Dionysii Lambini Monstroliensis, ... Oratio, Lutetiae Idib. Ianuariis, pridie quàm Homeri Iliadis librum A. explicare inciperet, habita

발행: 1562년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tradiderunt Graeci. quorum litteris fretae, atque adiutae tandemnationes omnes ignorantia fuga ta, scientiam: caecitate depulsa, oculorum sanit tem: discussis tenebris, lucis usuram cosecutae sunt Graecorum. Quare quibus litteris nos instituti,eruditi, exculti,ab ignoratione vindicati,c tenebris emersi sumus, eas litteras audebimus aspernari,VLtuperare, oppugnareZpraeserim a maximo,cordatistimo, sapientissimo, accerrimi iudicij,summitingenij Rege, nostro inquarta Rege Fracisco primo, illo, illo Francisco ,cuius memoriam excipiet innumerabiles anni consequentes,ex ultima Grς-cia repetitas, atque immortali eius beneficio in Galliam nostram adue stas,& nobiscum communicatas Θ Quasi nullae essent, nullae iam artes homine libero dignae extarentia At quonam alio modo quisquam suum stuporem, suam barbariem, suam importunitatem, suam feritatem declarare ac prodere potes Θ Non caditprofecto in homine vel ta ingratus animus, vel tanta audacia,Vel tatus furor. Monstrum ac portentum quoddam sit oportet in ultimas terrarum oras exportandum,qui tam immane facinus, tantum scelus animo comcipiat . Sed cum exploratum habeam, auditores, longe aliam vestram metem esse, neque dubitem quin vestrum de Graecis litteris iudicium nihil a praestantissimoru, clarissimorumque virorum,qui

in Italia,Gallia,Hispania, Germania ingenii ac doctrinae

12쪽

ctrinae glaria excellunt, sensu discrepet, conclusa hac de Gretecis litteris oratione, quae fortasse vobis superuacanea merito Videri possit, ad Homerum Veniamus. De cuius virtutibus ac laudibus si ego totum diem consumerem dicendo: & quid me dico si quotquot unquam eloquentia floruerunt, laudes Homericas praedicandas susciperent, num

quam tot ornamenta enumerare , atque in Unum

aceruum cogerere possent, quin huius poetae p santia quicquid in eum laudis esset essusum, to go interuallo stiperaret. Quid esst enim aposterioribus cognitum,litterisque mandatum, uue ad solam rerum contemplationem pertineat, cuius generis sunt artes mathematicae, & reru naturalium pervestigatior siue adactiones humanas, quo in genere sunt legum feredarum ratio, ars militaris, tota prudentia ciuilis, rei familiaris procuratio, res rustic nauigati siue ad artes effectrices,quales simi aedificandi, fingendi, pingendi,fabrica di, cudendi, texendi, & similes a quod Homerus non aut perceptum habuerit, aut diuina sua poesi adumbrarit Videtur enim Homerus cum diutinitus in lucem esset editus,& pene dicam in e caelo delapsus,ingenio plane diuino praeditus, singulari sapientia ornatus, plurimo & vario rerum usu instructus, philosophiam venustissimo, dulcissimo, modulatissimo sermone Graecis tradidisse, ac diuulgasse. Sermo autem ille poeticus est. Nam n

13쪽

14 DIONYSII LAMBINI que Ionicum,neque Dorium,neque Psolium,neque Atticum sermonis genus, sed totius Graeciae commune secutus est. Itaque proinde ac si apud. Omneis Graecos,& cum omnibus loqueretur, singularum ciuitatum Graecarum vocibus in unum uodam modo conductis, contractis, & confusis, iisque admirabili quadam harmonia temperatiS, versus fecit tum Graecis omnibus ad intelligedum expositos,& facit eis, tum singulis iucudos,ac plain sibiles. Apparent aute in eis haec permixta omnia, . miro tamen quoda ordine seruato,& iucundis .co- centu adhibito: theologia quae illo tempore cole hatur, & florebat: ciuitatum regendarum formae

complures: hominum virtutes, ac Vitia: animoru

status tranquilli, & motus turbidiaes uniuscuius'

partim secudae, partim aduersis: exercitus instructi, concurrentes acies, Urbium euersarum ima gines, fugae, clades,Victoriae.Atque Unumquicque

horum habet argumenta distincta, ac propria, Vt si quis cantor organicus sonos varios quidem it .los, ac dispares, sed tamen inter se concordes, conuenientes mobilibus digitis eliciat, aut si vel Apelles,vel Polygnotus,vel Zeuxis pictam aliqua

tabulam, in qua ars cum artis virtute ac perfecti ne certet,populo spectandam proponat: atque ablarte quidem,corporum ac rerum rigurς ad Veritatem sint expressae, ab artis autem virtute & pers

clione pulcherrima quaeque corpora sint imita-

14쪽

ta: talem vos Homeri poesim videre putatote. Haec enim duplex est. Si artem poeticam spectemus,in fabulae speciem conformata est si philosophiam fabularum integumctis inuolutam, ad vir

