De origine et progressu celebritatis anni iubilei Franc. Maria Phoebeus ... imminente anno iubilei 1675

발행: 1675년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

DE ANNO IUBILE I

tionem, exceptis substantialibus cujuscumque ordinis, Societatis, & Instituti. Quod cxterae Confraternitates Iubileum consequi valeant, semel processionaliter, bis seorsim quatuor Basilicas visitantes. Regularibus exteris reducatur numerus quindecim dierum ad quinque, si seorsim et ad tres , si cum fratribus de familia Urbis processionaliter incesserint: Regularibus vero Vrbis incolis, ad majorem populi aedificationem, & regularem decorem, Iubia teum concedatur ter Basilicas processionaliter visi tantibus ; dummodo saltein medietas familiae uniuscujusque Monasterij, Conventus, veI Domus regularis ad eas simul accedat .

Alumni,& Convictores Seminarii Romani, ali rumque Collegiorum Urbis,simul omnes, vel saltem

medietas eorum una um Praefecto, Praeceptore, seu

famulo Basilicas quater visitantes, Iubideo potiantur. In literis concessionis Iubilci Sanctimonialibus, Anachoretis, alijsque in perpetua clausura degentihus, carceratis, & infirmis, explicite comprehendantur oblatae: puellae, quae educationis gratia in Monasterijs degunt: aliaeque seculares mulieres, quae delicentia Sedis Apostolicae ibi commorantur, ac legibus clausurae subjacent, etiam in Monasterijs , quae exempta praesumuntur. Quo vero ad puellas in Con- scrvatorijs conviventes Sanctissimus suo speciali rescripto ad supplices carum libellos id-ipsum indulgere dignetur.

Demum quia Bulla Indictionis non prospicit Vrbis incolis infirmis,qui visitatione inchoata,eam perficere non potuerint; illos in hoc exteris omnino aequandos fore , eisque opus injunctum visitandi B silicas,commutandum arbitrio Poenitentiarij,vcl pro

262쪽

rili Parochi, quorum conscientiae onerandae sent, ne ejusmodi facultate abutantur. Demum acriter discussum est dubium, an Bulla Indictionis Iubilei, ubi disponit, quod semel in die hsaltem triginta , vel quindecim respective continuis, vel interpolaris diebus, quatuor Ecclesiae visitentur, tum ad diem naturalem, tum ad ecclesiasticum, congrue referri possit; ita videlicet,ut earumdem Ecclesiarum visitatio praecedenti die a primis Vesperis ad Solis occasum subsequentis diei, ad Iubileum conse-i quendum sussragetur, aequEac si die naturali completa esset: vel tempus visitationis a media nocte praecedenti ad subsequentem omnino contractum videatur. Lichi vero major pars, lidis quidem innixa fundamentis , rejecto die Ecclesiastico, ad diem naturalem legibus tum civilibus, tum canonicis communiter receptum,& praxi,fida legum interprete,comprobatum ; tamen quia contrarium sentientibus quibus nos adstipulati fuimus nec idonea deerant argumenta : Sanctissimo placuit, rem a nova declaratione immunem prudenti arbitrio, ut hactenus, dimittendam fore.Vrgebat porro Ioannis Monachi Cardinalis eximia auctoritas, qua latior in ea re Bonifacij mens inis ..

Consistorio declarata, canonicis dilucidationibus , quasi legibus inserta, & commendata extitit; nempe, quod visitatio utriusque Basilicae SS. Apostolorum squarum tantummodo ad Iubilei lucrum tunc erat in-

juncta quamvis diversis ac distinctis diebus compleista, tamen ad integram vicem satis esset.Ejusmodi vero Bonifacij,ac Successorum mens Iuce clarior eliciis

tur ex ipso Diplomatis verborum sensu; quo visitatio Ecclesiarum haud minori triginta, vel quindecim rospectivὶ dierum spatio obeunda concludituriclim seis mel tantum una eademque die eam explendi facultas - Η h tri.

