Ignatij hoc nuper sumptibus Ludovici Cardinalis Ludovisis extructum dum dies eorum festi agitabantur, contendit.

Caeterum nec pietatis, nec munificentiae officia peregrinis in Innocentio contigit desiderari. Is enim Archi confraternitati Sanctissimae Trinitatis ad exteros omnes in Urbein confluentes benevole &'liberaliter excipiendos, certam pecuniae summam per sin gulos menses e suo aerario erogari praecepit. Alia

postmodum munificae charitatis subsidia, prout Xenodochis indigentiae exigebant, religiose s uppedit,vit. Quippe quod appareant in Rationario Archi- confraternitatis undecim millia novem centum quadraginta quatuor nummi argentei eo Iubilei anno in Xenodochii usus a Pontifice attributi. Inter haec Innocentius, haud ignarus ab se princi pibus viris prodendum exemplum; idem Xenodo chium, cui paterna sane charitate , re nummaria opiatulabatur, sua quoque praesentia cohone stavit. Ete-Ff a nim

249쪽

nim seria m. majoris hebdomadae, visitata prim et Ecclesia,in qua coram Augustissimo Sacramento preces fudit, ad Coenaculum, quod vocant mulierum ascendit: ibique sedens sub umbella, advenas omnes, quae aderant, ad pedis osculum excepit. Inde ad Ccenaculum , S. Philippi Nerij nuncupatum, descendit,in quo nonnullis peregrinis pedes abluit.U sculum cum aqua Matthias,& Leopol lus Medicet, Magni Ducis Etruriae germani fratres, Sodali iij lacco

induti ministrarunt. Lotos ac extersos peregrinorum pedes Pontifex Osculatus, manus lavit, Cum aquam

Princeps Ludovisius, Suar Sanctitatis Nepos, Archi- constatemitatis Custos, linteum Cardinalis Maidal-chinus Vice-Protector, saccis induti praeberent. Postea ad Coenaculum Magnum se contulit. Ibi stans ad caput mensae, prolata per Sacerdotem a Pontificiarmis ae sacro benedictionis forma, mensam signo Crucis benedixit, cpulasque ab ijsdem Etruriae Principibus Sanctitati Suar porrectas, peregrinis ministra

Hie intuens pia sane admiratione quidam Ug

notius, e mensa illico surgens, se ad Pontificis pedes abjecit, & in lacrymas effusus, haeresim palam abj tando , se Romanam Religionem amplecti paratum alacriter exhibuit. Mira eum Pontifex clementia, &hilaritate ad pedis osculum perhumaniter admisit, ac Domta Pontificiar Praefecto instruendum, & sacrochrismate liniendum tradidit.

Verlim ut grata Innocentianae beneficentiae recordatio tum apud ineolas, tum apud advenas perpetu

extarci; Sodalitas aenea Pontificis effigie in praecipuo Xenodoelii1 Ccenaculo quod uti diximus Magnum nunc nyant erecta,hae addita inscriptione,memoriam ad posteros transmisit.

250쪽

PARS II. CAP. XIV. 229 INNOCENTIO X. PONT. MAX.

QUOD INsIGNI EIUS LIBERALITATE DIFFICILLIMIS XENODOCHII TEMPORIBVs Τvs IN EXCIPIENDIS PEREGRINIS bios ET LAUS RETINERI ATQUE FLORERE POTUERIT. BENEFICII MONUMENIVM SODALITAS POSUIT ANNO IVBILEI MDCL.

Caeterlim Cardinalium quoque pietas eo prae se tim Iubilei anno mirifice eluxit. Illi etenim praes tum Sanctissimae Trinitatis Xenodochium rei nummariae auctario iuvare: peregrinos ibi hospitio exceptos sua praesentia solari r ijs discumbentibus ministrare: aliaque Christianae charitatis munia obire non praetermiserunt. Plerique,inter quos Cardinalis Lantes nonagenarius , statutis vicibus quatuor Ecclesias summo devotionis sensu pedibus frequentarunt. Aliqui in oratorio Sancti Marcelli,singulis vi. ferijs Quadragesimae, celeberrimas conciones habuerunt. Hi fuere Cardinales Io. Baptista Alterius, sedentis nunc feliciter SS. D. N.CLr MENTIs X. germanus frater : Franciscus Rapacciolus: Ioannes de Lugo : Vincentius Maculanus: & Aloysius Capponius. Sacrum. Iubilci beneficium benignE impertitum afuit trium Basilicarum Capitulis & Cleris; si semel supplicantium more ad quatuor Basilicas procederent.Quamobrem Capitulum Vaticanum die viti.Liberianum x I. & Lateranense xv. mensis Decembris decretas Ecclesias ad Iubileum conseqtiendum, agmine composito, visitarunt. Demum die xxnr. Decembris Innocentius epistolis

Cardinalis Pamphilii Nepotis, Cardinalibus Lanti, Columnae, & Maidalchino Portas S. Pauli, Latera-

SEARCH

MENU NAVIGATION