tutem rerum cognitionem Viam munit: exe

pli gratia, inducitur ab Homero in Iliade hinc tu uenis Thessalus Achilles, illinc vir regia dignitate

praedit' Agamemnon:alter ab animi perturbatione ad contumeliam Achilli inferendam incitatus, alter contumelia accepta Agamemnoni iratus:in altero potestas, atque auctoritas valent, in altero iuuentς feruor,& conscia virtus dominantur.Prq-sto est alius aetate grandis,ac maturus, iudicio prudens, ac moderatus, oratione dulcis ac facundus, Nestor. Accedit alius aspectu deformis, animo inconsideratus, ac temerarius, sermone petulans ac maledicus, Thersites qualem esse probabile est multitudinem imperitam, atque intemperantem.

Huic opponitur vir bonus, & sapiens, &diis aus, idemque dux callidus, sollers, tritus atque exercitatus, Vlysses: qui si quem praestantem, atque excellentem virum de reditu cogitantem, atque ad naves euntem offendat, cum blandis verbis retinet: quem vero unum de multis vociserantem, &tumultuantem,& fugientem nactus sit, cu & or

tione aspera increpat,& siceptro pulsat Iam si quis singulorum mores, &habitus considerarevolet,in Aiace Telamonio virtutem,in Vlysse prudeliam,

15쪽

u DIONYSII LAMBINI

in Diomede perseueratiam, in Sthenelo pugnam di scientiam,in Aiace Oileo, & Teucro iaculandi sine errore peritiam,in Achille fortitudinem & acrimoniam, in Nestore consilium reperiet. Abe mus ad Troianos: En tibi Antenor, Lycaon,Pol damas, Eneas,Pandarus, Acamas, aliique coplures, omnes inter se disparibus virtutibus pares.En duo fratres multum inter se dissimiles, Hector S: Paris. Paris intemperans,Hector temperans: Paris adulter, Hector iusta uxore contentus: Paris mollis,Hector laboris patiens : ignauus Paris, tis Hector. Licet alia simili modo in Odyssea percurrere:mulierem pudicam,procis & amatoribus aduersantem, ac repugnatem, Penelopen: regem iustum atq; in hospites benignum, ac liberalem, Alcinoum i virum sapientem omnibus fortunutelis oppugnatum, omnib' malis exercitum, atq; oneratum, eundem tamen semper erectum, sem- p viis lictum. Vlyssem: adolescentem pudentem, . probum, in parenteis pium, Telemachum: seruu& ancillam in dominum fideles, Eumaeum,& Eurycleam: patrem senem desiderium filij agriculturae studio lenientem,Laerten : Duas ciuitates longe inter se dissimiles, alteram Phaeacum, alterum Ithacensium: in illa nuptias, cantus graueis, Mtemperatos,choros legitimos, conuiuia tempestiua, ac moderata: in hac stupra, cantus molleis,a que incompositos, saltationes, compotationes, comis

16쪽

comissationes: in illa principes ius suu cuique tria buentes,legumque custodes: in hac principes rapaces,iniuitos, legumque contemtores:in illa populum consentientem, & conspirantem: in hac vulgus dissidiis, ac discordiis concitatum: in illa modestiam,& pudorem : in hac petulantiam atq; impudentiam: in illa populum aduenienti regi,

tanquam Deo, assurgentem: in hac procos regis sui nuptiis insidianteis: Postremo praemium VirΟ-rumque ciuium moribus,& factis consentaneum: illis ocium,tranquillitatem,laetitiam, in mari claD seis, in terra omnium frugu, ac fructuu Vbertatem. his interitum repentinum, atque in medus Voluptatibus oblatum quas quidem duarum ciuitatu imagines non melius in clypeo Achillis expressit auro Vulcanus, quam verbis Homer'.Quid quod etiam ea,quae ad cognitionem rerum, quaeque ad naturae inuestigationem pertinent, ita passim in sua poesi princeps aspersit Homerus, ut philosophi sua decreta, suasque rationes ab eo sum lasse videantur Thales Milesius principium rerum Mquam esse dixit: hoc antea senserat HomeruS ...

Cunctarum Oceanussemen genitabile rerum. Xenophanes Colophonius duo principia rerum constituit aquam & terram: Homerus omnia in aquam, S terram resolui existimat hoc versu:

17쪽

i8 DIONYSII LAMBINI

Atmos in terrum, liquidas abeatis in undas. Empedocles ex quattuor elemetis oriri omnia, dc in ea interire putauit, adiunctis tam e duobus aliis principiis amicitia,&lite: per quae elementorum qualitates partim cocordeis, partim inter se contrarias significat: Homerus hanc quattuor eleme torum discordem cocordiam, per furtivum Mamtis Veneris concubitum non obscv re describit, per Martem discordiam, & inimicitias: per Venerem concordiam, & amicitiam designans.Iam Apollo a Neptuno assidue & implacabiliter dissides quid aliud declarat, quam calidum,& siccum, frigido, & humido contrarium Θ Pallas cum Marte continuu bellum gerens quid aliud indicat,quam

rationem parti animi rationis experti inimicam, atque ad uersariami Idem multis locis profitetur mundum esse Unum, non ut Epicurus balbutit, innumerabit eis: mundum finitum, non, ut ille somniat,inane infinitum:Solis, & aliorum siderumagnitudinem,cursum, ortum, Obitum non ignorat: terrae motuum causas, Ventorum naturas perspectas habet, oc cognitas. Iam vero quo in scriptore maior, quam in Homero religio elucet λ Nulla apud eum mundi pars Deo vacat . en Iupiter in caelo,Iuno in aer Neptunus in mari,Orcus in terra, atque apud inferos . nihil haec quidem ad religionem nostra, immὁ Vero maxime cum ea pugnant. Veruntamen nobis in praesenti satis est, nihil in

18쪽

poes Homerica Deo vacuum,id est,nihil atheum

reperiri. Itaque quemadmodum Romani mentem,uirtutem, fidem, honorem, libertatem, concordiam, salutem, S: similia consecrariit: ita apud

Homerum, singuli Dij singulis rebus prς sunt: Pallas virtutis, & scientiae dominatum obtinet: Vulcanus ignis, earumst artium, quae sine igni exe ceri non possunt: Apollo chori: Musae cantionum: Mars belli :PEolus vetorum:Liber vini: Ceres frugum : Nymphae aquarum: Venus rerum suarum. denique quis unquam Stoicus, siue cieanthem,siue Chrysippum mihi narres, tam accurate Deoruprouidentiain defendit, quam Homerus tota sua poes probat,& confirmatὶ Idem quot locis ostendit animos nostros esse incorporeos, & immortaleis Z mentem hominis, hominem esse Θ Plato treis facit animi siue parteis, siue potestates: ex quibus rationem constituit in capite, vim irascedi in comde, potestatem concupiscendi in iecore. ab Homero est huiusmodi &locorum,& partium animi distinctio Philosophorutot,& tam variae de summo bono, & de vita beata sententiae, omnes apud

Homerum reperiuntur. Zeno summum bonuui in virtute locauit: hoc multis item locis non obscure probat Homerus. Peripatetici in bonis anumi, corporis , rtunae, ita Vitam beatam posuerui, Ut tamen primas parteis bonis animi, secundas bonis corporis, tertias fortunae muneribus tribue-

19쪽

rent. Hanc sentetiam licet videre Homeri auctoritate comprobatam, atque adeo fundatam.Vlysisses apud Alcinoum vinum, epulas, conuiuarum hilaritatem,citharae cantum,& similia, finem vitet humanae optatissimum,& iucundissimum esse ducit . hoc Aristippus, Eudoxus, Epicurus, Metr

dorus arripuerul. Itaque summum bonum aut in ventris abdomine, aut in Voluptate, & iucundo corporis sensu, aut certe in non ὀolendo posueruta Homerus facit Heroas interdum cum equis, & canibus sermocinanteis,hominumque animos in Mnimantium rationis expertium corpora migram teis. Ex eo fortasse Pythagoras,& eum secutus Plato,suam illam με nμώγomp traxerunt. Homerus Sirenas facit non Vocum suauitate,aut cantandi V

rietate Vlyssem,& eos, qui praetervehebantur,reuocare solitas, sed eo maxime,quod multa se scire profitebantur,ut homines ad eorum saxa discendi cupiditate libenter adhaerescerent. sic enim Vlys seminuitant:

quos versus sic vertit M. Tullius:

O decus Argolicum,quinpuppim hucfectis Vlusi,

uiribus ut nostiros possis cognoscere cantust Nam

20쪽

Nam nemo haec unquam e F tranfectus caerula cursu, Quin prius astiterit vocum dulcedine captus. Pont variis auido satiatuspectore Musis Doctiorad patrias lapsus peruenerit oras. Ex hoc loco,& similibus credibile est Herillum scientiam ultimum bonoru esse iudicasse. Ita phil ophi sua decreta aut ex Homero sum serui, aut, si cui hoc non videtur usquequaque Verum , certe Homeri testimonio, atque auctoritate confirma runt.Licet intelligere ex scriptis Platonis, Xenophontis,Aristotelis,Theophrasti,Plutarchi, quam putent interdum suas rationes parum firmamenti habituras, nisi Homeri testimonio nitantur. Ne

historici quidem Herodotus, Thucydides, Polybius, Dionysius Halicarnasseus, Diodorus Siculus, ceteri multis in rebus sine Homeri tabulis fides ut sibi habeatur, audent postulare. Ab eodem quam Vtiles, quam graues, quam praeclarς sententiae passim, suo tamen quaeque loco admiscenturὶ quod genus,

Haud pares no iem totam indulgeresopori Issum, in consilio cuius res summa reposta est. &

'puerisiveris irascimur insipientes. &

SEARCH

MENU NAVIGATION