263쪽

a s DE ANNO IUBILEI

tribuatur et verum latius tempus minimε contrah

tur. Praeterea quod Ecclesiastico diei ineoneussus potissim lim Apostolicae Sedis stylus, in concessione indulgentiarum, ac in Iubhei Anni Sancti indictione

religiose servatus arrideat.Etenim ab apertione Portarum Sanctarum ante Uesperas ad subsequens Nativitatis pervigilium post Vesperas, nempe ad Solis occasum, ejusmodi Indulgentiarum, ae Iubilei lucrum protrahitur. Neque huic stylo, ut aliqui asserebant, Stationum indulgentias adversari, certo certius est. Hae namque indultae erant stato quodam , ac determinato tempore, illis nempe, qui Pontificem solim cum Cruce stationali, & Clero ex Ara maxima Vaticana ad statutam Ecclesiam procedentem comitabantur , & stationes uti moris erat peragebant: prout pariter ijs, qui Missarum,alijsq; divinorum officiorum solemn ijs , & sacris processionibus praesentiam exhibuerint , similes indulgentias elargiri frequens Apostolica munificentia consuevit. Aderat Domini in Celos Ascensui sacer,ac solemnis dies, cum literae Indictionis Iubilei, datae die xvr. Aprilis traditae sunt memorato Slusio Brevium a Secretis ; Vir quidem doctrina, ac cruditione, tum se cra, tum prophana,morum suavitate, & in suo munere impigre, ac integerrime obeundo, inter Praesules

Apostolicet Sedis ossiciales nemini secundus,ni dicam Antesignanus, nobis quidem amicitia coniunctissimus: de quo sane summopere gloriandum , & gaudendum, ut tanto Viro consociemutaIs itaq; cappa suprarochoitum indutus, clam Sanctissimus ad Basilicam Vaticanam Missarum solemnijs astiturus, sella vehercturi & e conspectu Portae majoris in Basilicae Atrio substitisset, Sanctitati Suae easdem literas Indictionis exhibuit, ut ipsas de move evulgari praeciperet. Pontifice

264쪽

tifice autem signo Crucis super eum producto hujusmodi publicationem peragi annuente, Sanctes Pilam ius, Curiae Abbreviator,illas a Slusio acceptas ex ambone anta fores Basilicae ad id parata , clara voee perlegit: circumsedentibus interim in ingressu ejus. dem Basilicae, Vice-Camerario, Praesidentibus Cleriacis, & ossicialibus Camerae Apostolicae, capparedimitis . Lectionem praecesserunt, Zc subsecuti sunt tubarum cantus, tympanorum sonitus, ac bombarda arum reboatus. Inter haec, Diplomatis exemplaria ,

typis mandata, praedictis Camerae Administris: prout post Missarum solemnia, Cardinalibus , caeterisque a Praesulibus per Caeremoniarum Magistros distributa. His omnibus ita absolutis, Cursores Pontificii ad Basilicae valvas ejusmodi exemplaria de more assiverunt ; deinde praecuntibus Tibicinibus,& Τympanistis Populi Romani, originale Diploma gestantes, ad S. Pauli, caeterasque Basilicas,pro eadem publicatione solemniter peragenda equitarunt. Vt autem omnia in promptu enni, quae ad Apertionis solemnia rite, Ordinateque celebranda requi

rebantur , pro nostro munere ea parari, ac confici sedulo curavimus: tum ad majorem, ac decoram majestatem Summi Pontificis, & sacri Purpuratorum Patrum Senatus, tum etiam ad ipsorum sacram caeremoniam spectantium commoditatem.

Metatis igitur Vaticani Atris latitudine, ac media ad Portam Auream longitudine, Pontificium Solium a dextra Portae Sanctae excitatum ; ita videlicet,ut a dextero illius latere subsellia Cardinalium Episcoporum, & Presbyterorum usq; ad columnam ingrelisus in Porticum E regione ejusciem Portae Aurear dimisso tamen in media latitudine aditu ad aream agenda celebritatis in quadrum excurrerent: ex adversa S

265쪽

Iij parte subsellia Cardinalium Diaconorum usque

ad alteram columnam pariter in quadrati formam, protenderentur. Hinc alter ad aream patebat aditus rut Pontifex si caeli intempestate per forum procedere nequiret, ab areola , quam nunc ob Constantini Magni Imperatoris simulacrum, ibi erectum, Constanti uianam nuncupant, ex Aula regia ad Atrium Vaticanum recta contenderet. Post subsellia Cardinalium triplex alius decurrebat ordo sedilium, excipiendis

Archiepiscopis, ac Episcopis non Assistentibus Aia

sistentes enim super Solij area utrinque consident Atabatibus, Gubernatore Vrbis, Auditore Camerae,The Durario Generali, Protonotariis, ac reliquis ossicialibus pari privilegio suffultis, & Generalibus Ministris, ae Procuratoribus ordinum Mendicantium , Infra ipse sedilia scamnum pro oratore Bononiae a sinistris paratum. In eo autem spatio, quod interutramq ue columnam ingressus, praedictae Portae Aureae obversi,a Qbsellijs Cardinalium superesset, Auditoribus Rotae Subdiaconis Apostolicis , Clericiς Camerae, Votantibus Signaturae Iustitiae, Abbreviatoribus, Cubicularijs Papae, & Sacri Consistorsi Advocatis, idoneus locus assignatus. Verum in sit periori ejus intervalli parte, Podium Regale excitari praecepimus , unde pro loci angustia nunquam tamen fatis pro dignitate sublimius Regia Majessas Christinae Alexandrae Succorum. Reginae hoc nostro aevo, religionis Catholicae decdris, Romanique Caeli sideris fulgidissimi, adapertis undique cortinis,Portae Sassctae reserationis solemnia liberius prospectare posset. Ad ejusdem Podij latera,interjecto tamen hinc inde non exiguo spatios tabulata admodum humiliora erigi, unde e ligncis craticulis Principes, & uobiliores sceminae laciam ipsam caere-

266쪽

. moniam intuerentur; ac in primis quidem e parteci lio Pontificio proximiori, Serenissima Ducissa Muthnensis,quae ad sacra Petri limina venerauda nuper ad Vinem pientissime prorsus ignota properaverat. D mum eXtra septa jam memorata a sinistris videlicet ingressus majoris Baslicae Portae , alia tabulata con strui ut exteti sanguinis claritudine conspicui inde lacram actionem inspicerent nobilis viri,excultique PraesulisMerculis Vicecomitis,Protonotarii Apostolici, nutibus, ac dispositioni dimittenda. Is enim a Pontifice ad lectus , quod advenis aditum ad eju1- modi solemnia spectanda, praeberet. Eique mON cura demandata invigilandi,ne ijdem hoc Iubilei Anno ab actoribus vectigalium,cauponibus, hospitibus, vectoribus , & hujusmodi gcnctis hominibus extorsi nes quascumque patiantur z specialique chirografo potestas data , reos repertos, etiam sola sum veritate inspecta , compescendi& ad extorta producenda compellendi- Cumque singula ad mentem instructa , ac in ordinem adducta essent; illa octiduo ante pervigilium Nativitatis Domini ab ijs , quibus id onus incumbit Florerios vocant insequenti, qua jussimus, specie

adornata. Thronus Pontificius majestate plenus,aureo coruscans fulgore, sub umbella phrygio opere Ela rata, eminebat. Solii arcolam, & subiectos illi gradus purpurea perist omata: universam aream, inter Cardinalium subselliae pretiosis aulaeis obducta ,

virides tapetes operiebant.Amplissima Porticus moles circumquaque aureis culcitris: tabulata,& scamna intrinsecus sericis violaceis ,.extrinsccus aut eis omnino laneis tegebantur. Locus vero Serenissimae Du-

eisne Mutinensi designatus, ubi & scamnum cum Dostergali,& pulvinviseticarubro extabat,puniceis se-

Diuiti oti ti, a

267쪽

a ε DE ANNO IVBILE I

ricis damascenis,aureis distinctis lineis,introrsus tamiam caeteris ornatior enitebat. Regale autem Podium, quasi coronides apparatus, undequaque aulaeis auro textis locupletatum, pensili fascia aureis laciniis onusta cingebatur. InteriorPm , ejus sinum aulaea pariter auro , & puerorum ludentium Raphaelis delineamentis insignia,ac picturarum raritate magis quam aurea materia metienda magnificε obducebant. Pueri enim coloribus adeo animati intuentium oculis obijciuntur, ut agendos nondum spirent ludos, sed propemodum agant. Caelum oloriserico villoso rubro, undequaque fasciam lineis, ac Iacinijs aureis interstinctam diffundente, emicabat. Super suppedaneum e pavimento , eleganti tapeto convestito, surgebat sella serico, auroque utrinque expolita, Regiam exceptura Majestatem , tum dignitate, tum doctrina pene ad miraculum collucentem . His apte paratis, cum strenuis, ac nobilibus viris Commendatario Hierosolymitanae Religionis, Paulo Passioneo, majore adiutore Locum tenentis Generalis armorum S. R. E. tribus Capitaneis, & plerisque alijs ossicialibus minoribus custodiarum Papae , bis in Vaticanum convenimus, quo singulis loca custodienda designaremus. Ea praecedente Iubilei Anno

ranch. nobis etiam dirigentibus, eorumdem Praedecessoribus concredita fuere ; annuente L m. Innocentio X. tunc Summo Pontifice, ac in nos munificentis simo Principe. Contulit enim nobis Canonicatum

Basilicae Vaticanae,& Secretariain Congregationis Caeremonialis: bis praeterea pontificia benignitate obtulit Secretariam Congregationis Sacrorum Rituum, quam haud muneri pares primis oblatam, qua

par erat, reverentia recusavimus,ac iterum collatam,

oras

268쪽

sio , suscepimus. Praesulatum pariter Referendaria4tus utriusque Signaturae comiter offerenti , nostra conditione eontenti, humiliter remisimus, donec j

bente praelibato Pontifice Alexandro se qui & Commenda Sancti Spiritus, & Archiepiscopali dignitate nos auxit, illam induete coacti fuimus. Sed ad rem propositamia qua paululum declinare grati animi vis

impulit, redeamus.

Singulis militum, & custodiae Pontifieiae ossicialibus excubias addiximus : quave lege , & solerti custodia designatum munus quemlibet obire oporteret, distincte nimis indicavimus;nempe quod a Porta P latij Vaticani ad Obeliscum in medio circo erectum, indeque ad Bdream usque Basilicae, viam ducendae

processionis milites,hinc inde in duos partiti ordines, armati sepirent; quorum stantes in linea interiori,hastis th crucem inversis, intextisque vallum munitissimum efformarent: qui vero exteriorem tenerent l, n eam , stlopulis ad populum directis ejus impetum strenue cohiberent plerique milites superiorem vestibuli Ecelesae aream circum ambientes, exteriores ligneos cancellos Portat ejusdem Basilicae principis custodirenti alii pariter,rres cancellos Atris, totidem que ex adversa parte in idem Atrium, ad laeuum Bam silicae latus Pontificio Palatio cohaerens, responden tes; alij fores Sacrarii Basilicar: ne non tabulata nombilibus ste minis, ac exteris excipiendis designata, ab irruenti turba valide tuerentur. Exteriora demum

lignea Regalis Podsi aditus repagula stiparent: ijsque

ad interiorum cancellorum munimen, milites Helv

th eustodia Pontificia thoracati , ac loricati, galeisque muniti adjungerentur. v . . t ii A ferreis cancellis majoris ingressus in Basilicae Porticum usque ad vesta lignea,locum aseudae caere

269쪽

st 3 DE ANNO IUBILE I

moniae sepientia, equites levis armaturae,baculos pretmanibus gestantes , vigiles utrinque sisterent. Duplicem vero aditum,qtu dabatur ad aream Soli, Pontificij subselliorum Cardinalium , sedilium Praelatorum i locaque & intervalla eidem ingressui haerentia e quibus Canonici cum Clem Vaticano, exterique nobiliores viri sacram actionem inspecturi, ac Cantores Capellae Pontificiae cxpleturi erant militari Helvetiorum custodiae tuenda commisimus ; sub imperio tamen Romani Dynastae, Caroli de Comitibus,

Ducis Poli, Magistrique perpetui Sacri Hospitij Palati j Apostolici, morum suavitate, ac avita nobilitate nil miniis conspiciendi. Ex utrisque autem Pontificiis excubiis alij superessent; Ηcluetij scilicet hinc inde Summo Pontifici custodiam exhibituri: & equites levis armaturae, qui post sellam gestatoriam , ac Praelatos solemnem supinplicationem claudentes, pedibus incederent, ut illos, ne ab irruenti populo opprimerentur, vel intertumbarentur, munirent, ac defenderent: immo Portano

Aulae regiae, & cancellos in media Palatii Porticu post egressum Summi Pontificis, ac praefatorum Praesuluin occluderent, ut conatus confertissimae turbae facilius arcerent. Aliqui demum milites , quod custodirent repagu-Ia erecta pro tuendo exteriori Sacello Sanctissimi Crucifixi, ac prohibendo egressum a Porta Sancta, in Basilicam admitterentur: Equitis tamen Io. Lauren-

iij Bernini fabricae Architecti celeberrimi nutibus subiiciendi.

Praeterea Arcis S. Angeli Vice-Castellanum Franci scum de Maximis, virum aeque animo λrtem , ac moribus suavem cui illud apprime consentit:α fomti dulcedo tum voce, tum scripto admonuimus, ut a

suis

270쪽

suis militibus caute custodiri praeciperet ingressiunin Pontem 2Elium, ne ibi inter se constipata turba tu multus fiere dc aditus ad Vaticanum procedentibus praecludi contingeret. Id autem ossicij serius praestarent in Suburbij aress,eidem Castro adjacente : vias, quae ducunt ad Basilicam S.Petri, & Nosocomium nostrum Sancti Spiritus ita custocsentes, ut omnino ab hora xvI. rhedas , currus , & quaelibet animalia sarcinis onusta , inde per eumdem Pontem transire

prohiberent, sed per Burgum Sancti Spiritus & ut

uulgo dicunt Longaram, abire compellerent. Cardinali ut aliorumque ad Capellam pergentium currus

per viam Burgi Sancti Angeli iter prosequi curarentrcaeterorum vero quorum libri , ac praecipue nobilium foeminarum rhodas per viam Burgi veteris ad forum

Vaticanum, indeque ad Ecclesiam S. Marthae, & ad cancellos fabricae dirigerent. Rhedas autem Sere nissimae Ducissae Mutinensis,& Neptum Pontificis ad infimos vestibuli Basilics gradus sistere oportere cer liorarent: aditus enim ad tabulata pro ijsdem parata e minori Porta a sinistro latere Ecclesiae prospectus

patebat. Caeterum ne apicem praetermitteremus ad excogitabilem confusionem evitandam a Cardinalibus, oratoribus, Principibus Solis, taeterisque Capellae Pontificiar interesse solitis id ipsum per Caeremonia rum Magistros nunciatum. Familiares quoque Neptum Pontificis admoniti, ut singulis nobilibus stemianis ab ijsdem Principibus invitatis viam, & locum spectandae celebritatis distincte indicarent; ex ipsis vero aliqui apud Cancellos uniuscujusque tabulati sisterent, ijsdem foeminis ingressum singillatim pate facturi. Idque obsequii munus nobilis vir Vrbanus

SEARCH

MENU NAVIGATION